Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. fretus ingenio eius, quod me ésse scit erga se benevolum.
Heg.
  1. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis.
Tynd.
  1. Volo;
  2. quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
Heg.
  1. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
  2. mihi des pro illo?
Tynd.
  1. Optuma immo.
Heg.
  1. Solvite istum nunciam,