Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
  2. potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
Heg.
  1. Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
  2. non ego ómnino lucrum omne esse utile homini existimo:
  3. scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
  4. est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
  5. odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
  6. nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.