Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Fiat. heus tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
- qua hódie meus vir donavit me.
- Secede huc tu, Sosia,
- enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
- si haec habet páteram illam.
- An etiam credis id, quae in hac cistellula
- tuo signo obsignata fertur?