Historiae
Agathias Scholasticus
Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.
21. Post haec Imperator Iustinianus Martinum praefectura in univereum submovit , inque eius locum Iustinum Germani filium suf-
fecit, qui omnibus per Colchicam regioncm et Armeniam Iegionibus cum plena absolutaque potestate praeesset. Neque euim ipsi etiam autca valde gratum crat , Martiuum primas obtinere omnibusque imperare, quippe qui fraudis in Gubazeu structae non minima pars fuerat; mentein tamcn suam tcgebat , consiliumquc occultabat ad tempus, nequaquam concitandum aut immutandum piincipatum esse ratus , rcbus adhuc co loci pci turbatis , praecipue cum gratiosus apud exercitum csset Martinus, cum ob rei bellicae pcritiam, tum quod opportune siiiLjula ordinaret. Quae cjiiidcm res salutici, ut arbitror, fuit: nam alioquiu ctiam ipsi cum Ioanne ct Rustico moriendum fuisset. Nanc vero revcrentia quadam victoriarum et prudentiac, qua in quovis discrimiue adeundo utebatur, de summo iure nonnihil detrahens, legisque rigiditatem austeritatcmque temperans atque edulcans, crimen quidcm ci rcmisit, imporare autem non pcrmisit, scd privatam vitam agcrc iussit, sufliccre ratus, si ipsum ignominia afhceret ,ctiam si tanti sceleris particeps fuisset. Cum itaque Pcrsae quisccrcnt , statusque rerum induciis essct similis , hunc quidem submovit, Iustino vero, arctissima propinquitatc gencris sibi coniuncto, et alioquin niaximi per id tempus nominis , Eyzautium ad sc cvocato , univcrsum imperium rium dctulit , rurstisque ad Colchos misit , omuia dciuceps modera-
turum. Erat autem quidam in turba ipsum sequente, Ioannes nomine, Afer, vir obscurus quidem initio et pauperrimus, adeo ut victus quaerendi causa alteri cuipiam mercenariam suam operam locaret, et satellites sectaretur, et ministrorum labores subiret, non multo autem post ad summas opes et fastum clatus. Quamplurimas enim technas commentaque cum excogitasset, innotescit brevi post tempore Iustino, nequissimus alioqui existens et versutissimus, qui que nullum plane imquum improbumque faetum quaestus causa recusaret. Is certam quandam auri summam a praefecto petit , spondens, si eam auferret, et ipsi, qui eam daret, in quantum vellet tem pus commeatum commode suppcditaturum , et praeterea quidquid ipsi aderat famulorum et servorum, quotquot etiam erant domestici et ministri ac satellites, omnes hos necessario victu repleturum. Atque haec quidem faciens promittebat, se non solum aurum univer sum redditurum, et repositurum, quautum accepisset, integruna ne que imininutum, ut mutuo datum, sed et aliud usurae nomine superadditurum. Et videbatur quidem multis inanis quaedam iactantia et aenigmati affine dictum: Iustinus rero , cum oportuisset eum offendi Afri illius ineptiis, scientem, quod promissa praestare
non possot, nisi iniusta et violenta opera exercens, et illogitimis quibusdam negotiationibus omnes, quibnscum ei res esset, percleret, rationes illius aclmisit, aurocue ei numerato pcrmittit, ut de quibus inter ipsos convencrat faccret, quocl vellet.
22. Tunc itaque Ioanncs pagos Romanorum, quotquot in itinere siti erant, acccdeus , convocatis incolis, ubi cpiidem boum copia non erat , ipsc oxercitum iis egere pro concione dicebat. Yiginti igitur talenta profcrens : ,,Pro bac (inquiebat) summa oportet vos boves tradere, minus non licct; sed prctium prius accipite , ut mibi quam citissime omnes bovcs sistatis." Illis vero prccantibus, ut remittcret, et iurantibus, boves, quos habcrcnt, arandis ipsorum agris non suflicere, sevcre admodum renuebat scelcstus, et graves minas addcbat, si non licerot praefocto exercitus ncccssarium commoatum coomere; adeoque indignabundus rem exaggerabat, clonec illi protiosissimis suis rebus divcnditis , aurique summa quantum ficri potcrat maxima conflata , mandatum a nefario illo redimcbant. Inde vero rursum profoctus, cum alio venisset, ubi camelorum aut mulorum nomen ne auditum quidcm erat , ipsc eorum causa se vcnire clama-
bat , iisdemque rursum verbis utens , aurum ostendebat, rursnsque accepto auro discedebat. In hunc ergo modum cum omnes vicos et pagos obiret, quaerens atque exigeus, quae nou habebant , et neque vemderet quicquam uspiam, neque emeret, neque alioqui contractum tractum ullum iniret, pecunias exigebat et corradebat ab iis, ad quos nulla plane redibat utilitas celerrimeque iam sors ipsa sive caput accessione nova conduplicabatur. Postquam vero ad Colchos pervenit, eadem fecit, et praeterea conquisitis nescio qua ratione navibus onerariis , fructus patrios illius regionis violentissime collegit, multaque vilissimo pretio coemens, in exteras terras exportabat divendebat. Penuria itaque rerum necessariarum exercitus premebatur, adeo ut etiam herbae essent venales. At scelestus ilie venaliciarius et dardanarius ingentem quaestum faciebat. Ex his itaque opibus pacta Iustino persolvebat, et commeatum suppeditans, et priorem auri summam cum foenore reddens. lustinus vero, tametsi quid ageretur non ignoraret, frequenterue ad ipsum euntibus hominibus, quos iste erat depraedatus, et ad pedes ipsius cum lamentatione provolutis, utque extorsionum remissio fieret obsecrantibus, parvi tamen lamenla lacrimasque faciens , citra metum inique partis vesccbalur gaudebatque et inemtis epulis fruens, et praeterea pleniorem gravioremque
crumenam reddens. Successu vero temporis graves poenas erat persoluturus. Tametsi enim infinitos posthaec Iabores exantlavit, maximamque gloriam est consecutus circa Istrum fluvium , barbarorum insultus retumlens : sed nibil inde divina vindicta est emollita, neque que his illa obtecta fuerunt; manserunt vero, arbitror, quieta, et memoriae firmiter infixa, in opportunum tempus sunt custodita. Neque enira simulatque delinquimus, poena statim irrogari solet , sed plerumque post aliquod tempus , cumque fortassis eorum, quae perpetravimus, sumus obliti : et dolemus quidem illico ob mala, quae nobis accidunt , perinde ac si iminerentcs iniusteque iis premamur, atque incusamus quidem bominum invidiam fortassis et inimicitiam, tanquam ab iis indignis malis affecti. Deus vero , in cuius manu atque imperio sumus, scit quid cuique couveniat et debeatur, et quo ipsi visum est modo, persequitur atque investigat peccata, quae multo antea tempore sunt commissa. Ceterum qualia Iustino postmodum acciderint, et qualem ipsius et vita tantaque felicitas inopinatum exitum babuerit , dicentur a me accurate singula , quando sernio suo consequenter ordine procedens, et continuatam incidentium rerum seriem persequens , ad illa tempora fuerit perductus. Nunc vero ad priora mihi est redeundum, reliquaque sunt prosequenda.
23. Cum enim res in Lazica regione ita se haberent, et Iustinus iam omnibus in praefectum esset constitutus , neque Persae tanquam bellum instauraturi sese appararent, neque Romani in eos monerent, sed utrimque diligenter excubarent , mutuaque consilia, quantum fieri poterat, observarent atque explorarent; nulli horum bellandi initium faciebant, sed quieti manebant, perinde ac si communi sententia ita tlecretum esset. Chosroes vero, Persarumrex, simulatque cognovit, quae apud Phasidem accidissent, quodque Nachoragan fugiens proelio exccssisset, confestim cum ex Ibcria revocatum crudelissimo supplicio iuxta patriam legem affecit. Neque enim satis esse putabat, si illius ignaviam simplici mortis genere puniret, sed a summa cervice cutem ei ad imos pedes detrahens, a carnibus avulsit , introrsum inversam, ita ut etiam formae inembrorum inversae conspicerentur, atque ita instar utris sensim inflatam, e scopulo quodam suspendi iussit; miserabile quoddam et foedum spectaculum, cuius primus, uti arbitror, Sapores ille, qui multo ante Chosroen tempore apud Persas regnavit, infamis auctor fuit. Quae enim de Marsya Phryge sunt litteris prodila, quod contentio ei intercesserit cum
Apolline de tibiis et tibicinandi arte , quodque longe victus fucrit Marsyas et valde iuste , quippe qui , nisi valde stultum dictu sit, deo suo tibiis obstrcpuissct; quodque hanc poenam suae temcritatis victori pcrsolverit, quod pcllis universa ipsi detracta et cx arbore suspensa fuerit; haec, inquam , omnia poctica sunt portenta et fabulac ac ludicra , quae ncque verum, nequc verisimile quicquam in se habent, Si enim tibicinem dicunt Apollinem factum , et de arte certantcm tantam in Marsyam a se victum indignationem concepisse, ut ·adeo nefariam ac vesanam de eo poenam sumserit : quo pacto νeνο ipsi oblcctamento fuisse potuerit, vidcre hunc e sublimi pendentem, crudelitatis suae argumentum ? Haec enim ct prisci poëtac canunt t et recentiores ab iis accepta concinunt. Quocirca et Nonnus ille ex Pano, Aegyptia urbe, natus, in quodam suorum pofimatum, quod Dionysiaca appellavit, cum nonnulla ncseio qua dc re de Apolline narrasset, (neque enim praccedcntium vcrsuum satis memini ,) ita subiicit :
neri cognitum fuerit , manifeita indicia sunt et sufficientia iis, qui vetustissimas res recte considerare atque observare consueverunt,non autem poëticis fabulis figmentisque capiuntur. Sapores vero cum et vehementer iniustus esset et sanguinarius, ac praeceps quidem ad iram et crudelitatem, tardus autem ad misericordiam et veniam, an in alios ab ipso hoc adeo atrox factum sit perpetratum, plane affirmare non possum; quod vero Valerianum, Romanorum tum temporis regem, bellum adversus se gerentem, ac deinde victum vivumque captum, hac ipsa poena affecerit, multae testantur historiae. Et sane primi eorum, qui post deletos Parthos Persicum regnum obtinuerunt, Artaxares, inquam, et Sapores, scelerati ambo iniustissimique fuerunt; siquidem alter eorum, cum dominum suum interfecisset, per vim ac tyrannidem regnum invasit, alter vero adeo atrocis supplicii nefariique sceleris auctor fuit.
24. Ceterum cum ex incidentibus aliis semper atque aliis rebus oratio rursus ad Artaxarem sit devoluta, opportunum fuerit, quod supra promisi, praestare atque absolvere, et reliquorum deinceps regum seriem pertexere. Atque hic quidem e quibus or-
tus fucrit, qui quove modo cidarim sibi vindicarit, superius plene suimus. lllud vero solum addiderim, quod annis quingentis triginta octo post magnum illum Alexandrum Macedpnem, quarto veto alterius illius Alekandri Mamaeae F. regni anno, cum Artaxares, quo dictum est modo, Persarum regnum occupa quindecim in eo annos peregit, duobus mensibus demtis. Huic in imperio successit execrabilis ille Sapores, et supervixit annos in universum unum et triginta, et ingentibus malis Romanos aff Interfecto enim ipsorum rege, nihil iam impedimento sibi fore raulterius est progressus, et Mesopoiamiorum ac deinde eam, qnae huic erat proxima, pervadens, Cilices depopulatus, et in Cappadoces usque provectus, immanem stragem edidit, adeo ut hiulca concavaque in septis montium loca cadaveribus caesorum oppleret, et distantias eminentiasque collium inter se coaequaret, atque ita super cadavera equitatum ducce(??)
monlinmque iuga, tanqnam planiticm aliquam, transiret. Iluius itaque domtira rcversi, neque modcratc utentis impic partis multaque superhia clati , non multo post arrogantiam coutudit Odcnathus ille Palinyrcnus, vir obscurus quidcm initio et ignotus, e cladibus tamen Sapori illatis, rebusqtie in eum gestis summam coiisccutus gloriam, et a multis veleribus historicis mcmorabilis est habitus. Mortuo vero Sapore, Hormisdatcs, huius filius, rcgnum accepit , cui cxiguo admodum tempore supervixit. Annum cnim unum et dies decem forhma usus est, nulla re memoratu digna ab se gesta ; quemadmodum et cum secutus Vararanes, qui tribus annis regnavit. Filius autrm huius , patri cognominis, scptcndccim annis regnum obtius Tertius vero Vararaiics menses duntaxat quatuor imperium degustavit ; Segansaa autcm cognominatus est, non abs re, puto, nequc temere , sed a veteri quadam patriaque consuctudine id conscutus. .Persarum enira rcgcs maxima aliqua e fmitimis gente debellat, eoritmque ditione potiti , victos quidem ncquaquam interliciunt, sed tributo, quod pendant, ipsis imperato, et iuhabitare et ara-
re agros bello captos permittunt, primoribus tantum gentis ducibus miserrime trucidatis, filiis vero suis piincipatus appellationem tribuunt, memoriae, ut verisimile est, causa, et magnilicae pro partis tropaeis gloriationis. Cum itaque etiam Segestanorum gens a Vara- rane huius patre subacta essct, merito utique ipsius filius Segansaa vocatus fuit, quod Graecorum lingua significat Segestanorum rex.
25. Hoc vero ocius extincto, Narses statim regnuin annis septem, mensibus quinque tenuit; cui succcssit Hormisdates filius, haeres paterni non tantum regni, verum etiam acqualis in spatio tempoirs. Mirari enim merito quispiam possit, quod utrique et annorum et meusium, quibus reguarunt, numerus exactissime sit appensus. Post hos Sabor plurimo longissimoque tempore reguo protitus est, quippe qui tot annis regnavit, quot et vixit. Matre enim adhuc ipsum utero gestante, regii generis successio vocabat ad regnum quod ipsa csset paritura. Dubitabatur vero, masculum au femellam partu esset cditura. Primores itaquc rogni pracmiu ac dona proposueruut magis, ut de fnturis praedicerent Eipinm itaque gravidam iu mcdiuiu adducunt iam partui proximam, iusse-
runtque, ut magi de hac prius vaticinarentur, quod futurum censebant. Ita enim paucis post diebus cognituros se credcbant, quo illorum divinatio evaderet, atque hinc collecturos, similem eventum habitura etiam quae de homine praedicerentur. Quid autem de equa divinarint, nihil liquido possim affirmare, neque enim mihi certi quicquam ea de re est renuntiatum; ceterum ita singula evenerunt, ut illi praedixerant. Cum itaquc ex ea re ceteri scirent, magos vaticinandi artem optime callere, provocarunt rogaruntque eos, ut etiam de muliere, quae futura nossent, explicarent. Qui cum responderent, masculam prolem parituram, nihil ultra morati sunt, sed cidari utero imposita, embryum regem pronuntiarunt, nomineque insignierunt foetum recenter efformatum atque ita animatum, arbitror, ut intus paululum moveretur et subpalpitaret. Ita vero, quod natura obscurum incertumque erat, pro certo indubitatoque opinione exspectationeque apprehendentes, non frustrati sunt tamen sua spe, sed et amplius, quam opinati erant, sunt consecuti. Nascitur enim non multo post Sabores cum regno, inque eo et adolescit et senescit, perducta ad annos usque septuaginta vita. Quarto autem et vigesimo regni sui anno, Nisibis urbs in Persarum po-
testatem venit, Romanis quidem olim subdita, Ioviano vero ipsorum rege eam tradente ac prodente. Cum enim Iulianus, qui antea Romanorum rex erat, in interioribus Persici imperii locis repente periisset, ipse a praefectia et exercitu reliquaque turba rex declaratur, qui, utpote regno ipsi recenter delato et rebus, uti verisimile est, perturbatis, et quidem in media hostili regione, praesentem rerum statum non satis componere poterat. Quocirca pertaesus vitae in extera hostiliquc regioae , reditusque in sua cpiam citissime compos fieri cupiens, ignominiosas turpesque cum hoste pactiones init, quasque in hunc etiam diem Romana res publica magno suo malo persentiscit. Novis enim terminis imperiam coarctavit, multumque de veteri amplitudine decidit lam vero quae per id tempus acciderunt multi ex veteribus historicis memortae prodiderunt: mihi vero otium non est iis repetendis immorandi, cui quae coeperam sunt persequenda.
26. Post Saborem itaque Artaxer ipsius frater potitus imperio, cum annos quatuor regnasset, moritur. Filius autem huius, Sabor vero etiam ia vocabatur, quinque annis imperium obtinuit; duplo vero temporis spatio et uno insuper anno Vararanes huius fi-
lius, qui et Cermasaa dictus fuit. Huiusmodi vero appellationum causam supra retuli. Cerma enim gentis forsan alicuiua aut regionis est nomen, qua a patre Vararane subacta, filius verisimiliter eam appcllationem est consecutus; quemadmodum etiam olim apud Romanos hic quidem Africanus, ille Gcrinanicus, alius vero ex alia gente devicta est dictus. Post hos Isdigerdes Saboris F. Persicum imperium accepit, cuius frequens et celebris est apud Romanos memoria. Aiunt enim Areadium regem iam moribundum, et humano more de rebus post obitum suis disponentem, hunc custodem et curatorem filii sui Theodosii instituisse totiusque Romani imperii status. Hic enim sermo ab antiquo veluti per manus posteritati traditus, plurimum etiam hodie apud nos invaluit, et apud doctos pariter et vulgus hominum circumfertur; scripto vero aliquo aut historicorum libris id proditum non reperio, ne in iis quidem, qui de Areadii morte scripserunt, uno tantum Procopio rhetore excepto. Neque sane meo iudicio mirum est, ad multiscii huius viri, quique universam, ut uno verbo dicam, historiam decerpist, notitiam hanc etiam narrationem ab alio olim conscriptam pervenisse; ad
meam vero nequaquam, qui non nisi exiguam, utinam modo exiguam, harum rerum scientiam habeam. Sed illude, et quidem vehementer, admiratione dignum censeo, quod cum narrationem de Arcadio instituit, non simpliciter ita quae ab eo statuta fuerunt narrat, sed laudat ipsum magnificisque verbis effert, tanquam optimo consilio usum. Ait enim, ipsum aliis in rebus non admodum solere esse industrium, hac vero sola in re et sapientera et prudentissimum declaratum. Mihi vero videtur is, qui hoc admiratur, non ex primo cousilii impetu, sed ex eventu de eius rectitudine iudicare. Quo pacto enim prudenter recteque factum dici possit, homini extero et barbaro, et regi gentis infestissimae, neque satis nοto, an fidem ac iustitiam coleret, quique praeterea erroneae esset de deo diversaeque opinionis, quae habebat carissima tradere ? Si vero nihil omnino in infantem sibi creditum deliquit, sed huius imperium sartum tectum a curatore firmissime est conservatum, et quidem, cum adhuc ille lacteret: illius potius probitas est laudanda, quam Arcadii factum. Hisce igitur de causis , prout quisque mente ac iudicio pollet, ita iudicet. Isdigerdes vero cum unum et viginti aunos regnasset, nullum unquam adversus Ronianos bellum suscepit, neque ulla eos affecit molestia, sed mansit perpetuo he-
nevolus et pacificus, sivce ita casu acciderit, sive revera etiam respectu pueri, et communium curationis pupillaris legum.
27. Illo vero mortuo., Vararanes filius cum praeesset imperio, expeditionem quidem in Romanos fecit, sed cum illum praefecti, qui in finibus erant, amice placideque suscepissent, ipse statim recessit, et ad sua se recipit, neque bello finitimis, neque praeterea damno ullo agris eorum illato. Cumquc annos viginti regnasset, Isdigerdi alteri suo filio regnum tradit; qui cum eo annis septendecim et mensibus circiter quatuor esset potitus: Perozes post illum rex declaratur, vir temerarie audax et bellorum cupidus, et magnificentiam semper prae se ferebat, solidis autem tutisque consiliis non admodum utebatur; sed plus in eo erat audaciae quam consilii. Periit itaquc in expeditione adversus Nephtalitas non tam, arbitror, robore hostium quam sua temeritate. Cum enim oporteret ipsum tuto per hostilem regionem procedere, occultas insidias praevidentem et praecaventem, horum cura neglecta confestim in insidias incidit; inque scro-
bes et bes et fossas, quae ad longissimum in campo tractum ad confeetae, atque ibi cum exercitu interriit quarto et vigesimo regni sui anno, vitamque finivit inglorius, utpote ab Hunnis debellatus. Hunnica enim gens Nephtalitae. Balas autem huius fratcr ad regnum evectus, nihil mcmoratu dignum bellorum aut proeliorum causa gessit; non solum quia placidis esset moribus et mitis, et ad irruptiones violentas faciendas hostilitatesque exercendas non admodum promptus, sed etiam quod ad exiguum tempus supervixerit. Quatuor enim duutaxat anni ei in regno sunt decursi. Post hunc etiam Cavades, Perosi F., Persico imperio potitus, multa quidem adversus Romanos bella gessit, multa etiam a finitimis barbaris trophaea retulit, neque ullum tempus praetermisit, quo non esset turbis periculisque involutus: erat vero etiam in subditos saevus et intractabilis, aptusque ad ea, quae bene constituta erant, turbaudum, et ad civile vivendi genus innovandum veteresque consuetudines subvertendas. Dicitur vero etiam hic legem tulisse, qua feminae viris communes prostituerentur, non ex Socratis, arbitror, et Platonis instituto, aut utilitatis in ea reconditae respcctu, sed ut cuivis liceret, cum qua liberet rem habere, etiam si alteri alicui nupta esset, eique addicta conviveret.
28. Frequenter itaque hac in parte permittente lege peccabatur, satrapis aperte indignantibus, neque tolerandum esse dedecus censentibus. Sed ea lex ipsi et insidiarum et submotionis ab imperio causa fuit. Conspiratione enim facta omnibusque insurgentibus, imperio eum abdicant, undecimo, ex quo regnaret, anno, et in Lethes castellum coniiciunt; regni vero potestatem in Zamasphem transferunt, qui et ipse Perosi filius erat, et alioqui lenitatis et iustitiae nomine optime audiebat. Atque ita putabant, omnia sibi recte curata; sperantes, se deincens placide quieteque victuros. Cavades vero non multo post e custodia elapsus, sive uxore ad fraudem opitulante, ut Procopius seribit, et mortem etiam pro illo subire cupiente, sive alio quopiam modo usus, aufugit tamen, et e carcere evasit, atque ad Nephtalitas se recepit, eorumque regi supplex est factus: qui cum varias incertasque fortunae mutatioues ac vicissitudines cum animo suo perpenderet, perhuinaniter eum excepit, neque desinebat eum solari, auimique aegritudinem sublevare; primum quidem blanditiis verborum commodaque exhortatione ad meliora ipsius mentem corrobo-
rans, ac praeterea lauta mensa amicaque propinatione frequenter excipiens, vestibus etiam pretiosis donans, omniaque hospitalitatis munia explens; paulo vero post etiam filiam hospiti nuptui despondet, datoque ei valido satis exercitu ad sua remisit, cum eorum, ui obstituri essent, clade pristinum suum regnum recuperaturum. um autem frequenter soleant hominibus res contrariis plane, quam. animo destinarant, eventibus confundi, tale quid etiam tum usuvenit, variisque in utramque partem momentis, diversisque in contrarium mutationibus Cavadae vita fuit librata, idque brevi satis temporis spatio. Nam ex. rege antea reus factus et captivus; ubi vero e carcere evasit, fugitivus et supplcx; ex supplice autem et peregrino gener regis eique intimus; nioxque ad sua reversus, imperium citra labores aut pericula recepit, perinde ac si nunquam eo exutus fuisset, vacans adhuc et quodam modo se opperiens. Zamasphes enim sua sponte regio solio excessit, regnumque relinquere potius censuit, quatuor annis eo gavisus, et renuntiare fastui ambitionique maluit, privatam vitam cum securitate coniunctam praeferens, atque ita necessitatem rectitudine consilii antevertit.
Cavades vero multo quam antea potcntior factus, alios triginta annos ultra undecim priores monarchicum imperhim obtinuit, ut unum ct quadraginta annos cum regia postestate vixerit.
29. Quac itaque eo antea et postmodum regnante acciderunt, veteres illi docti scriptores in modum historiac accurate pertractarunt. Quod autem a neteribus illis praeteritum est, qubdque dignum cognitu ac mcmoratu credidcrim, non abs re fuerut aduucere. Mirari enim quispiam possit, quod per id tempus Romanis et Persis nonnulli similes sibi mutuo casus acciderint, tanquam spoute in utraque re publica contraria quadam revolutione fortunae adversus Imperatores ingruente. Paulo enim ante etiam Zeno ille Isaurus, Romanorum Imperator, qui antea Tarasiscodisaeus cognominabatur, insiliis ei per lllum et Basiliscum et Cononem structis, coadiuvante praecipuc Berine, imperio excidit eiectusque est, atque aegre in Isauriam salvus cvasit, rediit tamen rursus in regiam, et Basilisco, qui non diutius quam duobus annis tyrannidem exercuerat, interfecto, regioque insigni ei adempto, rursus imperium recupcravit, omniaque moderatus est, non quidem multo tempore, regnans tamen e vita excessit. Haud secus et Nepos, Occidentis Imperator,
similibus aut maioribus calamitatibus fuit immcrsus. Nam ab Oreste circumventus, fugit ex Italia, purpura exutus, quam nunquam reeuperavit, sed inter privatos degens iuteriit. Adeo inopinalae mutationes tum temporis potenlissimis regibus acciderunt. Causas vero harum mutationum quacrant, qui abdilarum rerum occulta principia investigare consueverunt, et quascunque voluerint proferant, mihi vero, unde digressus sum, est redeundum. Mortuo enim Cavade quinto auno, ex. quo Iustinianus Romanis imperarat, Chosroës ille, maximi apud nos nominis, paternum suscepit imperium, et plurimas maximasque res gessit; quarum nonnullae a Procopio rhetore sunt conscriplae; reliquae vero partim iam a me dictae sunt, aliae consequenter dicentur. Ut autem continuata temporum series exactissime observetur, in praescntia duntaxat dicam, quod per octo et quadraginta annos, quibus imperio potitus est, multis decoratus fuerit victoriis, talisque evaserit, qualis ante eum ex Persarum regibus nemo, si cum singulis eorum comparetur; ne si Cyrum quidem Cambysac filium aliquis nominaverit, aut Darium Hystaspis, sed neque Xerxem illum, qui mare equis, montes navibus reddidit pervios. Ceterum talis ac tantu3 cum fuerit, inglorium et miseran-
dum, et ab ante actis ipsius rebus gestis aliouissimum habuit vutae exitum. Cum enim per id tempus circa Carduchios montes versans in vicum Thamanorum propter aestivum tempus et illorum locorum temperiem transisset, ibique commoraretur, Mauritius Pauli F. a Tiberio, Constantini Romanorum regis filio, legionibus Orientalibus praeesse iussus, repente in agrum Araxianum irruit, qui finitimus conterminusque erat ditioni, qui vico illi erat circiimiectus, neque ullum vastantli universam ac depraedandi finem faciebat: traiecto vero Zirma flumine in anteriora procedebat, cuncta vero flamma rapinisque miscens. Omnia itaque fuuditus evertente ac devastante Mauritio, és (neque enim longe aberat, sed tantum, ut in altum elatam flammam prospicere posset) hostilis ignis adspectum nequaquam tulit, siquidem nunquam antea eum viderat. Quocirca pudore simul ac metu perculsus, neque obviam ivit, neque sua tuebatur; sed ingenti quodam atque immoderato dolore in animo suo ex ea strange concepto, et quodammodo in desperationem adductus, confestim gravi incurabilique morbo prae moerore est correptus. Quapropter lectica elatus quam celerrime in Seleuciae et Ctesiphontis regia palatia, recessu fugae simili facto, non multo post excessit e vita.
30. Sed nescio quo pacto me orationis decursus abreptum, rerumque memoratu dignarum voluptate delinitum, eo praecipitantiate ailduxerit, ut omissa rerum praesentiuni tractatione, remotionra sim persecutus. Quocirca cum uunc sciam quo pcrvenerim et unde fuerim digressus, illa quidem iam sunt omittenda, quae suis temporibus conscribemus: ad praecedentium autem rerum coiitinuatam congruentemque narrationem revertar. Persicorum enim regum successionem et annorum numeruin, et, ut uno verbo dicam, universum id, quod promiseram, iam absolvi. Et quidem vera esse quae dixi, puto, accurateque elaborata, utpote e Persicis libris desumta. Cum enim Sergius ille Interpres iliic ageret, et regiorum annalium custodes ac praefectos obnixe rogasset, ut secum illa scripta communicarent, (frcquenter enim ego iilum ad hoe eram hortatus,) causam vero etiam adiecisset, quam non aliam esse declarabat, quam ut etiam apud nos litterarum monumenlis commendarentur ipsorum instituta, quaeque in pretio baberent; statim illi recte facientes, eius petitioni annuerunt, rem non ingratam fore rati, immo vero ad regum suorum gloriam pertincntem, si etiam
Romanis innotesceret, quales et quot fuerint, et quo pacto generis series ipsis sit conservata. Sergius itaque, acceptis eorum nominibus et temporibus et praecipuis insignioribusque ipsorum rebus gestis, iisque scite in linguam Graecam conversis, erat enim interpretum omniiim optimus, quemque ës ipse admirabatur ut in utraque re publica erutlitorum interpretum principem,) perfectissimaque, uti verisimile est, interpretatione a se confescta, ad me omnia fideliter amiceque detulit hortatusque est, ut causae, ob quam haec monumenta a Persis acceperat, satisfacerem effectuique darem; quod et nune a me praestilum perfectumque est. Quocirca tametsi nonnulla eorum, quae de Cavade commemorata sunt, aliter a Procopio rhetore narrantur, nobis Persici annalium scriptores potius sunt sequendi, quaeque ii scribunt, ut veriora tenenda. Hoc itaque laboie nobis pci lcctissimc absoluto, age ad continuandam historiam redeamus, quam interrupta narratione rerum in Lazico geob, huc usque perduximus. IIoc itaquc pacto Nachoragaii ob suam vecordiam, et quod per vim esset victus a Marlino et Romanis copiis, et ob turpem in lberiam fugam, cridelissima morte
affectus fuit, quemadmodum supra a me est dictum. ës vero. considerans, se non posse in Colchica regione adversus Romanos exercitum ducere, quod illi quidem mari potirentur, ac per id facile necessaria omnia eis subveherentur, ipse vero longis desertisque itineribus in castra sua etiam exiguum commeatum non nisi per baiulos et iumenta oneraria difficillime mittere cogeretur, totum bellum deponendum censuit, ne ipsis pax, quibusdam ut plurimum locis circumscripta, mutila imperfectaque et quodammodo claudicans permaneret, sed ex acquo ubique valeret atque confirmaretur. Byzantium ergo cum legatione mittit virum quendam Persam maximae auctoritatis, cui nomen erat Zich. Is cum ad Iustinianum Impe peratorem venisset, multique ultro citroque sermones de praesenti rerum statu essent habiti, tandem ita inter eos convenit, ut Romani et Persae in Lazica regione omnia retinerent, quaecunque belli iure obtinuissent, sive castella sive propugnacula ea essent; ipsi vero inter se quietem agerent, belloque abstinerent, donec arctius aliquod perfectiusque foedus principes utrimque inirent. Zich itaque legatione sua ila perfunctus, ad suos rediit. Quae ubi praefectis
fuerunt renuntiata, exercitus ad multum tempus ab omni bello abstinuerunt; quodque autea sponte erat factum, tum etiam pactis fuit constabilitum.
ARGUMENTUM.
Tzannorum latrocinia. Theodorus ex Colchide contra eos profectus castra ponit prope Theodoriadem (1), ibigue rebelles parvosuccessu elatos, dolo circumventos devincit, quibus Imperator annuum stipendium imponit (2). Byzantium ingenti terrae motu concuror sinistris vaticiniis auctus, Byzantinos ad vanam virtutis ostentationem impellit (5). Causa terae motuum a quibusdam in vaporibus subterraneis ponitur. Anthemii mechanici lepidum commentum (6, 7, 8). Iustinianus quum alia aedificia, tum sanctissimam Sophiae aedem reaedificandam curat. Cuius descriptio a Paulo Sipriscis Hunnorum sedibus et fatis. Hunni Cotriguri, Zaberganeduce, Romanum imperium invadunt, Graeciam et Chersonesum petentes (11). Descriptio Chersonesi. Zabergan per murum magnum defensoribus vacuum suburbanam regionem ingressus, ipsi Byzantio imminet (12). Hunnorum saevitia et stupra. Militares Romani imperii opes tum valde imminutae erant (13). Causae huiusdecrementi. Urbs magno terrote impletur (14). Scholariorum militum origo et conditio. Belisarius iam senex defendendae urbi praeficitur (15). Is exercitum undequaque collectum ex urbe educit, et ad virtutem et moderationem exhortatur (16, 17, 18). Hac oratione confirmati Romani barbaros cum ingenti clade repellunt (19). Quiterim Germanus, Dorothei filius, strenue defendit. Hunni ad circumnaviganda munimenta ex calamis rates conficiuns (21). Quiomnes aut merguntur aut caeduntur (22). Non multo post barbari etiam terrestri proelio vincuntur. Zabergan, auro a lustiniano accepto, universas Hunnorum copias in patrias sedes reducit (23). In quos decedentes Iustinianus Sandichlun, Utrigurorum regem, incitat (24). Perpetua inde bella exorta, quibus hae gentes invicem se consumebant. (25).
1. Ita quidem maximae et dubiae inter se potentiae nationes, ut conveuerat, arma deposuerunt, quieteque diutissime manserunt, ita ut neutra pars in alteram quicquam moliretur. Per id tempus Zanni, gens australia ad Euxinum Pontum loca incolens circa urbem Trapezuntem; ex his, iuquam, Zannis, cum ab antiqtio foederati subditique Romanorum fuissent, nonnulli veteribus pactis stabant, neque proterve insolescebant; alii, pristino vitae statu neglecto, praedonum in morem vivebant, locaque Ponto adiacentia hostiliter percurrentes, et agros depraedabantur, et viatoribus crant infesti: quin et in Armeniam transgressi, quoad poterant, praedas agebant, neque aliter se, quam si aperti hostes essent, gerebant. Mittitur itaque in eos Theodorus, eorum popularis, primas inter Romauos ducis partes obtincns, cuius supra frequenter memini. Nam ille, ut suae regionis peritissimus, et e qua parte optime eam invasuri vlderentur, ubi etiam commodissime castra locanda, et quomodo hostes pervestigandi essent, ad unguem norat; merito Imperatoris iussu ad hoe ncgotium conficicndum est missus. Castris itaque e Colchica regione cum iusto exercitu motis, eiusque fines ultra Phasidem occa-
sum versus praetergressus, statim in penitissima hostilis regionis loca pervenit. Castris vero circa Theodoriadem urbem et Rhizaeum dictam locatis, ibique vallo exercitui circumclucto, Zannos, qui adhuc quieti et amici ac nondum aversi erant, accersitos muueribus prosequebatur, eorumque prudentiam moderationemque collaudabat; eos vero, qui iam proterve ruptis foederibus defecerant, punire quam citissime bello apparabat. At illi nihil morati propius ad vallum accesserunt, et in proximum quendam eminentiorem collem magnis copiis collecti, tela et sagittas in Romanos ex editoire loco torquebant, ita ut universus exercitus inopinata illa audacia perturbaretur. Multi tamen vallo erumpentes, stienue in hostes ferebantur, sed incomposite nulloque ordine procedebant, nequc opperiebantur, dum eos in planum apertumque campum evocasscnt, sed ira praepediti et pcrturbatione, transversis scutis supra capita praetensis sensim sese siimmittentes, in arduum collem conscendere nitebantur. Zanni vero assidue ex edito hastas iacientes, saxaque devolventes, facile eos repulerunt, eruptioneque facta viros XL. interfecerunt, reliquos in turpissimam fugam veiterunt. Barbari autem, re feliciter ex insperato gesta, quam proxime ad castra accesserunt,
Ibique acerrima pugna est excitata, Zannis castra perrumpere omnesque proiligare nitentibus, Romanis vero turpe existimantibus, non solum nisi e vestigio hostes propulsarent, sed nisi penitus eos delerent. pulsi itaque inter se mutuo, et renitentes manusque conserentes, nibil omnino de alacritate animorum remiserunt; sed aequo marte diu utrimque pugnabatur, omuiaque erant strepitu et clamore confuso plena et adhuc incerta.
2. Theodorus autem Romanorum dux videns eos duce belli perifo destitutos, neque admodum in tuto proeliantes, neque diversis e partibus vallum obsidentes atque invadentes, sed omues simul in unam quandam partem conglobatos incumbere, nonnullos quidem e suis loco suo manere et adversa fronte cum hoste pugnare iubet, maximam vero copiarnin suarum partem clam mittit, qui in hostem a tergo impetum faciant. Qui quidem occultissime profecti, eum iam Zannis a tergo imminerent, confestim immanem acitossimumque clamorem classicum sonantem excitarunt, adeo ut Zannis perculsis perturbatisque nihil aliud in mentem venerit, quam tur-
pera fugam capessere. Romani vero eos ita fugientεs et prae mεtu extra se quodaininodo positos, facillime trucidarunt; et duo quidcm eorum millia sunt caesa, reliqui, alius alio, sunt dissipati. Theodorus itaque, universa gente domita, Imperatori quae gesta crant nuntiavit, simulque, quid in eos statui vellet, sciscitatus est. Is certum eis tributum annuum, quod deinceps pcnderent, imponi iussit; ut ex eo intelligerent, se subditos et tributarios esse penitusque subactos. Coufestim itaque recensus omnium est habitus, et onus inferendi tributi eis impositum, et exinde in hunc usque diem Romanis sunt vectigales. Iustiniano vero Imperatori factum hoc, tanquam ex maximis rebus gestis, valde placuit. Quocirca etiam in quadam suarum constitutionum, quas novellas appellamus, alias victorias receusens, huius etiam gentis inter primas memiuit. Zannorum itaque proterva insolentia hunc habuit exitum, et Theodorus per Lazicam regionem ad praefectos exercitus rediit.
3. Non raulto vero antea tempore rursus Ryzantii ingens terrae motus fuit, adeo ut parum abfuerit, quin tota urbs subversa corruerit. Nam et per se maximus fuit et qualis ante, ut arbitror, nullus cum vehementia succussionis, tum duratione agitationis; mul-
toque adhuc horribiliorem cum reddebat tempus ipsum, et eorum, quae coincidebant, necessitas. Cum euim illius anni auctumnus tuni essct exactus, ct iam ex Romanorum cousuetudine natalitia convivia agitarentur, frigus erat quale par est esse, sole ad brumales conversiones et ad capricornum vergente, et praecipue sub octavum clima, quod ab Euxino Ponto ab illius artis peritis est appcllatum. Tum vero circa mediam noctis vigiliam, civibus somno et quieti vacantibus, repente hoc malum incidit, omniaque statim ex ipsis fundamentis succutiebantur, motusque ipse, tametsi ab initio violenlissimus esset, in maius tamen adhuc crescebat, veluti per incrementa ad summum tendente malo. Hoc itaque pacto omnibus e somno excitatis, ploratus omni ex parte eiulatusquc audicbautur, et vox, qualis fere in eiuscemodi malis ad Deum proclamari consuevit. Siquidem et sonitus quidam gravis atque immanis vcluti terrestre tonitru e terrae visceribus emissus, ipsam succussionem subsequebatur terroremque duplicabat, aërque tftrrae proxime circumfusus fumosa quadam nebula, nescio unde sublata, offuscabatur, totusque erat caliginosus et quodammodo turbidus. Homines itaque prae metu ac pavore extra se positi et consilii expertes, domibus suis exibant, statimque et plateac et angiportus multitudine impleban-
tur, perinde ac si non etiam ibi, si ita usuveniret, perire possent. Coutinua enim omni ex parte sibique mutuo connexa sunt aedificia, aegreque uspiam locum aliquem subdium et apertum et contigui aedificii expertem conspicias: oculos tamen in altum tollendo coelumque intuendo, atque ita Deum placando, summitti sensim laxarique pavor mentisque perturbatio videbatur, ac tametsi ningore minuto perfunderentur, et algore premerentur, tamen ne ita quidem tecta subibant, nisi forte quotquot ad templa confugienntes, ad aras provolvebantur. Multae vero etiam mulieres, non plebeiae sed honoratiores, viris permistae ferebamtir; omnisque ordo et reverentia, et senum ob aetatem, qua aliis antecedunt, praerogativa et respectus tum temporis perturbabatur et proculeabatur; servi etiam dominos suos contemuentes dictoque obaudientes, ad aedes sacras confugiebant, maiore metu victi; nullum etiam inter plebem et magistratum erat honoris discrimen, utpote communi periculo urgente, onmibusque existimantibus se iamiam perituros. Quamplusrimae itaque aedes ea nocte corrucrunt, ac praeeipue in Regio, (navale id uibis est,) multaque et incrcdibilia contigerunt. Alibi enim tecta, sive e lapidibus sive lignis constructa, a se mutuo divulsa sunt, mentiente compage fatiscentia, ita ut et aether et
stellae veluti in subdivo loco per tecta conspicerentur, rurrsusque confestim in pristinam compagem coirent; alibi vero columnae in pergula alicuius domus positae, vi succussionis excutiebantur, proximasque domos supervectae, in remotiores aedes veluti funda ex alto emissae, omnia perfringebant; alibi vero alia nonnulla etiam horribiliora acciderunt, quae quidem frequenter antea contigerunt, semperque contingcut, quamdiu et terra erit et naturae peccata; sed tum vel maxime omnia simul accidcrunt. Multa quoque plebeiorum atque obscurorum hominum turba periit; potentiorum vero, quique senatorii ordinis erant, solus Anatolius periit, vir consulari dignitate clarus, quique praetorea regiarum aularum curam gerebat, eiusque facultates administrabat; curatores eos vocant Romaui. Ille itaque Anatolius in consueto sibi cubiculo dormiebat, cum marmor quoddam ex iis, quae proxime toro suo aedificio ipsi infixa erant, ornateque protensa, qualia multa ornatua et magnificentiae ostentationisque causa muris adaptari solent ab iis, qui supernacaneis hisec minimeque necessariis ornaraentis supra modum oblectantur: illud, inquam, marmoreum pondus, abruptum vi succussionis et loco suo
motum, in ipsius caput corruit, totumque confregit. Atque hic quidem cum tantulum temporis plagae illi supervixisset, ut gravem quendam at ex imo pectore ductum gemitum ederet, rursus in lectulo decubuit, morte oppressus.
4. Die vero iam illucescente, libentissime amicissimi ac familiares sese mutuo conspicati sunt, obviam alii aliis facti, et cumploratu ipsos amplexantes exosculabantur, utpote gaudentes simul et diffidentes. Cum autem Anatolii funus efferretur ac sepeliretur, tum vero quidam e turba spargebant in vulgus. eum iustissime e medio sublatum, quippe qui iniustissimus fuisset, multosque suorum amicorum spoliasset; quodque illae scriptae tabellae et subpurpurei panni hunc exitum habuissent, quos ille frequenter opulentiorum domibus imposuit, praetexens benevolentiam erga Imperatorem; eaque ratione omnia sibi corrogabat, convellens impudenter et resignans extremas imortuorum voluntates, legibus longum valere iussis, quae volunt, ut liberi parentum suorum bona haereditate cernant. Talia itaque apud vulgus susurrabantur, tantique mali causa explorata compertaque esse videbatur. Ego vero de his vehementer-
ambigo , neque possum affirmarc , qua rationc contingant. Essct cnini profecto tcrrac motus rcs optabilis magnaque laudc digna, si nosset disccrnere malos a bonis, atque illos quidcm malc pcrdcrel , bis vcro parceret atque indulgerct. Atqui ut maximc hoc dcmus, iniustum illum fuissc, scd crant alii quanipluiiini ci similes, vcl potius multo iniustiorcs : at bic rcpente quiuem abrcptus est , alii indcmncs sunt rclicti. Quocirca ncque clarum nccpic facile intcllectu censuerim, cur solus cx omnibus Anatolius cxstinctus fuerit; cum ctiam ex Platonis sentcntia magis miseri infcliccsquc sint , quotquot possime viventes non in hac vita pocnas pcccatorum luerint, vel violcnta nece, vel alio aliquo modo puniti, sed ita dccesscrint, qucmadmodum scrvi stigmatiae, scelerum notis infccti , priusquam illac expunctae expurgataoquc fuerint. Quocirca si hoc statueudum est, folicior fuerit, qui iam puuitus ost , quam qui punicndus manet. Cotcruni Platonis quidoin sontenliani bominuin animis infixam esse , quain niaximc exoptandum est. Fortassis cnim nonnulli improbi boniincs, mctueutes, nc malo pereant , ail saniorem montoiu rodcanl. Illud vcro est manifcstissimum , quod nequc si quis diutissimc su-
pervivat, et impune prospera ei omnia succedant, hoc sufficiat ad probandam ipsius iustitiam, neque si quis moriatur, et quidem atroci admodum morte, certum argumentum fuerit maioris iniustitiae; sed cerissime nobis explorata cognitaque erit vitae hic actae ratio et punitio quaenam sit, quaudo eo pervenerimus. Sentiant igitur et dicant hisce de rebus alii quidem hoc, alii aliud, prout cuique visum fuerit; mihi vero ad ea, quae narrare coeperam, est redeundum.
5. Tum enim et per plurimos deinceps dies terrae motus est factus, exiguus quidem, neque qualis initio fuerat, sed satis validus ad ea, quae reliqua erant, disturbanda. Prodigia etiam quaedam absurdaeque praedictiones in vtilgus spargebantur, tauquam mundo universo iamiam perituro. Impostores enim quidam ac veluti vates ultronei oberrabant, quae ipsis collibuisset vaticinautes, multoque magis plerosque perterrefaciebant, facile ob panorem, quem iam conceperant, persuasos. Hi porro et furere se atque a daemone exagitari simulantes, graviora ominabantur, tanquam a spectris, quae se ipsis offerebant, futura edocti, et vehementer sua miscria gloriantes. Alii vero astrorum decursus aspectusque expendentes, maiores calamitates et commuuem tautum non rerum omnium subvesionem interpretabantur ac denuntiabant. Solet enim istiusmodi hominum turba difficillimis
temporibus pullulare. Utrumqne vero vaticinium publico bono vanum fuit. Oportebat enim mea sententia etiam impietatis arcessere talium somniorum interpretes, nullamque ampliorem rerum futurarum cognitionem Deo relinquentes. Ceterum uemo tum temporis erat, qui non metu vehemnter perculsus attonitusque esset. Quocirca vota quotidie nuncupabantur, hymnique supplices audieantur, omnibus in unum congregatis; et quae verbis quudem semper laudantur, re autem ipsa raro confirmantur, tum utique promptissime praestabantur. Iusti enim confestim omnes in mutuis contractibus videbantur, adeo ut et principes quaestui renuntiantes, ex legum norma iudicia exercerent, et qui pontentiores essent, quiete modesteque se gerentes, iusta aequaque facerent, et a turpibus factis abstinerent. Nonnulli vero vitae instituto prorsus immutato, solitariam quandam et montanam vitam sunt amplexi, opibus et honoribus omnibusque rebus, quae hominibus solent esse gratissimae, renuntiantes ac valedicentes. Plurima etiam templis donaria offerebantur, et noctu lautiores opulentioresque cives plateas obeuuntes, largo cibo et vestibus donabant egenos miserrimosque homines, qui frequentes claudi aliisque membris mutili humi iacebant, stipem meudicantes. Haec autem omnia ad certum aliquod tempus fiebant, recenti videlicet adhuc et vigente metu. Simulac vero
malum remitti ac cessare coepit, confestim plerique ad pristinos mores redireunt. Vocari autera possit talis animorum motus atque impetus non iustitia revera neque pietas, solida pariter atque efficax, qualis ex recta opinione et constantissimo studio in animis efformari solet, sed machinatio quaedam incomposita, et veluti nundinatio fallacissima, ad subterfugiendum ac propulsandum malum instituta. Rona itaque opera, ita demum necessitate cogente, degustamus, quamdiu metus premit.
6. Per id vero tempus variac rursus disceptationes de exhalationibus sunt babitae, frequensque erat Aristotelis in congressibus mentio; modo, tanquam rectissime de his disseruisset, earumque causas intellexisset; modo, tanquam a vero aberrasset. Nonnulli vero ad sententiam Aristotelis confirmandam ac stabiliendam, quod nimirum crassus et fumosus spiritus sub terrae concavitatibus conclusus eiuscemodi motus efficeret, in medium attulerunt tale qiupiam antea ab Anthemio ingeniose excogitatum atque effectim. Anthemio huic patria quidem fuit urbs Tralles, ars vero inventiones machinarum fabricatoribus usitatae, qui linearem speculationem ad materiam traducentes, imitationes quasdam et veluti simulacra rerum vere existentium fabricantur. Excellens vero hac in
arte fuit, et in mathematica scientia eximius, quemadmodum et in iis, qui Grammatici vocantur, frater ipsius Metrodorus. Et certe felicem iudicaverim ipsorum matrem, quae adeo varia eruditione refertam prolem ediderit. Duos enim hosce viros peperit, et Olympium, legum exercitatione et forensium contronersiarum tractatione peritiaque clarum; praeterea Dioscorum et Alexandrum, utrumque medicae artis peritissimum. Atque ex his quidem Dioscorus in patria vixit, et praeclara edidit artis suae documenta; alter vero in veteri Roma habitavit, honorifice admodum evocalus. Athemii, autem et Metrodori gloria ac fama cum longe lateque esset propagata, ad ipsum etiam Imperatorem pervenit. Quocirca Byzantium accersiti venerunt, reliquamque vitam ibi transegerunt, maxima uterque virtutis propriae indicia sive specimina edentes; hic quidem multos iuvenes nobilium filios erudins, et pulcherrimae illius disciplinae participes efficiens; adeo ut litterarum eloquentiaeque desiderium ac studium omnibus, quantum poterat, iniiceret: alter vero summae admirationis fabricas cum in urbe, tum aliis quamplurimis in locis conficiebat; quae, arbitror, etiamsi de iis nihil dicatur, per se ipsae sufficiunt ad perpetuam ei gloriam conciliandam, quamdiu steterint salvaeque fuerint. Ceterum, quam ob causam huius viri mentionem fecerim, id a me
et quidem statim dicetur. Erat Byzantii vir quidam nomine Zeno, rhetorum quidem catalogo adscriptos, clarus alioquin et Imperatori notissimus. Habitabat is iuxta Anthemium, ita ut viderentur utroque domicilio uniti, et uno eodemque termino esse circumseripti. Succedente vero tempore contentio quaedain et simultas inter eos incidit, sive prospectus causa, quod fortassis antea fieri non solebat, sive quod novum aedificium nimis alte elatum lumini officeret, aut alia aliqua de causa, prout multas inter eos, qui quam proxime habitant, controversias suboriri est necesse.
7. Tum itaque Anthemius ab adversario, utpote actore et accusatore, dicendo victus, cum non posset eloquentia gravitateque verborum paria cum ipso facere, ex ea, quam norat, arte hanc illi contra molestiam rependit, Domum quandam excelsam habebat Zeno, valde amplam et pulehram et curiose admodum exornatam, in qua et ipse frequenter versari solebat et amicissimos quosque conviviis excipere. Huius vero inferiora habitacula solo proxima erant ex parte domus Anthemii, ita ut intermedium tectum, altera sui parte ad fastigium, altera ad basim protensum esset. Ibi itaque magnos lebetes aqua plenos per diversa domus spatia constituit, hos vero exterius fistulis
coriaceis circumdedit, inferiori quidem sui parte latioribus, ut totum lebetum ambitiun obstruerent; deinde instar tubae in angustiorem formam redactas et in iustam proportionem desinentes trabibus et tabulia earum extremitates infixit, accurateque infibulavit, ita ut et aër iis fistulis conceptus, libero quidem in altum impetu ferretir, earum cavitatem sursum tendens, et ad nudum tecti fastigium, quad eius fieri poterat, etiam corio circumdatum pertingens, foras autem nequaquam difflueret aut erumperet. His itaque ex occulto ita dispositis, validum ignem lebetum fundis subiecit, et ingentem flamman excitavit. Statim vero fervente atque exacestiante aqua, vapor multus excitatus et in altum sublatus est, rapidus pariter et densus: comque non haberet, diffunderetur, in fistulas efferebatir, angustiaque pressus, maiore vi sursum tendebat, donec in tectum assiduo impetu impingens, totum concussum commotumque fuit, adeo ut tigna sensim tremerent atque striderent. Qui vero Zenoni aderant, metu ac terrore corripiebantur, et in plateas sese proripiebant, obtestabundi et vociferantes, malique gravitate perculsi. Ille vero in regiam et conferens, notos interrogabat, quid ipsis de terrae motu
visum essct, et num aliquo eos damno affecisset? Tum illis verba, ο amice” et „apage" et „absit" dicentibus, et praeterea ipsi, adeo odiosa infaustaque prodigiose narrauti, quid cogitaret ignorabat. Neque enim sibi ipse fidem derogare poterat de iis, quae recenter accidisse sciebat, et pudebat adversus tot viros diutius contendere, et quidem ita ipsum insusantes.
8. Hac itaque fere ratione utebantur, qui terrae motus ab exhalationibus fumosisque spiritibus gigni ceusent. „Nam ille machinarum fabricator", inquiebant, „cognita causa, unde terrae motus gigni contingit, similia effecit, et arte naturam est imitatus”, dixerunt aliquid, non tantum tamen ac putarant. Mihi enim haec talia elegantia quidcm esse videntur, sciteque adinventa, nequaquam vero eviuentes eorum, quae vere fiunt, probationes. Neque enim quia catelli isti Melitenses per solaria inccdentcs ea et agitant et commovent, et quidcm levissimo inccssu, similem fere aliquis rem esse atque hoc veluti idoneo documento utetur. Ceterum Iudicrae machinationes nequaquam despicabiles aut inelegantes sunt censendae, defectuum vero terrac, aliae quaedam, (si modo etiam convenit,) quae rendae sunt causae. Siquidem neque hoc solum Anthemius in Ze-
nonem machinatus est, sed et fulgura et tonitrua in domum torsit. Discuin enim in speculi speciem comparatum modiccque excanatum radiisque solis opposilum splendore implebat; ac deinde aliorsum tranferens, ingentem confestim in domum eiaculabatur splendorem, adeo ut utomnium, in quos ferebatur, obtutum perstringeret atque obtunderet. Corporum etiam quorundam, quae valde essent sonora, collisiones complosionesque excogitans, immanes quosdam et tonitruo similes fragores edebat percellendo sensui aptos; adeo ut Zeno, cum aegre tandem intellexisset, unde singula fierent, palam ad pedes Imperatoris provolutus, vicinum accusarit ut improbum et sceleratum: adeo ut et gratiosum quoddam atque elegans dictum ira ipsi excusserit. Poëticis enim quibusdam verbis alludes coram senatu veluti per ironiam et cavillum: se, homo cum esset, non posseudversus utrumque pariter, Iovem fulminatorem et granitonantem, et adversus Neptunum terrae concussorem puguare. Pulehra quidem igitur sunt huiuscc arlis effecta, quantumvis ludicra; necesse tamen non est, naturam haec sequi iisque exaequair. Ceterum de his rebus quam quisque voluerit sententiam teneat; mihi vero ad priorem narrationem est redeundum.
9. Per hanc enim hiemem hisce malis civitas premebatur, incolisque omuibus per multos dies concuti adhuc pavimentum videbatur, tametsi quietum iam sedatumque esset. Insederat enim hominum animis hoc malum, et suspicio in eis radices egerat, ratiocinationi tenebras offundens. Imperator vero multa aedilicia, quaepartim vitium fecerant, partim iam corruerant, instaurare admotebatur. Praecipuae autem curae ipsi erat augustissimum illud Dei templum. Hoc vero antea a plebe succensum, valde conspicuum atque admirandiim ab ipsis fundamentis iteiato exstruxerat, magnitudinisque excellentia et formae decore et varietate metallorum ornatius reddens; cinxit vero id ipsum ex latere cocto et calce, quae passim ferro inter se colligarat, lignis nequaquam usus, ne facillime conflagraret. Anthemius vero hic ipse erat, euius paulo ante mentionem feci, qui singula et artificiose excogitabat et exstruxerat. Tum vero mediam maxime ipsius tecti partem collapsam, quaeque altitudine omnia, quac corruerant, superabat, lmperator firmiorem reddodot, et in maiorem altitudinem sustulit. Atque Anthemius quidem iam dudum obierat. Isidorus autem iunior aliique fabricarum structores priorem in senietipsis formam coutcmplantes, et ex eo, quod intogrum manserat, id quod alfectuin erat quale esset, quidque vitii habuisset cognoscentes,
fornicem orientalem et occidentalem suo ut erat loco reliquerunt, septentrionali vero et australi, quae super curvaturam erat structurain, introrsum porrigentes, pauloque latiorem efficientes, ut quam aptissime cum aliis quadraret, aequilateramque compagem prae se ferret, eaque ratione vacuitatis nimietatem coarctare possent, et exiguam aliquam extensionis partem detrahere, in quantum diversae longitudinis figura efficeretur. Atque ita desuper firmarunt, qui in medio est positus, sive orbem, sive hemisphaerium, sive alio quocuuque nomine ab ipsis appellatur. Factusque inde est verisimiliter directior quidem facilcque versatilis, omnique ex parte ad arnussim quadrans; angustior vero et in acutum tendens, quique non ita valde percellat spectatores, ut olim, multo vero tutius obfirmatus. Quorum itaque opertebat in historia de templo meminisse, et ad quae ipsa narrationis series consectancae circumacta pervenerit, ea mihi abunde satis sunt expercata. Laudare enim singula, quae in eo sunt admiranda, et oratione pcrsequi, supervacaneum fuerit, neque huius operis proprium. Si quis autem voluerit procul fortassis ab urbe degens aperte cognoseere omnia, veluti praesens et spectans, perlegat quae Paulus Cyri
Flori filius hexametris versibus conscripsit , qui quidem primicerius exsistens regiorum silentiariorum, et generis gloria clarus, amplissimas- que a maioribus suis opcs adeptus , doctrinae tamen eloquentiaequc magnam operam iinpcnderat, quibus et magis gloriabatur et decora- batur. Scripsit itaque etiam alia quamplurima poemata memoratu digna et laude. Videntur autem mihi quae de templo scripsit, tanto maiore et laborc et scicntia rcferta , quanto et argumentum ipsum cst admirabilius. Comperies enim in iis universum situs concin- naeque dispositionis ordiuem et mctallorum naturas subtilissime ex- ploratas; vcstibulorum etiam tcmpli clegantiam pariter ct utilitatem, inagniliulines quoque et altitudines, quotquot etiam sunt figurac in altum dircctae, ct quotquot orbiculares , quotquot etiam peusiles et j>rotensae. Cognoveris quoque e carminibus , quo pacto argento pari- ter atque auro sacratior locus et mysteriis separatim destinatus sum- ptuosissime sit exornatus , et si quod est aliud magnum aut mini- niuni ornamentum, nihilo minus, quam qui crebro in eo obambulant omniaque iuspectant. Atqui secunda haec tcmpli refectio atque in- stauratio brevi post tcmpore instituta perfectaqne est.
10. Eodcm vcro anno slatini ineuutc vcre pestileutia itcrum urbcin iuvasit, ct iufiuitam multitudiueiu sustulit : quac quidcm uun-
quam penitus cessarat, ex quo primum, circa quintum, inquam, imperii Iustinianei annum, in nostrum orbem irrepserat; frequeater vero alio atque alio se transferens, et locum e loco infestans, atque ita reliquis veluti inducias quasdam concedens, tum rursus Byzantium rediit, veluti antea, uti crediderim, decepta, quaeque citius, quam oportebat, inde migrasset. Moitui itaque sunt repente veluti gravi quadam apoplexia correpti. Qui vero plurimum vitn morbi sustinebant, ultra quintum diem non supervivebant. Morbi autem species veteri erat persimilis. Febres enim cum bubonibus accendebantur continuae, et non quotidianac, nequc vel modicum remittentes, sed solo eius, quem corripuerant, interitu cessantes. Nounulli vero neque aestu febrili, neque alio dolore praecedente, sed quae consueverant angentes et domi et in plateis, ita cogente necessitate corrucbant, repente exanimes facti, veluti ex temporaria morte accersota. Cuiusvis itaque aetatis homines promiscue interibant, praecipue vero iuvenes ac puberes, atque ex his potissimum mares: feminae enim non perinde hisce malis erant obnoxiae. Vetustissma itaque Aegyptiorum oracula, et qui apud Persas coelestium motuum
sunt peiitissimi, temporum quorundam revolutiones in infinito aevo simul ferri asserunt, modo quidem bonas ac felices, modo autem pravas et infaustas: essc vero praesentem revolutionem ex. pessimis illis atque infaustis. Hine ergo et bella passim et seditiones urbibus oriri atque invalescere, et pestilentes morbos per multum tempus durare atque adhaerescere. Alii vero interitus cauiam ad divinam iram referunt, quae bumani generis peccata puniat, multitudinemque succidat. Me vero de utraque opinione iudicare verioremque decernere nibil attinet, vel quod nesciam fortasse, jvel, etiamsi forte sciam, parum tameu necessarium id ceuseam, neque praesenti tractationi consentaneum. Si enim breviter quae acciderunt commemoravi, historiae legi satisfeci.