Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Certum est aperire atque inspicere.
- Vide sis signi quid siet,
- ne posterius in me culpam conferas.
- Aperi modo;
- nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
- Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
- Opus mi est istuc exquisito.