Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
Heg.
  1. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
  2. Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
  3. nám ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi;
  4. haec tu eadem si confiteri vis, tua ex re feceris:
  5. quae tamen scio scire me ex hoc.
Tynd.
  1. Fecit officium hic suom,
  2. cum tibi est confessus verum, quamquam volui sedulo