Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

11. His ita pcroratis, Athanasius initio quideom nihilo minus Rustici dictis aurem accommodabat; consultatione vero disceptationeque bis ea de re habita, cum ipse omnia accuratius expendisset atque investigasset, visum ei est nullam a Gubaze proditionem aut tyrannidem apcrtam tentatam fuisse, ac proinde caeclem inique nefarieque perpetratam : adeo ut quod copias suas ad oppugnandam Onogurin cum eis coniungere recusaverit, non ipsius ad Medos defectio in causa fuerit, sed quod pracfectis cxercitus infensior esset, quod illorum vceordia et negligentia propugnaculum illud esset amissum. Quibus rebus omnibus a iudice cognitis, de Martino quod dictum fuerat, etiam ipsum conscium fuisse participemque horum consiliorum, ad Imperatorem referendum censuit. De hisce vero, utpote aperte caedem ab se perpetratam fassis, ex scripto sentcntiam tulit, qua mandavit, ut quamprimum interficerentur, et gladio iudiciali submissi capite truncarentur.. Atque hi quidem mulis insidentes, et per publicas vias circumvecti maximo Colchis spcctaculo terrorique futuri videbantur. Percellcbantur enim voce praeconis altum horrendumque in modum proclamantis, et mo-

231

nentis leges vereri , et nefariis caedibus abstinere. Postquam vero hi capitibus fuerunt truncati , ad commiserationem versi omnem animorum offensionem deposuerunt : atque ita conventus iudiciarius solutus; Colchi vero in sua erga Romanos fide ac benevolentia perstiterunt.

12. His ita peractis, Romanorum copiae per urbes et castella divisae hibernarunt , prout cuique mandatum erat. Interea viri quidam praecipuae inter Misimianos potentiae in Iberiam ad Nachoraganem cum pervenissent , omnia ei nuntiarunt, quae in Soterichum perpetrassent ; verissimam quidem causam silentio occultantes, dicentes vero , quod, cum a multo tempore Persarum partes essent secuti , ignominia afficerentur et ab ipsis Colchis et a romanis, atque inter vilissimos censerentur : tandem vero Soterichum ipsum supervenisse, verbis quidem prae se ferentem, quod pecuniam sociis distribuere vellet, re autem ipsa, quae ad perniciem eversionemque totius gentis perlinebaut, molientem. „Cum itaque oporteret nos (dicebant oratores) vel funditus pcrire , vel praeveniendo Romanos calidi fortassis ac praecipitis facti opinionem apud nonnullos incurrere, eoque nomine male audire , vetus tamen nostrum vivendi ius retinere , et de rebus nostrii , prout consultissimum visum

232

fuerit, statuere: potiora et humanis moribus convenientiora elegimus, de conviciis et criminatiouibus parum solliciti, praecipuam vero salutis curam gerentes. Nam et Soterichum interfecimus , quique cum co ad hoc vcncrant , ut illorum quidem iniuriam vindicaremus, firmissimo vero hoc ipso facto bciiovolentiae studiique erga Persas argumento edito , gloriosius dcsciscamus. Cum vero ob hacc omnia ac praecipue ob dcfectionem ad Pcrsas ncquaquain desituri sint Romani id molcste ferre, scd quam citissime nos sint invasuri, et universos , quantum fieri ab ipsis poterit, deleturi : tui officii est , o Pracfecte , nos benigne excipere ac propugnare , et pro rcgionis, ut propriae deinceps et subditae, salute excubare , neque negligere de interitu periclitantem gentem non parvam neque obscuram , scd quae maximam utilitatem Persarum imperio adferre possit. Nam et rei bellicae peritos nos facile comperietis et fortissime Boeietate vobiscum inila proeliantes ; pritque vobia lonis irse in ulteriore Colcliorum rcgioue situs tuta belli sedes , irruptionibus faciendis peridonea, ac veluti propugnaculum adversus ” Haec cum audisset Nachoragan, libcutissime eos excepit, et defectionnis cousilium laudavit , alacresque abire iussit , ut Persica auxilia

233

opportune habituros. Oratores itaque ad suos reversi, cum singula renuutiassent, maxima spe gentem replerunt.

13. Ineunte autem vere, statim Romanorum praefecti in unum coacti exercitum in Misimianos mittendum statuerunt. Ac Buzes quidem et Iustinus apud Insulara manere sunt iussi , praesidio locis illis futuri, omniaque diligenter curaturi ; missa vero sunt ad bellum peditum simul et equitum millia quatuor , inter quos et alii erant maximi nominis viri, et Maxentius ac Theodorus Zannicarum copiarum dux, ut iam saepe dixi; bellicosi ambo et ordinum duces. Atque hi quidem expeditionem aggresi sunt. Videbatur autem non multo post etiam Martinus ipsis adiungendus , ut ductor futurus. Ne vero vel ad breve aliquod tempus duce destituerentur, imperium totius exercitus, quamdiu per subditorum regionem iter facerent, ad Barazem Armenium et Pharsantem Colchum est delatum , qni neque bellica virtute neque alia dignitate omnibus sociis praestabant, immo vero nonnullis eraut inferiores. Nam Barazes inter turmarios censebatur, alter vero in aula agmina regis Colchorum ductabat ; (Magister dignitati est nomen ; usitatum enim hoc est elus loci barbaris,) atqui non tantum aut prudentiae aut confidenliae huic inerat, ut audacter etiam Romano exercitui imperaret

234

Hic itaque exercitus aestate iam vigente in Apsiliorum regionem venerat; volentibusque ipsis ulterius progredi , impedimento fuit Persicum agmen eodem loci collectum. Cognito enim Romanorum apparatu, quodque in Misimiauos moverant, motis ex Iberia et castellis, quae circa Muchirisidem sunt, castris , iverunt etiam hi in illos, pracoccupaturi regionem, et pro viribus subsidio futuri. Quocirca Romani circa Apsiliorum castella commorantcs, protrahcre cunctando rem tcntabant, donec messis tempus esset praeterlapsum. Persis enim simul et Misimianis instructa acie obviam ire inconsultum, immo periculosissimum iudicabant. Sic itaque uterque exercitus conquievit, neque alteruter ad ulterius procedendum pedem movit, sed observabant sese mutuo atque exspectabant, si quis prior moveret. Aderant vero Persis etiam Himnorum Sabirorum mercenaria auxilia. Est enim haec natio et maxima et populosissima , simulque et bellorum et rapinae siticntissima , quaeque perpetuo foris externo in solo degere amat , semperque aliena appetere, solius mercedis causa et praedae spe modo quidem his , modo illis , nunc alteri alicui sese in belli et pcriculorum societatcra coniungendo,

235

in contraria subinde mutatur. Frequenter enim cum Romanis, frequenter vero cum Persis, inter sese bellun gerentibus, proelium inierunt, et exiguo temporis spatio interposito modo his, modo illis mercenariam suam operam locarunt. Nam priore bello adversus Persas pugnarunt, cum multos Dilimnitarum in se irruentes nocturno proelio trucidarunt, quemadmodum supra narravi. Quo statim bello confecto, dimissi quidem sunt a Romanis, mercede, de qua inter ipsos convenerat, accepta; postea autcm eos, qui antea ipsis fuerant acerrimi hostes, sunt secuti, sive hi ipsi, sive alii, Sabiri tamen et ex sua gente ad sociale cum Persis bellum missi.

14. Ex his itaque Sabiris viri quingcnti in stabulo quodam subdivo longiusculc a reliquo exercitu dissito consederant; quod quidem cum Maxentius et Theodorus plane cognovissent, quodque ibi positis armis negligenter viverent, confestim in eos trecentos equites duxerunt. Muro itaque in orbem circumsesso, (neque enim ille valde erat altus, sed ita tantum, ut equitis extra stantis facies prospici posset,) huic, inquam, muro appropinquantes, omni ex parte barbaros iaculis, saxis, sagittis et quovis alio telorum gencre feriebant. Tum hi plures esse hostes, quam revera erant, suspicati simulque inopi-

236

nato rei perculsi, nec de tuendo se admodum cogitabant, neque effugio locus patcbat , quod muro essent circumvallati. lbi ergo alii omnes passim caesi sunt, soli vero XL. viri cum mirifice manibus pedibusque in smnmum murmn conscendissent, in diversam partem delapsi, in proximae silvae densitate delituerunt; quos tamen Romani investigare non destiterunt. Haec simulatque Persis fuerunt nuntiata, confestim illi turmas equitum in eos mittunt, duo virorum millia acie bene instructa. Romani vero, cedentes multitudini et vcluti contenti praeterito facinore, cursim sese receperunt et in propugnaculum, unde venerant, refugientes in tuto se continuerunt; praeclaro quidem facto gloriabundi , Maxentii tautum vicem dolentes. Erat enim is a quodam barbarorum, qui in silvam se abdideraut, gravissime vulneratus, adeo ut lectica elatus praeter omnem spem servatus fuerit. Statim enim atque ictus fuerat, confestim asseclae, eo sublato, quaiu citissime se inde abripuerunt, priusquam universi liostes irruerent Cum vero venirent impetumque facerent, tuin Roinani ad aliam quandam viam fugieutcs, et in se eos, qui insequebautur, locum illi dabant, ut aegre tandem in propugnaculum deferretur.

15. Interea Iustiuus Germani filius unum e suis ducibus, Hunnum uatione, Elminzur nomine, ex insula Rhodopolim mittit cum duobus

237

equitum millibus. Est autem haec Rhodopolis oppitlum Colchicum , a Persis tamen tunc temporis tenebatur, a Mermeroe multo onte captum, qui etiam Persicum praesidium in eo collocarat. Haec vero quo paclo gesta fuerint, practeribo , ut a Procopio rhetore aperte conscripta. Posteaquam igitur Elminzur eo pervenit , prospera quaedam iuvit fortuna. Persarum enim praesidium forte per id tempus alibi extra oppidum versabatur, maximaque oppidanoruvn pars alius alio concesserat. Nullo itaque negotio ingressus , oppido in suam potestatem redacto, circumiacentem etiam agnun pergrassatus est, et quicquid e Persicis copiis obvium habuit, ad unum omnes trucidavit; quotquot vero eraut indigenae ac cives , cum eos sciret extcrno metu niagis quam propria perfidia Persarum partes secutos , ut palriam rursus suam incolerent, permisit; obsidibusque maioris securitatis causa acceptis, omnia, prout par erat, constabilivit. Atque ita Rhodopolis ad priorem statum est reducta, et patria instituta amplectens et Romanorum Imperatori subdita. Hac igitur aestate nihii aliud gestum esi memoratu dignum. briuna vero invalescente, Persae quidem statim solutis castris Cotaisim et Iberiam versus sese receperunt, animo

238

ibi hibernandi, auxilio Misimianis ferendo longum dicentes vale. Neque enim patriis ipsorum institutis ac moribus est receptum, per hiemem foris longinquas laboriosasque expeditiones suscipere. Romani vero ab insideutibus itinera Persis iam liberi, priorem suam in Misimianos expcditionem sunt prosecuti. Cum vero ad praesidium Tibeleum ita dictum venissent, quod quidem Misimianorum regionem ab Apsiliis distcrminat, advenit Martinus, ut reliquas copias ductaret, et universum exercitum ordinaret. Sed gravis quidam morbus superveniens consilium ipsius turbavit atque interrupit. Atque ipse quidem ibi mansit, tanquam paulo post in Colchicam regionem eiusque castclla rediturus; exeicilus vero nihilominus ulterius progressus est, sub prioribus iterum ducibus ductus. Primum quidem igitur tentandos esse Misimianorum animos censnerunt, an forte libentes ad saniora cousilia convcrterentur, agnitisque suis principibus, poeuitudine taudem suorum delictorum ducereutur, et se ipsos Romanis dederent pecuniamque omnem, quam Sotericho eripueraut, restituerent. Delectos itaque ex Apsiliorum gente spectabilcs viros oratores eo mittunt. Misimiani vero tantum aberant, ut crudelitatem remitterent aut novis officiis praeteriti facti ab-

239

surditatem emendarent, quin potius nefarii et piaculares fanaticique homines et quodvis aliud convitium , quod indignatio cuipiam suggerat, audire digni , reiecto proculcatoque communi omnium hominum iure , oratores confestim trucidarunt, cum tamen Apsilii essent, eiusdem cum ipsis instituti et contermini , quique eorum , de quibus illi Romanos pariter et Soterichum insimulabant , neutiquam conscii participesve fuissent , amicam tantum admonitionem quaeque in rem ipsorum futura esset, citra ullam acerbitatem denuntiantes.

16. Ita utique a vesania initio impiisque factis orsi, iisdem perpetuo facinoribus insistcbant, immo vero multo etiam sceleratioribus. Cum enim scirent Persas abiisse, neque, ut convenerat, auxilio venturos , locorum tamen difficultate freti , et quod sperarent Romanos nunquam eam transituros et superaturos, atrociora perpetrarunt. Est enim mons quidam regioni obiectus, non quidem admodum altus, neque valde in sublime tendens , acclivis tamen vehementer atque arduus et praeruptis petris utrobique densus. In medio angusta quaedam parumque trita via se ostcndit, quaeque ne uni quidem viro intrepide eunti facilis accessu sit et pervia, adeo ut si quis ver-

240

tici montis insistens accedentes aditu prohibeat, hostes nunquam eum transire queant, ne si infinita quidem sit nmltitudo , neque si leves atque expediti omnes sint , quales esse Isauros ferunt. Hoc itaque loco freti, ad summam vesaniam sunt conversi. At Romani, execrabili Misimianorum facto ipsis nuntiato , ingentem ex eo indignationem couceperunt. Cunctantibus interea barbaris , cum nondum praesidia monti imposuissent, antevortentos eos Romani summa iuga occupant , nemineque obsistente ea superantes, omnes statim in planiores equisque pervios campos effunduntur. Misimiani vero ca spe frustrati confestim plurimis et supervacaueis ipsorum propugnaculis incensis, quod nimirum omnibus tuendis pares non essent, in unum quoddam solum, quod munitissimum ipsis videbatur, omnes se receperunt. Zachar id ab antiquo nominatur; Ferreum autem id ipsum, quod firmissimum sit atque inexpugnabile, cognominant. Paucis vero quibusdam Romauis , et non pluribus quam quadraginta equitibus simul congregatis (erant autem non e maultis, sed eximii in primis et agniinum duces) hos, inquam, separalima reliquo exercitu procedentes, invadunt Misimiani viri sexcenti pedites pariter atque quites, rati se omnes multitudine circumventos facile caesuros Hi vero

241

rei bellicae peritia in collem quendam cursu delati, fortiter strenueque rem gersbant, fuitque dudum acris inter eos dubiaque pugna; illis quidem in orbem Romanos cingere conautibus , Romanis autem modo confertim in eow prosilientibus , adeo ut universam aciem convelloieut ac perturbareut , rnodo retroccdentibus et in tutum sese recipientibus. Interea dum reliquae Romanorum copiae eminus ex editiore quodam monte se ostendunt , barbari insidias et dolum rcm esse suspicantes, concitatissime statim fugerunt. At Romanorum exercitus (iam enim universi inter se permixti erant) hostium tergis acriter insistcbant, donec quamplurimos eorum interfecerunt, adeo ut ex tanto numero soli octoginta viri in Ferreum illud propuguaculum salvi redierint. Quod quidem propugnaculum si eodem impetu invasissent Romani , perculsis hac recenti clade barbaris , nou dubitarim, quin primo insultu universi capi potuissent, eoque ipso die bellum finem habuisset. Nunc vero qubd celebriore aliquo praefecto essent destituti , quique potestate prudcn- excelleret, aed omnes propemodum inter se essent pares , et mutua consilia improbando contrariaque mandaudo certarent, et qualia quisque dicisset, talia audiret, imp[erfectae eorum actiones neque admodum dignae laude fuerunt. Cum enim in diversas es-

242

sent sententias secti, atque alii quidem hanc, alii aliam quandam probarent, nihil eorum, quae consulebantur, peragebatur; sed unusquisque, aegre ferens suam sententiam non valuisse, negligentius segniusque ad rem gerendam accedebat, et sinistris eventibus magis gaudebat, ut in posterum gloriari liberiusque se ipsum apud suos iactare, nullamque aliam sinistris eventus causam fuisse demonstrare posset, quam quod privatum suum consilium secuti nou essent.

17. Hoc in statu cum res essent, remotius nonnihil ab hostibus, quam ut in obsidione, castrametati sunt: praeterea neque sub diluculum euntes quales opus erat insultus faciebant; sed ignavia vecordiaque victi, res serias maximeque opportunas pro accessoriis et supervacaneis censebant; serius quidem quam oportebat in hostes impetum facientes, maturius vero quam expediebat sese recipientes. Haec cum cognovisset Martinus, emittit quam citissime ad ipsos, qui universis imperaturus et dux futurus esset, virum Cappadocem quidem natione, dignitate vero praetoria iam a multo tempore clarum; cui nomen quidem erat Ioanmnes, vulgare autem cognomen Dacnas. Missus vero erat ad Colchos non multo ante ab Imperatore, Rustici habens mandatum, ut singula, quae gererentur, accurate renuntiaret, et milites, quorum fortitudo eminuisset, regali-

243

bus donis prosequeretur. Hic itaque Ioannes cum ad Misimianos pervenisset, et iam Romanorum exercitui praeesset, confestim omnibus copiis propugnaculo admotis, obsidione illud cingere nitebatur, simulque eoc, qui extra degebant, invadere omniaque obturbare. Domus enim plurimae muri ambitu non concludebantur, sed in scopuloso quodam loco prope exporrecto, in quo praecipitia et abruptae petrae, in longum tendente, difficilia accessu transituque exteris et insuetis omnia efficiebant. Incolae vero peritia locorum ex angustissima quadam et tecta via aegre quidem etiam ipsi et laboriose, descendunt tamen, si quando opus fuerit, rursusque sursum repunt. Ad radicem vero montis in humili et plano solo fontes potabilis aquae scaturunt, unde incolae aquam petunt, Tum itaque temporis (observabant enim eos Romani, et ex parte prohibebant) barbari noctu descendentes aquam hauriebant. Isaurus autem quidam, Illus nomine, qui ea in parte stationem habebat, conspicatus multos Misimianow, qui multa nocte eum in locum descenderant, ipse tectus tacitusque suo loco mansit et permisit: simulatque vero illi hydriis repletis recesserunt, Isaurus clam eos subsequitur, simulque ascendit, donec in summum venisset, et loci

244

situm, quantum in tenebris fieri poterat, optime contemplatus est, quodque non plures, quam octo viri essent collocati ad observandum tuendumque ascensum. His, inquam, omnibus cognitis, statim descendit, et praefeeto singula exponit; qui-quidem magnopere eo nuntio est gavisus et nocte proxime sequente delectos centum fortes ac strenous viros ad aditum illum misit, qui specularentur locum, impetumque, quando res ita ferret, facerent. Mandavit autem iis, ut cum iam certissime conscendissent, tuba signum darent, ut etiam reliquo exercitu in murum irruente, hostes utrimque perturbarentur.

18. Illus itaque praecedens ducebat virow ad aditum iam sibi exploratum. Secutus vero statim est Ziper Marcellini satelles, et ab illo dabragesus, et post illum Theodorus Zannorum dux, atque ita deinceps omnes seriatim sese mutuo sequebantur. Cum autem iam ad ipsum medium ventum esset, aperte admodum conspicati sunt qui priores erant, excubitorum ignem accensum, et ipsos quam proxime decumbentes; e quibus septem quidem aperte dormiebant, et stertentew iacebant, unus autem solus cubito innixus, vigilanti similis, captus erat tamen etiam ipse sono, capitequew erat

245

praegravato, neque aclinic satis apparcbat, quonam evasurus esset, nutans frequenter capite, rursusque id succutiens. Interea Leoulius Dabragesi iilius, ad coenura quoddam lubricum lapsus, toto corpore procidit et deorsum est delatus, simulque scutum diirregit. Soui-tu vero, uti par est, ingenti excitato, excubitores omnes perterriti prosilierunt, stratisque insidentes, et crises stringebant, et colla in onincni partem versantes despiciebaut; neque tamen coniicere pote-rant, quid rei esset. Nam ut splendor ignis ipsorum oculos per-strinxerat, in tenebris constitutos ccrnere non poterant, et sonitus ipsis dormientibus allapsus non admodum manifestus erat, neque distinctus, neque qui armorum solo allisorum fragorem aperte pro-dcret. Romani vero accuratissime omnia observabant. Quocirca gressu inhibito, quieti tacitique manserunt, veluti terrae radicibus ailixi , et neque vocis ullum murmur audicbatur, et pedes ne tan-tillum quidem movebaut, sed ita uti crant fixi immotique stabant, sive acutam aliquam petram, sive fruticem premerent. Nisi enim ita rem instituissent, scnsusquc aliquis eorum, quae ficbant, ad excubitores pervenisset, illi omuino ingentem aliquam petram deturbas-sent, quae in declive provoluta facile omnes, qui sursum niteban-tur, collieisset. Idcirco Romaui taciti inuaotique stabaut; adeo ut no

246

spiritum quidem emitterent, sed cum in pectore conditum premerent. Et certe miror ac laudo optimum ipsorum ordinem, quod omnes simul veluti ex pacto uno temporis momento id, quod ex re futurum esset, collimantes, in ordine perstiterint, et iu animis suis cogitarint, quae proloqui tempus non patiebatur. Barbari vero, cum nihil incommodi aut periculi animadverterent, rursus ad id, quod amicum erat, se couvertunt, suavissime dormientes.

19. Tum itaque Romani, illos ita in somnum effusos adorti, trucidant cum alios tum etiam illum semivigilem, ut aliquis ipsum per iocum appellaverit; ac deinceps intrepide progredientes, per vicos domuum diffusi sunt, simulque tuba classicum cecinit; quo exaudito Misimiani novitate rei sunt perculsi, quo vero in statu res essent nescientes, excitati tamen inter sese coire nitebantur, et alios aliunde prosilientes congregare. At Romani in ipsis vestibulis occurrentes, et quodammodo ensibus ipsos excipientes, ingentem stragem ediderunt.᾿ Alii enim iam egressi statim interficiebantur, et mox alii, rursumque alii atque alii; atque alii; neque erat caedis remissio, omnibus urgentibus. Iam vero etiam multae feminae stratis effusae cum maguo eiulatu

247

foras confluebant. Sed neque ab his abstinebant Romani, ira abrepti, sed crudelissime etiam hae trucidatae virorum sceleratam proterviam luebant. Una autem ex elegautioribus aecensam facem manu gestans, Valde conspicue incedebat. Sed etiam baec basta ventrem transfossa miserrime periit. Romanorum vero quidam arrepta face ignem domibus immisit; quae ut erant e lignis et stramentis confectae, citissime conflagrarunt ; et flamma adeo alte sublata est , ut et Apsiliorum genti aliisque remotioribus quae gerebantur nuntiaret. Tum quidem et multo atrocius barbari passim peribant. Qui enim domi manserant, concremabantur, vel aedibus obruebantur; qui vero e domibus proruebant, iis paratior ab ensibus interitus imminebat. Multi vero pueri vagientes suasque matres inclamantes rapiebantur; atque ex his quidem alii petris crudeliter illisi dilaniabantur, alii vero veluti per ludum in altum eiecti, ac deinde pondere deorsum delati, erectisque hastis excepti in sublimi transfigebantur. Et certe Romani non abs re adversus Misimianos adeo ingentem indignationem conceperant, cum ob Soterichi caedem, tum ob sceleratum in oratores facinus; cum tamen aequum non esset, in ipsos etiam recens editos infantes,

248

quique eorum, quae parentes ipsorum perpetrarant, neutiquam erant conscii, usque adeo foede saevire; ita eis factum hoc non impune abiit.

20. Nocte enim tota in hisce malis transacta , cum iam totus ille tractus vastatus videretur , tum vero ex Misimianis viri quingeuti optime armati, praesidio egressi, sub ipsum diluculum Romanos invadunt, nullas aut exiguas excubias agentes, quod putarent se plenissima victoria potitos ; et plurimos quidem caedunt , omnes vero in fugam vertunt, violenter expellentes; illi vero turbulente in praeceps acti, frequentibusque et variis vulneribus pleni, in castra sunt reversi, et telis hostium icti, et, quod frequenter in petras offendissent, tibiis graviter sauciatis, adeo ut eis denuo in scopulum illum surreptandi animus non esset, sed murum potius, qua parte opportunior oppugnationi videretur, adoriendi simulque fossam opplendi. Quocirca domunculis quibusdam et tuguriis propius structis, e tuto murum oppugnabant, machinis pariter utentes et iaculatione, et alio quovis modo gravissimam iis, qui intus erant, intolerabilemque obsidionem efficientes. Barbari vero vehementer laborabant , graviterque premebantur; nondum tamen sese tueri desistebant. Iam enim nonnulli testudinem

249

portantes ad Romanorum muntitiones se conferebant, tanquam omnia demolituri. Priusquam vero appropinquarent atque obtegerentur, Suarunas quidam nomine , vir Sclavus, hastam iacit in eum, qui minus tectus erat, et ferit letaliter ; quo collapso , statim excussa est testudo, inversaque corruit; atque ita resupinato eius sinu et capacitate, detecti sunt nudatique viri , quos Romani facile iaculis petentes interfecerunt. Unus auteni ex iis fuga evaserat, et iam propius ad praesidium venerat, portulamque ingrediebatur ; sed tum frequentibus sagittis ictus interiit, ibique corruens, in limine iacebat , exigua quidem aliqua corporis parte foris relicta, maiore vero sui parte introrsum porrectus. Id vero conspicati Misimiani , et infaustum ac triste de futuris omen esse internretati , et alioqui desperantes etiam laboribus , et redeundi in graliam cum Romanis cupidi, praecipue quod neque ipsis auxilia a Persis prout convenerat venissent: haec, iuquam, secum reputantes suasque vires perpendentes , quod romanis impares essent, neque diutius bellum sustinere possent, tum demum aegre ad saniorem mentem redeuntes, confestim oratores ad loannem miserunt precatum, ne se ad internecionem perderet, neque

250

funditus exstirparet gentem, iam ab antiquo Romanis subditam, et in religione cum ipsis convenientem , quaeque quamplurimia iniuriis provocata, tandem ad rependendas illas accesserit, atque hoc quidem barbara quadam amenlia; commiseratione tanien veniaque se non prorsus indignos dicebant , qui adeo iam atrocia mala essent perpessi adeoque graves poenas luissent; utpote circumiecLis praesidio babitationibus incende absumptis, et virorum aetate florentium non minus quinque millibus interfectis , feminis vero multo pluribus et pueris adhuc pluribus : adeo ut parum absit, quin universa Misimianorum gens sit deleta. Ioannes vero libentissime supplicea preces admisit, partim ne diutius in loco deserto et praealgido cum exercitu periclitaretur, partim quod revera iam satis poenarum, qui deliquerant, dedissent. Acceptis itaque obsidibus omnique pecunia, quam Soterichus secum attulcrat, aliisque rebus , et praeterea Imperatorio auro (erant vero nummi integri ac probi ad duas myriades, octies mille et octingenti) his, inquam, omnibus acceptis , multaque praeda adiecta, permisit, ut intrepide rursus sua colerent, et pristinum vivendi genus instaurarent. lpse vero in Colchicam regionem est reversus, iuclitum gloriosumque exercitum reducens , solis XXX. viris desideratis.