Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quae res bene vortat mihi meoque filio
- vobisque, volt te novos erus operam dare
- tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
- nam ego te aestumatum huíc dedi viginti minis,
- hic autem té ait mittere hinc velle ad patrem,
- meum ut illic redimat filium, mutatio
- inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
- Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,