Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
- ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
- Tu me heri hic vidisti?
- Ego, inquam, si vis decies dicere.
- In somnis fortasse.
- Immo vígilans vigilantem.
- Ei misero mihi.