Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
  2. eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Alc.
  1. Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,
  2. et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
  3. mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Sos.
  1. Tun heri hunc salutavisti?
Alc.
  1. Et te quoque etiam, Sosia.