Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

1. Persarum instituta, vanaque ipsorum reipublicae immutatio, et quaecunque de Chosroe ciusque genere mihi dicenda visa sunt, ca uuiversa et quidcm longior oratione sum persccutus, et ad praecc-

138

denlta nou plane pertinent. Sed neque supervacanea fortasse videri possint neque inutilia, quin potius , meo quidem iudicio, utile dulci coniuuctum habentia. Cupio enim, si in me esset, maximique facio, Musis, quod aiunt, Gratias permiscere: in diversum vero me abripiunt curae, sequorque illibenti animo circumagentem me necessitatem. Historiae enim scriptio maximum cum sit augustissimumque opus, omnique occupatione praestantius, acccssorium quoddam, ut Boeotia lyra dixerit, viae simul et vitae occupatio eflicitur. Neque enim mihi licet in iis quae maxime vellem, suavissime vitam tratlucere. Nam cum oporteret veterum sapientum scriptis relegendis im morari, imitandi vidclicet causa, et quaecunque passim utiliter litleris prodita sunt, accurate expendere et perscrutari , animumque ab aliis curis solutum ac liberum iis impendere: ego vero sedens ad porticum regiam, libellos litibus forensibus et molestiis plenos a mane in vespernm usque tractandis et versandis sum occupatus: et molestae quidem mihi vehementer accidunt forenscs istae interpellationes et turbae, molestmn vero rursus milii hisce molestiis carere, cum videlicet absqne laboribua et molesliis necessaria milii nequaquam snppetantt Ceterum ne sic quidem conquiescam, quod ad me attinet, neque dc-

139

sinam quo me amor ducit sequi; etiamsi aliquis me cavilletur et reprehendat, ut maiora meis viribus tentantem, et in orca, quod aiunt, figulinam addiscentem. Tametsi enim scripta mea cuipiam spuria revera et subventanea videbuntur, et quodammodo animi in plurima distracti foetus: mihi tamen ipsi interea, quod imperitis cantoribus usu venire solet, fortasse non displicebunt. At vero ne longioribus digressionibus excursionibusque decorum excedam, ad Colchica certamina et ad priorem sermonen est redeundum.

2. Tum enim Chosroes, cum ipsi Mermerois obitus renuntiatus esset, dolorem, ut par est, ex illius iuteritu et moerorem concepit. Nevero copiae militares, quae in Lazico erant, duce carerent, protinus Nachoragan eis praefecit, virum inprimis celebrem, maximique nominis. Qui cum iam apparatis rebus omnibus itineri accinctus esset, mira quaedam et nefaria in Colchica regione acciderunt. Cum enim Romani, ut supra diximus, turpissima fuga arrepta, impedimentorum partem hostibus diripiendam reliquissent, Gubazes, Lazorum per id tempus rex, dedecus illud non ferendum censens, metuens etiam, ne quid gravius in posterum committeretur, confestim lustiniano singula nuntiavit, praefectos incusans, totiusque facti culpam in eorum vecordiam referens; et

140

quidem praccipue Bessam incusabat, post hunc Mavtinum et Rusticum. Erat vero Rusticus genere Graecogallas, ibique non praefectum aut tribunum agebat, nequc ullo militari munere fungebatur, sed tantum pecuniae regiae quaestor erat, non quidem cius, quac e tributis vecligalibus cogebatur, (alteri enim cuipiam illa commissa erat,) sed eius, quae e thesauris regiis mittebatur , ut ii, quorum in proeliis virtus et fortitudo emicuisset, meritis praemiis douarcntur. Quocirca minime obscurus erat hic vir, sed inter eos quorum auctoritas plurimum valerei, habitus; adeo ut etiam areana maxime ei commuuicarenur, principumque mandata tum demum firma fidelioraque viderentur, cum huic placuissent. Iustiniaaus vero etiam antea Besaae erat infensus; quod Petrae propugnaculo capto, aute Memerois adventurm, cum oportuisset eum omnes ex Iberia aditus fortissime obstruere, iuvante ipsum natura locorum, efficereque ut ea ex parte Lazicos montes barbaris inaccessibiles redderet: ipse vero id prae vecordia neglexerat, urbibus, quae ipsi credilae erant, obcundis, et pecuniae ez iis corrogandae intentus. Illa itaque in animum revo- Imperator, cum et haec de co adferrentur, facile est persuacans sus. Quocirca confestim Bessani exautoratuni , ac praeterea bonis suis exutum in Abascos relegavit, illic mansurum donec aliud quid de co statueretur. Martino vero, quautusivis graviter infcnsus, prae-

141

fecturae tamen primatum reliquit. Nam inter praetores sive principes militiae primum locum obtinebat, secundum vero Iustinus, post quem Buses, atque ita deinceps alii sigillatim. Atqui Martino et Rustico iam antea non bene cum Gubaze convenerat, sed simultas quaedam inter eos subardescebat gravis atrocissimaque, sed quae nondum in apertum incendium cruperat; nata quidem primum ex invidia, ac deinde flabello perpetuae temerariaeque suspicionis suscitata atque adaucta. Omnia enim ipsius facta saucio invidia animo explorantes iisque seipsos torquentes, simultatem fovebant et confirmabant. Gubazes itaque concepta de illorum in se odio suspicione, et ad mutuum odium exercendum provocatus, acribus et contumeliosis verbis eos frequenter perstringebat, tanquam parum viros et manus in lingua gerentes, nullamque rerum gerendarum curam habentes. Atque ita in conviviis conventibusque in sua erga eos indignatione persistebat: sed neque cum a finitimis gentibus legatio forte aliqua venisset, minus acriter in eos invehebatur. Hi vero nequaquam id ferendum rati, et criminationes ad regem delatas ad animum revocantes, atque ita secum statuentes, non desiturum eum ab ipsis criminandis, si qua in re iterum officio suo deessent, consilium dc tollendo e medio Gubaze inierunt, ut et acceptam iniuriam vindicarent, omnique in posterum ipsius metu sese liberarent

142

3. Variis itaque inter se consiliis agitatis, quorum summa haec fuit, non ante interficiendum quam Imperatoris animum tentassent; Ioannem, Rustici fratrem, Byzantium mittunt, qui Imperatori significaret, Gubazem Persarum partes foventem esse deprehensum. Ioannes itaque quam maxime fieri poterat clam ad Imperatoris colloquium cum pervenisset, criminatus est Gubazen, perinde ac si iam defectionem fecisset, et Persas introducturus esset, brevique provinciam totam eis traditurus, nisi confestim quocunque modo coerceretur. Imperator vero inopinato hoc nuntio perculsus, nondum tamen plenam ei fidem accommodans, sed mediam quandam opinionem tenens, age, inquit, curate ut ad nos huc mittatur. Metuens voro Ioannes, ne quando, si ille eo perveniret, fraus detegeretur, Sit ita, inquit, domine, quid vero faciendum nobis, si id sua sponte facere detrectarit? Cogendus erit, inquit rex, subditus cum sit, et quacunque ratione est ablegandus. Statim itaque sermonem regis excipiens Ioannes, Quid si, inquit, coactus resistat, quid tum fiet? Quid, inquit, aliud, quam quod tyrannis solet, ut pessime pereat. Nil ergo, inquit Ioannes, ei erit metuendum, qui eum interfecerit? Nihil, inquit rex, si resistens et obaudiens ut hostis perierit. Tali

143

itaque responso accepto, cum in eandem fere sententiam rex ad praefectos militiae scripsisset, nihil ultra est percunctatus; sed abunde petitioni suae satis factum esse censens, confestim ad Colchos revertitur, litteras regias perferens. Quas cum Martinus et Iustinus legissent, cum viderent actum hunc scite instructum, ad audendum facinus sese contulerunt. Convocatis itaque Iustino et Buse, id quod in animo suo agitabant celantes, significarunt ad Gubazem quam citissime esse contendendum et cum eo consultandum, quo pacto Persas Onogurim insidentes collatis viribus adorirentur. Hi vero hisce rationibus persuasi una profecti sunt, exigua quadam e legionibus manu comitati. Gubazes ubi adventare ad se praefectos exercitus cognovit, nihil plane sinistri suspicatus, circa Chobum amnem miser eis obviam procedit, securus plane et nihil metuens, paucis admodum e suis comitatus, atque iis quidem inermibus, neque ad pugnam instructis. Quidni enim ita veniret ad amicos et familiares et custodes provinciae et nequaquam hostes, immo potius etiam exterarum gentium propulsatores?

144

4. Ita vero equis insidentes omnes, disserebant inter sese de praesenti rerum statu componendo. Tum Rusticus, Age, inquit, o Gubaze, coniunge te nostrae in Persas expeditioni, et communem nobiscum laborum partem subi, in illos Onogurim insidentes. Turpe enim fuerit si diutius eos in media nostra regione secure residere patiamur, praecipue cum et paucissimi sint, neque pares qui nobiscum proelio decernant. Tum Gubazes, At vos, inquit, boni viri, solos necesse est in hoc elaborare, penes quos solos eorum quae acciderunt omnis culpa consistit. Nisi enim supina quadam ignavia vecordiaque in rebus gerendis praepediti fuissetis, neque propugnaculum illud muro cinctum esset, neque adeo ignobilem turpemque fugam arripuissetis, neque quicquam eorum, quae haud par erat, factum fuisset. Nunc vero, viri optimi, si vos gloriae cupidos esse dicitis et si animos in pectore praefectis militaribus dignos geritis, intermissio ista officii vobis est resarcoenda. Neque enim unquam vos sequar,, neque bellum adibo, donec omnia, quae a vobis peccata sunt, correcta fuerint. His dictis confestim, perinde ac si contradictio ipsius evidens satis esset argumentum defectionis ad Persas et tyrannidis affectatae ac praemeditatae, Ioannes ille, qui malorum nuncium attulerat, stricto clam pugione Gubazi pectus ferit, nondum tamen letaliter. Hic vero

145

(habebat enim utrumque pedem complicatum super equi cervicem) confestim procidit in terram, non tam, ut arbitror, manus ictu quam inopinato deiectus. Volutantem vero ipsum humi, et adhuc assurgere nitentem, astans Rustici satelles, prout ei mandatum erat, ensemque capiti infligens, plane interficit. Hoc itaque modo Gubazem talibusque de causis interfectum dicunt, qui id optime nosse creduntur. Iustinus vero et Buzes dolebant quidem molesteque ferebant, et atrox facinus esse censebant; quieti tamen manebant, existimantes Iustinianum haec aperte per litteras mandasse. Lazorum vero exercitum universum ingens perturbatio et moeror invasit, adeo ut nec permisceri deinceps cum Romanis, neque cum ipsis militare vellent: sed posteaquam mortuum ex ipsorum more atque instituto tumulassent, secessione facta a bello deinceps abstinuerunt, utpote atroci iniuria affecti, et patria gloria amissa.

5. Maxima enim est et ferox natio Colchorum, maximisque aliis imperant: et veteri Colchorum appellatione gloriantes, supra modum sese ipsos extollunt et iactant, et fortasse non admodum temere. Inter nationes enim, quae sub alieno imperio sunt constitutae, nullam equidem aliam vidi ita celebrem atque felicem tam opum excellentia quam multitudine subditorum, locorum etiam opportunitate,

146

abumdanliaque rerum necessariarnm, et morum elegantia ac dexterilale. Ac veteres quidem habitatores bonorum, quae adfert mare, prorsns erant ignari, quippe quibus ne nomen qnidem navis erat auditam, donec eo Argo illa appulisset. Huius vero temporis Colchi et navigant, cum ita usu venit, et ex mercatura quaeslum faciunt : suntque de reliquo nequaquam barbari , neque ita vivunt, sed ad civile ac legale vivendi genus ex consuetudine cum Romanis sunt traducti: adeo ut si quis acripedes tauros hominumque e terra pullulantium segetem aliaque portentosa et incredibilia, quae scite de Aeeta finguntur a poetis, demat, praesentia veteribus longe meliora comperiat. Tales itaque cum essent Lazi , merito se intolerabili iniuriae affecots censebant, utpote rege suo atroeiter privati. Statim vero Romani, ineitante Martino, omnibus viribus adoriri parabant Persas Onogurim insidentes. Accepit vero iam inde ab antiqno hic locus eam appellationem, quod cum Hunni fortassc , Onoguri vocati, supcrioribus temporibus illo ipso in loco cum Colehis proelio decertassent victique fuissent, veluti monumenti et tropliaei causa id nomen ei ab indigenis inditum fuerit; nunc vero temporis non ita a plerisque appellatur; sed cum ibi templura esset sacrum divino illi Stephano, quem qui-

147

dem primum olim aiunt pro Christianis optime sentientibus voluntarium certamen adeuntem, lapidibus ab adversariis obrutum fuisse, statutum est ut ex illius nomine locus appellationem acciperet. Nos vero nihil, arbitror, vetat, quo minus vetustissima appellatione notitiae causa utamur, cum etiam historiae magis conveniat. Romanorum itaque exercitus expeditionem Onogurim versus apparabat; caedis enim auctores hoc urgebant, sperantes facile se propugnaculum hoc in potestatem suam redacturos; eoque Imperatorem, etiam intellecta fraude, non magnopere ipsis infensum fore, sed postremi huius facti opportunitate facile omnem criminationem abs sese remoturos. Omnes itaque et praefecti et copiae, castris in Archaeopolis campo positis, testudines ita dictas apparabant et machinas iaciendis ingentibus saxis aliaque id genus instrumenta, tanquam, si opus, murum Est autem testudo textum quoddam e viminibus ad tecti instar confectum, impenetrabile quidem prae densitate et circumquaque obtectum, ut utrinque lateribus deorsum porrectis subeuntes circumdet: pellibus vero desuper et coriis omni ex parte iniectis machinam obtegunt, ut munitior sit telaque repellat. Viri autem intus in tuto delitescentes cam clanculum attollunt, et quo volunt transferunt; ubi vero turri vel muro admota fuerit, tum qui in ea

148

sunt, adiacentem terram suffodiunt, bumoque egesta fundamenta nudant, eaque vectibus et malleis assidue ferientes, structuram succutiunt et labefactant. In hunc itaque modum Romani se ad obsidionem comparabant.

6. Dum haec aguntur. vir quidam Persa ad propugnaculum obambulans a Iustini satellitibus capitur; is in castra delatus, flagris caesus cogitur suorum consilia ex veritate prodere; atque haec quidem indicavit: Nachoragam videlicet iam in Iberiam pervenisse; se autem ab illo missum, ut copias, quae hic essent, animaret, tanquam praefecto propediem adfuturo: qui vero, inquiebat, Muchirisim et Ïsim insident Persae, brevi et ipsi sunt venturi, popularibus suis suppetias allaturi; quippe qui iam certiores facti sunt de vestra in eos expeditione. His ita dictis, confestim Romanorum praefecti deliberationem de rebus praesentibus instituerunt; ac Buzes quidem censuit cum universo exercitu adventanti hosti obviam eundum; hisee enim, uti verisimile, ob paucitatem victis, consentaneum esse eos, qui in propugnaculo essent, quamprimum sesc dedituros, utpote subsidio destitutos; quod si vero restitissent, nullo negotio subverti posse. Placuit id consilii etiam Uligango Herulici exercitus duci: unde ille

149

frequenter proverbiale qnoddam dictum, barbaricum quidem illud et leve, efficax tamen atque utile, in ore habebat: arcendas primum esse apes, et deinde mel commodius legendum. Rusticus vero (coufidenlior enim iam violentiorque erat factus, scelere suo, ut opinor, et unanimi conspiratione cum Martino animos ipsi addente,) Buzen apertia scommatibus et contumeliis verborum petebat, veluti nunquam quac ex re esscnt porpendonlem; consultissimum autcm esse dicebat, exercitum quidem supervacaneo labore nequaquam affligere, sed copiis omnibus propugnaculo admotis id ipsum facile in potestatem redigere, et auxilium advrntans praevertere; paucos vero, si ita videretur, in illos mittere,qui eos, qυο minus celeriter in se impetum faciant, morentur. Et certe Buzae consilium longe erat melius et rerum naturae accomniodatum, optimaeque belligeraudi arti consentaneum, strenuitatem cum securitate coniunctam habens. Ceterum cum, uti verisimile est, universa multitudo sceleris parpetrati particeps esset facta, quod sanguinariis illis se adiunxisset eosque sequuta esset; deterius quodque minus ex re commmuni erat consilium vicit, ut scilieet quamprimum poeuas luerent. Mittuutur euiin in ilios, qui ex Mu-

150

chirisidc adventabant, viri equites non plures sexcentis; horum ductores erant Dabragczas et Usigardus, ambo quidem natione barbari, Romanorum tamen cohortium duces. Reliqui vero omnes una cum praefectis propugnaculum adorti, statim opus aggressi suut, machinisque que admotis portas tentarunt, copiis muro circumfusis omni ex parte in hostem iaculabantur. Persae autem et ipsi per pinnas discurrentes, omnibus viribus cos, prout res postulabat, propulsabant, partim sagittis assidue Romanos pelcntes, partim exteriorem murum tuentes. Lintea enim quaedam stragulaque e sublimi suspendcntes, ea ratione telorum ictus infringebant, quippe quae hisce prius inflicta intricabantur. Magno itaque studio summaque alacritate utrinque pugnabatur, adeo ut proelium potius res ea, quam obsidio videri posset; tantus erat utrinque animorum ardor et militarium facinorum ostentatio; hisce quidem pro salute sua decertantibus, utpote non mediocri diserimine cos circumstante; his vero etiam turpte admodum esse censentibus, si, cum semel eos adorti essent, infecta re recederent, neque propugnaculum illud caperent , et Archaeopolim hostili vicinia liberarent.

7. Alii vero Persae ad tria bellicosorum equitum millia ex Cotaesio et Muchisiride Onogurim veraut movorunt; in quos negligen-

151

tius incautiusque procedentes nihilque hostile verentes, repente Dabragezas et Usigardus cum suis copiis irruunt; et repentina illa impressione perculsos statim in fugam vertunt. Quod ubi Romanis obsidentibus est nuntiatum, coufestim ferociore in propugnaculum impetu facto, vela illa, quibus murus obductus erat, detraxerunt, et citra ullum ordinem compluribus in locis per muros diffusi erant, tanquam facile deinceps omnia direpturi, utpote hostibus qui foris erant fugatis, et nemis ipsos ultra infestaturo. At illi cum citissime cognovissent, non universum Romanorum exercitum in ipsos impetum fecisse, sed paucos admodum, quique speculatores potius, quam iusti bellatores censeri possent, subito ingenti clamore edito in cos convertuntur; qui cum illam inversionem ferre non possent, fugatis terga vertentes, concitatissiman ipsimet fugam arripuerunt: urgebant vero eos Persae quam proxime iusectantes, adeo ut fere acciderit, ut, dum hi capere, hi effugere nitunlur, utrique simul tam ii qui fugiebant, quam qui fugabant tergisque imminebant, ad reliquas Romanorum copias mixtim pervenerint. Tumultu vero ingenti, uti par est, excilato,

152

neglecta obsidione quaeque iamiam futura sperabatur propugnaculi expugnatione, una cum ipsis praefectis aufugerunt; ne tantula quidem mora facta, dura resciscerent quid ageretur, aut quis fugientium, quis fugantium esset numerus; sed ita praecipiti turbulentoque cursu ferebantur, perinde ac si eos panicus pavor invasisset. Persae vero eo ipso multo audentiores facti, acrius insequebantur. Praesidiarii enim, qui in propugnaculo erant (spectabant enim quae agebantur) repente erumpentes reliquis Persis se coniunxerant, simulque deinceps Romanos insequentes, manifestiorem eorum fugam fecerunt; atque equitatus quidem Romanorum universus facile concitatissimo cursu extra telorum iactum est delatus; ex peditatu vero multi caesi sunt, ponte fluminis Cathari dicti eos retardante, per quem omnino eis transeundum erat. Illic enim cum ob angustiam multi simul eum transmittere nequirent, trudebant sese mutuo, contraque trudebantur: et nonnulli quidem eorum in amnem proruebant, nonnulli retrorsum pulsi et qua venerant redeuntes, in hostium manus incidebant; erantque omni ex parte pessima pessimis mixta; fortassis autem universi tum temporis ad internecionem periissent, nisi Buzes praefectus, clamoribus eiulationibusque ipsorum exauditis cognitaque periculi magnitudine, conversus cum suis copiis et barbaris. se opponens,

153

sensim insectationem intercidisset, donec illi pontem transgressi aegre tandem in tuto, ubi et reliqui omnes, constitissent. Nam ex anterioribus castris, quae prope Archaeopolim posita erant, nemo plane ipsis rediit , sed praetercurrentes ea prae metu, omnique commeatu et aliis rebus necessariis maiorisque pretii ibi relictis, et ad interiora loca fuga evadentes, non solum illustrem ac gloriosam, verum etiam quaestuosam hostibus victoriam praebuerunt.

8. Hi euim cum illic campos hominibus vacuos invenissent, soluto dirutoque vallo , omnia quae in eo erant depraedati , laeti ad sua redierunt, prioraque iterum loca occuparunt. Atqui quo pacto non cuivis valde perspicuum fuerit, divinam quandam iram iniustae caedis causa Romanorum copias circumvenisse , cum pessima consilia sequutae fuerint, et qninquaginta non minus virorum bellatorum millia a tribus Persarum millibus adeo turpiter fugata, quam plurimis desideratis? Porro ipsi etiam caedis auctores non multo post extremam poenam luerunt, ut in progressu narrabimus. Tum vero ingruente hieme per oppida et propugnacula universus exercitua est distributus, prout cuique ad hiberuandum locus est designatus. Interea Colchorum rum res dubiac admodum turbataeque erant, cum et universi pri-

154

cipes inter eos viri haererent animi, quid agerent quove se verlerent. Cum itaque ad quandam Caucasi montis convallem maximam gentis suae partem clam convocassent, ne inaudiri a Romanis quae tractabantur possent, proposuerunt ad deliberandum, utrum ad Persas transcundum esset, an vero apud Romanos adhuc manendum. Statim vero multi spargebantur sermones, aliis hoc, aliis illud urgentibus. Confusaneus vero et turbulentus clamor excitabatur, adeo ut neque quis diceret, neque quid diceret, aperte discerni posset. Tum principes indicto multitudini silentio, iubent ut qui quid facto opus videretur composite proponere vellet, accederet, quicunque tandem is vel qualiscunque esset. Vir autem quidam spectabilis, Aeetes nomine, qui prae aliis omnibus factum hoc moleste indigneque ferebat, et alioqui Romani nominis osor Persicisque rebus semper studens, tunc et quidem magis specioso causae praetextu abutens factum ipsum supra quam par erat exaggerare nitebatur; asserens res praesentes deliberatione non egere, sed confestim apertissime ad Persas transeundum esse. Aliis vero contra dicentibus, non oportere ita repente totam vitam immutare, priusquam lentiore deliberatione hubita, quod maxime e re foret compertum exploratumque esset; tum ille ira concitatus cum

155

assurrexisset et in medios prosiliisset, concionem habuit veluti in senatu populari. Erat enini eloquentior, quam solent esse barbari, quique senteutiis ipsis oratorem agere poterat, naturae dexteritate adiutus. In hunc itaque modum verba fecit:

9. „Si verbis nos aut cousiliis laesissent Romani, recte profeete etiam nos similibus rebus iniuriam vindicaremus. Nunc vero quonam pacto hoc sit tolerandum, illos quidem atrocissimis malis nos affecisse, nobis vero compensandae iniuriae occasionem cunctamdo et deliberando eftluere? Neque enim dici potest, quod nondum quidem hostes rebus ipsis factisque sint deprebensi, sed tantum verisimile sit, eos hoc molitos esse atque iu animo habuisse; neque necesse est, argumcuta quaedam commemorare ad latentes scilicet et tectas ipsorum insidias probandas; sed Gubazes quidem vir tantus adeo misere e medio sublatus est veluti aliquis e multis et neglectioribus. Evanuit iam vetus illa Colcborum dignitas, neque deinceps nobis danda est opera, ut aliis imperemus, sed eo contenti simus, si liceat ab iis, qui olim nobis subditi fuerunt, non pessime tractari. Quo pacto vero non sit valde absurdum, si de iis, qui haec perpctrarunt, sedeamus deliberantes, utrum eos inimicissimos, an vero amicos declarcmus? Atqui ita statuamus oportet, non intra hosce termious eorum audaciam substituram, sed nobis crimen hoc negligen-

156

tibus illos non destituros, sed quietos nos minore cum metu maioribus malis affecturos. Sunt enim ut plurimum ferocissimi in subditos, et clientes suos despectui habere consueverunt. Habent vero etiam regem versutissimum quique praesentium semper rerum mutatione delectatur; unde et factum est, ut haec caedes confestim fuerit perpetrata, ipso quidem acriter incitante, his vero prompte ministrantibus. Et devastati tantum non ab ipsis sumus, cum nulla eos iniuria provocaverimus, neque ulla simultas cum eis intercesserit; sed eadem qua antehac nobiscum consuetudine utentes, atrocissima iniquissimaque in nos commiserunt, tauquam repente unoque temporis momento crudelitate, insania, odio, omnibusque aliis id genus malis ropleti. At Persarum non instiusmodi sunt mores; plurimum profecto interest. Quos enim semel amicos fuerint nacti, eos firmissima amicitia complecti pergunt; in hostem vero, quamdiu est hostis, infensos infestosque animos gerunt. Optarim equidem Colchorum rem publicam pristina vigere potentia, ita ut externis ac peregrinis auxiliis non indigeret, sed ipsa sibi rebus omnibus pace belloque sufficeret. Cum vero sive temporis varietate, sive fortunae adversitatibus, sive etiam utroque compulsi, co impotentiae venerimus, ut aliis subditi simus, consultissimum duxerim illis subesse,

157

qui mocleratiores aequabiliorcsque sunt, quique benevolentiam in suos et in focdcratos sartam tectam conservant. Ita vero superiorcs evademus iis, qui vere nobis sunt hostcs, si ncque omnino commissum facinus impune abcat , simulque in posterum sccuritati rerum nostrarum consulucrimus. Nam subdoli corum et blandi moies, quos prac sc ferentes dolosa quadam lenitate fictitiaque familiaritate crcdulos fallont iniuriisque afficiunt irriti plane et inu- tilcs erunt; neque ipsis facultas suppelet adversus nos iis utendi, cum nulla nobis ob bostilitatcm consuetudo cum eis sit interces- sura , scd apcrte disiuncti simus futuri. Quod si vero etiam bello nos aggredi tentarint; si adversus Lazos simul et Persas congrediendum iucrit ct quidem in hostili regione, , ne primum quidem eorum impetum sustinore possint, qui modo cum univcrso oxercitu ab exigna quadam Medorum manu confcstim in turpissimam fugam vcrsi, et adhuc tantum non prae cursu anbclantes spiritnm traliunt; ct omuibus quidem, ut ita dicam, aliis victi, sola vero celeritate insequentes Pcrsas viccruut.

10. Huius vero rei apertissima expeditissimaquc causa ignavia merito dicatur et consiliorum pravitas. Adhaerescunt enim ipsis revera tanquam propria atcpie innata hacc probra; ad quae a natura insita

158

vitia cum accesserit voluntarium scelus, duplicavit eis malum, quippe qui a divina numinis cura ob piaculare facinus admissum exciderunt. Victoria enim non tam armis quam pietate stabilitur; neque unquam summae illius bonitatis auxilium seeleratos et piaculares homines consecuturos existimaverim. His itaque, si sapimus, nequaquam est adhaerendum, quibus neque meus est optimc constituta, et is a cuius manu omnium salus dependet, est infensus. Ostensum ergo est aperte rebus ipsis potius quam verbis, nostrum ad Persas transitum facilem maximeque conducibilem nobis, et Deo imprimis gratum fore. Sed neque inique fecisse aut infidi fuisse videbimur. Nam et antea saepenumero a Romanis contumeliis lacessiti, tamen vel ita in eodem statu permanendum duxiinus; vanissimum esse iudicantes facile immutari causis aliquot oblatis, quae ut sint gravissimae, ferri tamen possint, neque sunt prorsus intolerabiles. At vero cum extremis atque irremediabilibus malis afficiamur, facile id semper minimeque moleste ferre , neque ullis iniquis atrocissimisque factis offendi, dixerim non esse hominum moderatorum, sed titnidorum et miserorum, suamque circa publicum vaecordiam curiositatis fugam falsa appellatione vocantium Hoc autem caedis scelere neque atrocius ullum apud alios per-

159

petrari queat, neque perpetratum negligatur. Quocirca neque nobis negligeindum est, ad quorum ignoininiam pertinehit, si quando visi fuerimus obliti regis , interfectoribus adblandientes. Si enim fieri posset, ut ipse nunc coram sisteretur, acriter profecto vos increparet, et negligentiae contemptusque sui insimularet, quod scelcraii isti suis adhuc in terris degant, neque multo ante sint eiecti. Quoniam veio neque adfuturus est ipse deinceps, neque vos compellaturus, vos virum illum cum animis vestris reputate, et tanquam in medio huius concionis stans mentibus vestris repraesentetur, ostendens quidem vulnus et pectus et cervicem, gentique suae supplicans, ut vel nunc vindictam de hostibus sumant. Proinde quis vestrum eos admiserit, qui in dubium vocant et consultant, an aequum sit Colchos Gubazae commiseratione tangi? Verendum enim nobis est, ne cum metuimus ut parum honestus nostcr ad Persas transitus videri possit, piaculi participes simus, deserentes eum mortuique vindictam negligenles; magisque ex eo perfidi censeamur, si vita tantum illius stndium amoremque nostrum erga ipsum metientes, una cum ipso etiam memoriam abiiciamus. Rebus enim prospere succedentibus, magna dementia fuerit priora instituta immutare: cum vero contrario modo res ferun-

160

tur, inconsultum putarim non statim eventibus accommodari. De constantia enim ex rebus rationi consentaneis fit iudicium. Praesentium vero rerum statum constanter tolerare, non semper est laudabile, sed quando una adest prudentia. Ubi autem contingit quae curae esse oportebat negligere, et quae non decet amplecti; ibi magis culpandus venit, qui prioribus adhaerescit atque insistit, quam qui ad alia se transfert. Haec itaque cum e nabis audierint intellexerintque Persae, amore suo merito nos complectentur et propugnabunt, cum sint humani pariter et magnanimi, quique finitimorum animos optime explorare norunt; et quod amplius est, regio adeo opportuna, adeoque insignis exercitus, quem illi multis pecuniis opibusque potiorem duxerint, spontanea denuntiatione in belli societatem ab ipsis fuerit admissa. Ne quid igitur aliud praeter haec cogitetis, sed statim rem ipsam aggredimini, et quod animo agitastis detegite. Ita enim et summam laudem consequemini aequa iustaque facientes, et ad vestram rem utilitatemque pertinentia.

11. Haec cum dixisset Aeetes, universa statim multitudo concitata est, et acclamavit, eoque ipso die ad Persas transire desiderabat, cum nec illi certiores essent facti, neque ipsi ita comparati, ut vel latere Romanos vel eos propulsare, si prohiberent, pos-

161

scnt ; scd nihil planc eorum, quae cventura essent , cum animis suis pcrpcndentcs , neque quem cxitum ipsorum conatus esset habitnrus ; tamiliare alioquin hoc est insitumque multitudini vitium, ut novitati studeat ct mutationibus rcrum delectetur. Hi vero etiam acrius irritati concitatique erant , non solum , ut barbari, scd etiam quod acquam causam esse censcbaut, ct Acetae orationem summoperc essent admirati ; quod quidem etiam vehemcntius ipsos commovit atque turbavit. Ita vero ipsis tumultuantibus , vir quidem Phartazcs nomine , praecipuae cuiusdam inter Colchos auctoritatis , prudens etiam ac modcratus et valde popularis, compescuit eorum impetum, ardoremque restrinxit , precatus ne hoc ncgotium aggredcrentur, anteaquam etiam se aliquid dicentem audissent. Aegre autem ipsis reverentia illius viri pcrsuasis , suoque loco uianentibus , progressus ctiam ipse in mcdium , in hunc inodum vcrba fecit. „Nihil novi vobis accidit , o Colchi, quod vi vcrborum valde speciosorum animis sitis perturbatis. Invicta enim rcs est eloquentia, quaeque omnes homines percellit, praecipue vero eos, qui nunquam antea eius periculum fecerunt; non ita tamen, quin ei resisti possit prudenti consideratione quaeque ex rcrum dclectu pendeat. Ne igitur quae di-

162

cta sunt, a vobis approbentur, considerantibus, quod repentino tantum et insueto, non autem honesto et utili probabilia sint visa. Intelligite vero potius, quod tametsi haec valde vobis grata videantur, meliora tamen his amplecti licet: evidensque vobis fraudis argumentum sit facile persuaderi. Nam ei qui falsa velit suadere, maiore ornatu varietateque verborum est opus; quocirca multo orationis lenocinio utens, simpliciores citius attrahit. Ita vero etiam vos, cum Aeetes illecebrosas quasdam fallacesque argutias adhibucrit, nescitis ipsi, quomodo decepti sitis. Et quidem ut nihil aliud, illud certe apertissime cuivis constare potest, quod aliam quandam statim initio quaestionem iniecerit, ab iis, quorum causa convenimus, alienissimam. Perinde enim atque vobis omnibus, non esse atrocia quae acciderunt, dicentibus, et turpem hanc caedem nequaquam accusantibus, atque hoc solum considerantibus, an revera deliquerint, qui Gubazem interfecerunt, illorum accusationem praeteriit, multaque verba de iis quae iam cognita sunt, consumsit. Ego vero execrabiles esse dico Deoque invisos, quosque libentissime viderim nece omnium atrocissima periisse, non tantum percussores, quique suis ipsorum manibus caedem perpetrarunt, verum etiam omnes eos, qui cum prohibere possent, permiserunt, et eos insuper qui ganisi sunt et qui non magnopere indoluerunt. Neque per qui gavisi sunt, et qui nou maguopcre iudolucrunt. Ncquc

163

tamen , quamquam ita sum affectus , ad Persas transire expcdit; ncquc quisquam hoc ita accipiat tanquam consectancum rationi et anuexum , quod , quia illi lcges proculcarunt , oporteat etiam nos patriis institutis valedicerc , nequc ipsis quidem ut perfidis in- fensos esse, eandem vero quam ipsi opinionem tenere. Neque enim nunc id , quod praeteritum pcractumque est infectumquc reddi non potest, reputare oportet , ne videlicet animo ira iudignationeque succenso deliberantea , imprudeutes iudicium nostrum obfuscemus, sanioris potiorisque cousilii inventionem nobis praeripientes ; sed ita hoc nutlo afhci , ut non neglexisse id videamur, prospicere vero , ut reliquae res quam optime constituantur. Dementium enim est , ob practcrita mala pcrpetuo angi atque discruciari; sapientium vero, inordinata fortunae momenta cognosccre, et mutatione vicissitudineque rerum non commoveri, neque, prioribus privatos , futurorum etiam spem omnem abiicere.

12. Sed hic quidem consultor cum iamdudum Persarum sifc studiosus, nosque ad illos transire peroptet, perterrefacere nos ut pueros conatur; quod Romani iis, quae iam in nos ausi sunt, contcuti non sint futuri , sed atrocioribus malis affecturi ; quodque rex ipsis sit novarum rcrum studiosissimus, ipseque auctor impulsorque fuerit caedis multo antea tempore delibcratae et procuratae ; atque

164

haec diccns, Persas miris laudihus extollit, pcrsuasurum sc nobis hac ratione credens, ut suppliccs spontaneique transfugae fiamus iis, qui nobis natura sunt infeslissimi hostes. Nam ad hunc unicum scopum collimat , hoc iam ab initio parturit et enititur, ut quae studiose procuravit, perficiantur ; et incousulte suadens consultationis ordincm confundit ac turbat, inutilisque ut sit efficit Consultatio cnim sempcr praecederc consucvit , res non plane manifestas examinationi subiicicns. Ubi vero tandem quid facto sit opus, est periognitum, tum sane necesse est ut adsit voluntas ct desiderium consequendi ea, quae sunt placita atque dccrcta. Ilic autem ex fine principium facit, dcccruens iam, priusquani aliqnid perpenderit. Quisnam igitur fucrit consultatiouis fructus, si iudicio est poslerior? Vos autem, o Colchi, animis uullo praeiudicio occupatis, et ad unum aliquem pracstitutum fiuem vos dirigentes , ita ad consultationes accedite. Qui enim possunt rcrum vicissitudines vi arcessi et ad animi voluntatem traduci? Contrarium cnim his ordinem sequi oportet, intellcctumquc purum ac libcrum suique iuris adferre, ut rebus accurate perpensis , quod consultissimum maximcque ex re est, exsequauiur. Sic itaque consultautibus nobis statini apparebit

165

quod nequc a Romanis legionibus , ncque a praefectis universis, multo vero miuus ab ipso eorum Impcratore insidiae Gubazi fuerint structae. Pervulgatum enim iam apud ipsos et in confesso est, quod Rusticus et Marlinus prosperae illius fortunae invidcntcs in ultroneam animi fcritatcm sint abrepti , reliquis ducibus non solum uon adiuvantibus , verum etiam acerbe ferentibus. Iniquum itaque et praeterea inutile fuerit, ob unius fortassis atque alterius culpam publicas leges, quas observare constituimus, proterve violare, universumque vitae nostrae institutum , cui amice assuevimus, adeo levitcr immutarc, eorum vero, qui in praesidiis provinciae pro nobis, nt tranquille iucundeque vivamus, excubant, proditores ac desertores declarari; et quod omnium est maxime impium , rectam de religione et sacrorum mysteriorum dignitate opiuionem atque doctrinam aspernari. Quo pacto enim non id facere videbimur , si ad infensissimos divini numinis hostes concesserimus? Si enim illi prohibuerint, ne nostram deinceps rcligionem colamus , sed ad suam uos adcgeriut , quid gravius nobis accidcre possit, superstitibus pariter et mortuis? Quid enim lucri fecerimus, si universam (facianius its

166

esse) Persiam nobis adiunxerimus, animarum vero iacturam fecerimus? Quod si vero permiserint et concesserint , lirma tamen benevolentia nos nequaquam prosequentur, infida vero et dubia, quamque sola utilitate metiantur. Neque enim inter eos, qui diversis opinionibus sunt imbuti, societas constare potest; et neque incidente metu, aut beneficio nullo interveniente, fides ipsis constans et firma permanet, nisi etiam opinionum consensus accedat. Quin et cognati, affines et contribules, si hac animorum opinionumque convenientia destituantur, nomine solo amicitiam prae se ferunt, re vero ipsa sunt alienissimi. Cuius itaque boni spe, o Colchi, ad Persas desciscemus, si etiam ita nobis futuri sunt hostes, neque aliquid amplius in praesentiarum inde nobis accedet, quam quod tanto facilius ab illis laedi poterimus, quanto difficilius ab occulto quam aperto hoste nobis cavere possumus? Atqui, si videtur, demus ita esse, factum ipsum neque cum aequitate neque cum honesto pugnare, et statuamus Persarum mores constantes esse ac fidos, quodque perpetuo pacta conventaque sint observaturi. Ut enim etiam haec dentur nihilque aliud nobis impedimenti sit reliquum, at vires nostrae non sufficient. Quo pacto enim ad alios transeamus, cum nobis Romani immineant, et quidem adeo multi ac fortissimi, quique praestantissimos nacti sunt duces? Quo pacto vero etiam fieri possit, ut non atrocissimam

167

vindictam incurramus, iis quidem, quos auxilio nobis venire oportet, procul hinc in Iberia cunctantibus leutcque procedentibus; iis vero qui ultionem exigent , uuirersam rcgionem occupantibus et in nostris urbibus habitantibus?