Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
- Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
- Propemodum.
- Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
- Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
- Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
- Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen