Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

13. Portio vero quaodam Gothorum, ad septem bellatorum millia, qui multis in locis Francis auxilio fuerant, cum secum reputarent Romanos non conquieturos, sed non multo post etiam in ipsos

92

addit nollet. 21. ἀφθονίᾳ—ἐχρῶντο om. R. et Intpr. 22. ἥδῃ post αὐτοῖς inser. R. et Intpr. irruituros, in Campsas propugnaculum sese receperunt. Firmissimum enim erat munitissimumque castellum, quippe quod in arduo monte situm erat, et in ipso iugo abruptae omni ex parte petrae exstaret ac protenderetur; ita at difficilem hosti aditum praeberet. Eo itaque loci collecti Gothi, in tuto futuros sese putabant, et Romanis quidem se dedere nequaquam statuerant, sed omnibus potius viribus resistere, si quis in ipsos iret. Incitabat enim ipsos impellebatque ad hoc barbarus quidam vir eorum dux Ragnaris nomine, tametsi neque eiusdem cum eis nationis aut gentis (erat enim ille ex iis, qui Vittores appellantur, gente Hunnica) sed quod solers maxime versutissimusque esset, et peritus quocunque modo conciliandae sibi multitudinis, eis et imperabat, et bellum instaurandum silii censebat, ut ex eo celebrior fieret. Confestim itaque Narses cum universo exercitu in eos movit, et deinde, cum non posset primo incursu castello appropinquare, et diflicili e loco conflietari, obsidione illud cinxit, omnique ex parte cirecumsepsit, ne quid intro inveheretur, neve illi intrepide quo luberet irent. Sed hisce rebus non admodum gravi damno afficiebantur barbavi. Summa

93

enim rerum necessariarum copia abundabant, cum et commeatum omnem quanto opus erat et ex facultatibus suis pretiosissima quaeque in illud castellum tanquam inexpugnabile convexissent. Moleste vero nihilominus ferebant Romanorum obsidionem, et turpe rali si diu adeo exigao ambita circumsepti concludereutur, frcqucntcs in hostem excursiones faciebant, si quo modo eos inde profligare possent; nihil vero relatu dignum effecere.

14. Hieme autem in hoc transacfa, statim ineunte vere Regnaris paciscendum sibi in rem praescentem cum Narsete putavit. Libero itaque commeatu accepto, ad Narsetem paucis comitatus in locum inter exercitum et castellum intermedium venit; cougressique inter se varios sermones miscuerunt et disceptarunt. Videns autem Narses Regnarim superbia elatum, multaque verborum iactantia utentem, et maiora quam ipsum deceret postulantem, mirumque in modum ea exaggerare, confestim colloquium solvit, et compositione pactioneque negata, infecta re ad suos remisit. Qui cum in collcm evasisset, iamque non procul a muro abesset, indigne ferens nihil plane se eorum quae sperarat consecutum, sensim et clam tenso arcu, subitoque conversus, sagittam recta in Narsetem torquet; quae a scopo aberrans aliorsum delata cecidit, nemine laeso. Consecuta vero statim est poena barbari hominis nequitiam. Narsetis enim satellite facti praefidentia temcritateque irritati sagittis eum petunt,

94

et letali ictu miserum feriunt (quidni enim? cum adeo iniquum et vile facinus perpetrasset), et aegre quidem ipsum comites gestantes intra castelli muros detulerunt; cumque ad biduum supervixisset, turpiter decessit, et perfidiae tameritatisque suae hunc habuit tristem exitum. Illo vero sublato confestim Gothi (neque enim obsidionem ferre posse videbantur) supplices Narseti sunt facti, ut fide data vitam ipsis condonaret: et quidem citissime iureiurando accepto, se pariter et castellum dediderunt. Narses vero neminem quidem interfecit; quia id iurarat, et alioquin aequum non esset victos crudelissime trucidari: ne vero in posterum novis iterum rebus studerent, omnes ad Imperatorem Byzantium misit. Interea dum haec geruntur, Theodibaldus adolescens, qui finitimis Italiae Francis imperabat, ut supra est a me dictum, miserrime iam e vivis excesserat, morbo, quo inde ab ortu laborarat, absumptus. Cum vero Childebertum et Chlotharium utpote genere proximos lex patria ad hereditatem iuvenis vocaret, gravis statim inter eos contentio est orta, quaeque parum aberat, quin totum genus perderet. Childebertus enim iam senex

95

erat, et praeterquam quod gravis annis esset, accedebat etiam summa infirmitas, adeo ut ipsi totum corpus colliquatum tabidumque esset. Neque ulla ei erat proles mascula, quae succederet in regnum, sed filias tantum habens consenuerat. Chlotharius vero valido adhuc erat corpore, neque admodum senex; primas tantum rugas contraxerat, et filios habebat quatuor admodum iuvenes atque animosos, et ad audendum promptos. Quocirca non adeunda dixit fratri bona Theodibaldi, quippe quod brevi etiam ipsum Childeberti regnum ad se et filios suos esset devolvendum. Neque eum fefellit sua spes. Senex enim ille sua sponte ipsi hereditate cessit; veritus, uti puto, viri potentiam, ipsiusque inimicitiam declinare cupiens. Pauloque post ipse quidem excessit e vivis; universum vero Francorum imperium ad solum Chlotharium est devolutum. Hic itaque fuit ltalicarum et Fraucicarum rerum status.

15. Sub idem fere tempus, vigente aestate, Byzantii aliisque compluribus Romani imperii locis ingeus terrae motus est factus, adeo ut multae urbes tam insulares quam in continente sitae confestim subversae fuerint, incolaeque penitus absorpti. Berytus itaque, pulcherrimus ille tum temporis Phoeniciae ocellus, tum quidem tota deformata

96

fuit, et illa insignia ac celeberrima summoque artificio elaborata aedificia corruerunt, adeo ut nullum propemodum fuerit relictum, praeterquam nuda aedium pavimenta. Magna itaque indigenarum pariter et incolarum multitudo periit mole ruinae oppressa: multi etiam iuvenes advenae nobiles et eruditi, qui addiscendarum Romanarum legum causa eo commearant. Erat enim hoc urbi patrium et veluti maxima honoris praerogativa, quod eiusmodi scholae ei essent dicatae. Commigrarunt itaque tum temporis legum interoretes Sidonem urbem vicinam, scholaeque eo translatae, tantisper dum Berytus instauraretur. Quod et factum est; nequaquam quidem qualis antea erat, neque tamen ita dissimilis, quin ex eius aspectu pristina ipsius forma agnosci posset. Sed haec quidem urbis reaedificatio et scholarum revocatio postmodum videbatur futura. Per idem quoque tempus in magna illa Alexandria ad Nilum flumen sita (cum tamen illud oppidum terrae motui obnoxium esse non soleret) seusus etiam quidam motus, perexiguus quidem ille ac brevis, neque omnino manifestus, factus est tamen. Omnibusitaque incolis et potissimum valde senibus magno miraculo ea res fuit; quippe quae antea nunquam acciderat; neque quisquam domi mansit,

97

sed in plateas multitudo confluebat insolentia novitateque rei ultra modum perculsa. Me vero quoque ipsum (commorabar enim ibi tum temporis eius disciplinae causa, quae studium iuris praecedit) metus lncessebat, reputantem mecum, quod tametsi exiguus admodum ille motus esset, aedificia tamen ipsis essent neque firma neque ampla, quaeque succussa ne tantillum quidem temporis subsistere possent, ut parum valida ac firma. Simplici enim latere sunt contexta. Timebant vero etiam quotquot in urbe erant viri docti, non tam, uti arbitror, motus iam praeteriti causa, sed quod verisimile videretur hoc ipsum iterato eventurum. Qui enim huius mali causas esse dicunt exhalationes quasdam siccas pariter et fumosas, sub terrae concavitate clausas; cumque facile difflari nequeant, vehementius intus circumvolutas quidquid supra impendet succutere, donec violentia impetus fatiscente et cedente compage in apertum ferantur: qui haec, inquam, de terrae motus natura disserunt, auctores sunt Aegypti regionem nunquam terrae motu concuti solere, utpote humilem admodum et planam, minimeque cavernosam, idcoque eiusmodi exhalationibus non. bppleri; si vero aliquas intra se coucipiat, eas ipsas sua sponte ob terrae laxitatem assidue evaporare. Cum vero tum temporis ea opinio

98

oblineret, et parum firmitatis habere deprehenderetur, metuebant verisimiliter praeclari illi viri, ne in contrarium ipsis cederet epigramma, tanquam periculum foret in posterum ne tantum γαιήοχον, hoc est, continentem terram, verum etiam ἐνοσίχθονα, hoc est, concutientem terram, Neptunum experirentur. Fortassis itaque, etiamsi aliqua Aegypti pars moverit, non deerunt tamen harum rcrum peritis etiam aliae rationes, per quas etiam sic haec eorum de vaporibus opinio valeat. Mihi vero videntur illi, quatenus possibilc est homini validis argumentis utenti ad rerum abstrusarum intelligeutiam pertingere, nequaquam a probabilitate et similitudine veri abrrare; a veritate tamen ipsa longe abesse. Quo pacto cnim quispiam perfecte intelligere possit, quae cemi non possunt, nobisque sunt supcriora ? Sufficiat nobis, si hoc tautum sciamus, Dei consilio et potiore voluntate omnia constituta. Naturac vero principia et motus, et singulorum, quac fiunt, causas contemplari quidem ratione et perscrutaii, neque inutile neque inelegans est censendnm. Credere vero sibique persuadere, fieri posse ut ad ipsam rei veritatem pertingamus, vereor ne arrogantia potius res haec sit iudicanda, et inscitius quid, quam duplex illa inscitia. Sed de his iam satis; ad rem itaque redeamus.

16. Per idem tempus etiam Cos insula concussa est et exigua quaedam eius portio servata, reliqua omnis corruit; variaque ei et inandita mala acciderunt. Mare enim ingentem in modum assurgens domos litto-

99

rales proluvie obruit, unaque cum possessionibus hominibusque ipsis disperdidit. Succussionis etiam magnitudo immane quantum facta, ubi fragosa illa vis terrae inclusa per superiora erumpere non poterat, omnia proruebat ac prosternebat. Perierunt vero promiscue omnes propemodum oppidani, sive ad templa confugerent, sive domi se continerent, sive alium aliquem in locum convenissent. Mihi certe sub idem tempus Alexandria Ryzantium revertenti, et in eam insulam, occasione ita ferente, (in traiectu enim sita est,) delato, miserabile quoddam spectaculum fuit, quodque satis verbis exprimere non possim. Universum enim propemodum oppidum tumulus terrae erat in longum porrectus, et saxa sparsim iacentia, et columnarum tignorumque ruptorum fragmenta, et pulveris tanta vis superne ferebatur aërem obscurans, ut nec ipsae platearum regiones facile agnosci possent: ceterum quantum percipi poterat, pauculae quaedam

100

domunculae integrae stabant, et hae quidem non quae ex calce et lapide atque ex solidiore aliqua magisque firma et durabili, uti par est, materia erant structae, sed tautum quae ex latere non cocto et ex argilla agrestem in modum erant fabricatae. Paucissimi vero sparsim homines comparebant tristi admodum demissoque vultu, et veluti extreme de vita sua desperantes. Praeter alia enim mala omnis etiam totius oppidi aqua, pura ac sincera potabilique natura confestim sublata, salsuginem sensim contraxerat, et potui non erat; omniaque ibi horrendum in modum subversa videbantur, adeo ut nihil oppido ad ornamentum reliqui factum esset, praeter solum Asclepiadarum illustre nomcn et insigncm Hippocratis in eo nati gloriam. Commiseratione itnque harum rerum duci non alienum ab humano more videtur: admirari vero vehementer et percelli, hominum fuerit, qui veterum rerum parum sunt periti, quique nesciunt, quod haec terrae regio sua natura perpetuo varias in se affectiones suscipere solcat. Frequenter enim etiam antehac urbes integrae terrae motu perierunt, adeo ut veteribus incolis exutae ab aliis rursum conditoribus sint instauratae.

17. Tralles itaque urbs, in Asio nunc ita dicto campo iuxta Maeandrum fluvium sita, olim quidem Pelasgorum colonia fuit, sub Augusti vero Caesaris tempora terrae motu quassata est et subversa, nihilque in ea integrum relictum. Oppido vero in hunc modum

101

miserrime collapso, aiunt rusticum quendam ex iis, qui agros colunt, Chaeremonem nomine, ingentem ob illius casum moerorem animo concepisse, quem cum ferre non posset, admirandum quoddam et incredibile facinus peregisse. Neque enim itineris longitudine, neque posulationis magnitudine deterritum, neque quod gravissima, uti verisimile erat , pericula aditurus videretur, et quidem incerto eventu, neque eorum, quos domi reliquerat, solitudinis ratione habita, neque alterius ullius rei, cuius consideratione atque respectu homines sententiam mutant, pervenisse non tantum Romam, sed in Cantabrorum regionem, circa ipsa Oceani littora, (erat enim ibi tum temporis Caesar gentes quasdam debellaturus,) et ei, quae Trallis contigerant, significasset, et quidem eius oratione ita captum fuisse Caesarem, ut protinus delectos septem consulares, qui splendore generis et fortunarum inter Romanos eminebant, cum magno comitatu in coloniam miserit, eosque, cum magnis itineribus eo pervenissent, magna pecuniae vi allata summaque diligentia adhibita, urbem denuo instaurasse, atque in hanc, quae hodie cernitur, formam exaedificasse. Nunc itaque Trallienses eives non amplius Pelasgi iure vocari possint, sed potius Romani, tametsi sermo illorum in Grae-

102

canicum et Atticum sit mutatus. Qui enim aliter fieri potuisset, cum Ionum sint finitimi? Haec vero ita accidisse testatur satis et patria urbis historia et epigramma, quod ego, cum eo venissem, legi. Nam in agro quodam urbi vicino, in quo uatus erat hic Chaeremon, (Sidirus sive ferreus ei agro nomen) ara stabat vetustissima, in qua olim, uti verisimile, Chaeremonis statua erat posita. Nunc enim nihil in ea comparet; nihilominus tamen elegion etiam nunc arae insculptum cernitur, quod ita habet:

  • Chaeremon, patriam ut stravit succussio terrae,
  • Longinquae volat ad littora Cantabriae;
  • Et magni genibus se advolvit Caesaris; inde
  • Collapsas Tralles ex iterum aedificat.
  • Ergo his pro meritis statua donatur; ut ara
  • Stet media, carae conditor ut patriae.
  • Ac Trallianorum quidem res hoc modo se habere creditae sunt. Multae vero etiam aliae per idem illud tempus in Asia urbes, Ionicae scilicet et Aeolicae, similibus malis obnoxiae fuerunt.

    18. Sed haec talia mihi nunc omittenti et narrationem supra

    103

    inceptam continuanti, ad Lazorum regionem et Persica bella est eundum, cum et iisdem temporibus singula gesta sint. Romanis enim et Persis gravissimum inter sese iam inde a multo tempore bellum intercessit, et frequenter mutuos agros populati sunt et devastarunt; modo citra ullam belli denuntiationem irruptionibus insidiosisque insultibus factis, modo numeroso exercitu apertoque proelio congredientes. Paulo autem antea inducias fecerant, non ita quidem ut absolutissimam pacem agerent, neque ut omnibus in partibus pericula bellica cessarent, sed tantum circa orientem et Armeniae fines utrique genti pax sancita erat; circa Colchicam vero regionem bellum vigebat. Lazi autem olim Colchi dicebantur, et hos illos esse constat; neque de hoc quisquam dubitaverit, qui Phasidem et Caucasum et diuturnam eorum circa haec loca habitationem considerarit. Dicuntur vero Colchi Aegyptiorum esse colonia. Aiunt enim multo tempore ante heroum, qui Iasonem comitabantur, adventum, immo ante Assyriorum imperium, etiam ante Nini et Semiramidis tempora, Sesostrim quendam Aegyptium regem ingenti indigenarum exercitu coacto, cum universam Asiam invasisset ac subiugasset, eo

    104

    etiam loci venisse, et aliquam exercitus sui partem ibi reliquisse, atque inde Colchorum gentem deductam. Quod ipsum et Diodorus Siculus et alii complures veterum historicorum testantur. Hi itaque, sive Lazi, sive Colchi, sive Aegyptii sedibus suis migrantes, variis nostra aetate bellis fuerunt lacessiti, multaque proelia ob horum regionem sunt commissa. Chosroes enim Persarum rex cum iam multa valdeque opportuna illius regionis Ioca invasisset atque occupasset, nequaquam sibi conquiescendum duxit, sed et reliqua in suam potestatem redigenda. Iustinianus vero Romanorum imperator Gubazem Lazorum tum temporis regem et universam gentem, subditam sibi et benevolam et communis religionis cultusque divini nexu coniunctam, desererc nec aequum nec iustum censebat; quin potius omnibus viribus hostes quam citissime profligare tentabat. Reputabat enim cum animo suo et verebatur, ne si Persae bello vincerent, nihil eis impedimento futurum esset, quo minus per Euxinum pontum citra ullum metum navigantes interiora Romani Imperii loca pervaderent. Quocirca maximum validissimumque exercitum ibi Iocovit, praestantissimosque duces ei praefecit. Bessas enim et Martinus et Buses ei praeerant, viri spectatissimi et frequentibus proeliis exercitatissimi. Missus vero est etiam Iustinus Germani filius, ad-

    105

    modum quidem ille adhuc iuvenis, sed iam tum bellicarum rerum peritus.

    19. Mermeroes autem Persarum dux cum antea bis in Archaeopolim impetum fecisset, repulsus est aliaque nonnulla gessit, quae quidem praetereo: quandoquidem Procopius Rhetor abunde haec eo usque conscripsit. Tunc itaque rursus (nam hinc ordienti mihi, quae sequuntur, sunt coaptanda) ad Muchirisim et Cotaesium propugnaculum pervenit, eo consilio, ut difficultate locorum, quae sunt circa Telephim, praetergressa, ad Phasidem fluvium pertingeret, Romanisque inopinato ipsius adventu perculsis, tentaret, si qua ratione castella aliquot in potestatem suam redigere posset: quod quidem ipsi aperte rectaque via procedenti atque irruenti difficillimum factu fuisset. Martinus enim praefectus cum suis copiis Telephin insidens, (est autem hoc validum munitissimumque propugnaculum,) diligentissime aditus tuebatur: et est alioqui locus ipse accessu difficillimus. Nam et praecipitia et pracruptae petrae in se mutuo vergentrs angustissimam plane subiectam ei viam efficiunt, neque alia ulla ex parte cuiquam aditus patet. Circumiecti enim campi sunt vchementer palustres et limosi, quibus densi saltus et nemora imminent, adeo ut vel uni alicui eique expedito difficilis sit transitus: tantum abest

    106

    armatis agminibus. Sed ne sic quidem Romani ullum laborem praetermittentes, si quem uspiam comperissent locum parum tutum, quique videretur transiri posse, eum sudibus et saxis obstruebant, assiducque operi erant intenti. Ambigenti itaque hisce in rebus Mermeroi plurimaque secum reputanti, haec cogitatio in mentem venit, si quacunque ratione praesidium Romanorum solvere sensimque removere posset, non omnino irritum sibi transitus sui conatum fore. Hostibus enim assidue loco insidentibus, fieri non poterat, ut utriusque voti sui compos fieret. Illis vero remissioribus factis, cum id solum relinqueretur, ut locorum iniquitati mederetur, et difficilis transitus itinera pervia redderet; id ei non admodum impossibile factu videbatur. Sperabat enim, excisa sublataque vi manuum silva, obstantibusque petris excavatis, se non difficulter transiturum. Quocirca ut, quae animo conceperat, perficeret, huiuscemodi fraudem excogitavit. Simulavit se repente morbo correptum gravi pariter et incurabili. Decumbebat itaque summam aegritudinem prae se ferens, et fortunam suam lamentans. Rumor hic statim universum exercitum est pervagatus, praefectum gravissime aegrotare neque

    107

    diu supervicturum. Porro rei ipsius veritas eos, qui operas suas hostibus locant consilia suorum prodendo et arcana clanculum patefaciendo, latebat. Accuratissime enim consilium celabatur, et ne cum amicissimis quidem communicabatur; solis vero rumoribus, qui per multitudinem circumferebantur, decepti, id Romanis nuntiarunt; qui quidem facile sunt persuasi, non tam, arbitror, nuntio, quam quod id maxime esset ex ipsorum animi sententia.

    20. Statim itaque accuratam illam continuamque curam laxantes ac remittentes, segnius custodias agebant. Paucis post diebus Mermeroes etiam mortem obiisse nuntiatur. Occulebat enim se ipse in quadam domuncula, adeo ut etiam apud intimos suorum familiarium ea opinio valuerit. Tum vero et quidem magis supervacaneum visum est Romanis vigilare, supervacaneum ingentes labores suscipere. Quocirca omissis illis obstructionibus itinerum et laboribus, quos huic operi impendebant, ad remissius vivendi genus sunt dilapsi, solidas noctes dormientes, in villis praediisque degentes, neque speculatores emittebant, nec quicquam eorum, quae in rem ipsorum essent, agebant. Persuadebant enim sibi, Persas duce sive praefecto orbatos, nequaquam in se ituros, quin potius quam longissime fugituros. Haec vero ubi cognovit Mermeroes, confestim dolum detegit, ac Persis talem se, qualia antea fuerat, viseudum prae-

    108

    bet; statimque, quanta potuit alacritate, omnibus copiis motis, et difficultatibus itinerum ea, quam iamdudum animo suo conceperat, ratione superatis, propugnaculo appropinquavit; et iam Roiuanis imminebat inopinato rei eventu perculsis, quique iam sese tueri non poterant. Tunc itaque Martinus locum deserendum censuit, priusquam Mermeroes, penitiore irruptione facta, Romanos, qui in praesidio erant, magna clade afficeret. Qui enim fieri poterat, ut 1 perpauci tantam hostium vim sustinerent, neque primo statim impetu ad internecionem caederentur? Hoc igitur dolo circumventi superatique a barbaris, turpissimaque recessione facta, Romani reliquis copiis sese coniungere approperabant. Exercitus enim, quem Bessa et Iustinus ducebant, in campo quodam castra locarant non procul a Telephe sito, septem tantum stadiis inde distante. Est vero nihil aliud ibi quam ollarum forum, unde et loco nomen inditum. 01- Iaria enim, ut Latini dixerint, appellatur; quod perinde est, ac si Graece dicas Χυτροπώλια. Posteaquam vero iam multi cum Martino fuga praerepta in tuto essent constituti, visum est omnibus praefectis, ut ibi hostem exspectantes acie instructa obsisterent, ulterioreque transitu prohiberent. Erat vero quidam inter praecipuos clarissimosque duces Theodorus nomine, genus quidem ducens e gente

    109

    Zanorum, sed apud Romanos educatus, quique iam barbaricos mores, tametsi patrii erant, exuerat et ad summam urbanitatem traduxerat. Hic itaque Theodorus cum suo agmine (sequebantur enim ipsum non pauciores quingentis suae nationis viri) circa Telephim adhuc stationem habebat. Mandarat enim ei Martinus, ne prius inde discederet, quam omnes hostes irruentes vidisset, eorumque numerum, quoad fieri posset, observaret cognosceretque, quid viriuin, quid animi haberent.

    21. Tum ille, ut erat ad omnia strenuus atque audax, mandata exsequitur. Ac deinde, cum iam Persarum copias propugnaculum ingressas vidisset, cognovissetque non eo teuus substiturum hostem, sed conflictus esse percupidum, confestim inde se subduxit, Cumque in itinere multos Romanorum non recta ad Ollaria contendentes deprehendisset, prout eis erat imperatum, sed Lazorum domibus insultantes, panicum et zeam sive semina, aliaque esculaenta rapientes, eos revocare nitebatur, temeritatis accusans, qui nescirent, quibus in malis versarentur. Quotquot igitur ex iis erant minus gulosi atque intemperantes, potiora moniti ei sese adiunxerunt, et

    110

    sensim se receperunt. Theodoro tamen locus non erat mature nuntiandi praefectis, Mermeroem imminere. Nonnullis enim adhuc extra castra rapinae intentis neque desistentibus Persae repente superveniunt; et nonnullos quidem eorum obtruncant; reliqui concitatiore cursu fugientes celeriter cum tumultu eiulatuque in exercitum ruunt, adeo ut omnes repentino motu perturbati et supra modum expavefacti, secessionem e castris fecerint. Praefecti vero (neque enim adhuc aciem ordinarant) metuentes etiam, ne barbari imparatos opprimerent, quae antea statuta erant, neglexerunt, neque quid consilii caperent sciebant. Neque enim tempus deliberationem de rebus praesentibus admittebat, neque ipsa animorum perturbatio. Motis igitur confestim e campo castris, universus exercitus in turpem incompositamque fugam se convertit; neque antea a fuga destiterunt, quam ad Insulam pervenissent. Distat autem haec Insula a Telephi quinque summum parasangis; tantum itineris strenui illi viri unius diei spatio confecerunt celerrime currentes. Constat autem parasanga, ut quidem Herodoto et Xenophonti placet, triginta stadiis, ut vero nunc Iberi et Persae volunt, uno tantum supra viginti. Idem sentiunt et Lazi; nequaquam tamen ea appellatione utuntur, sed ἀναπαύλας, hoc est mansiones, vocant, et mea quidem

    111

    sententia recte. Nam et baiuli eorum singulis parasangis emensis et onera depounut et paululum conquiescunt, aliis ad excipienda vicissim onera succedentibus; idque quoties factitant, per totidem spatia itinera metiuntur et dividunt. Sive igitur hoc, sive illo modo parasanga est appellanda, CL. stadiis a propugnaculo Insula haec distat. Est autem locus hic vehementer munitus, neque facile pervius, fluviorum vorticibus circumcinctus. Phasis enim et Doconus distinctis alveis e Caucaso defluentes, atque initio quam longissime inter se distantes, illic, cogente ita locorum situ, sensim sibi mutuo appropinquant, non maguo amplius intervallo seiuncti: adeo ut Romani alveo quodam ducto, Phasidisque amnis aggere perfosso, eius fluenta ta in Doconum derivarint, eaque ratione duo hi fluvii, qua parte Insula in orientem vergit, in unum coeant locumque cingant. Inde vero rursus cum flexus quosdam anfractusque faciant, non exiguum campum intra se complectuntur. Ulterius vero progressi ad occidentem solem sponte sua coeunt penitusque commiscentur: ita ut quicquid ab his intercipitur, perfecte insulam efficiat. Hic itaque collecti Romani subsistebant.

    112

    22. Mermeroes vero cum ad Ollaria venisset, multisque contumeliis verborum mollitiem ignaviamque non audientibus obiecisset, censuit ulterius sibi progrediendum non esse, neque Insulam invadendam. Neque enim tanto exercitui commeatus in medio hostilis terrae suppetere potuisset, neque alioquin ad absidionem bene comdifficulates paratus erat Quocirca redeundum sibi Telephin et ad illas locorum difficultates nequaquam censens, tabulis cratibusque et ratibus eum in usum confectis phasidis ripas iungens, ac veluti ponte sternens, universum exercitum intrepide, nemine obsistente, traiecit, ac Persas quidem, quos in Onogori locarat, castello, quod ipse antea in ditione Archaeopolitana, ut adversus Romanos propugnaculi loco esset, struxerat, cuin animasset validioreque praesidio auxisset, omniaque illic quantum poterat comnmnisset, Cotaesium denuo et Muchirisim se recepit. Repente autem morbo quodam correptus, cum pessime haberet, maxima validissimaque exercitus parte, qui sua tuerentur, ibi relicta, ipse in Iberiam concessit, aegreque in oppidum Meschitha ita dictum delatus, cura vim morbi ferre non posset, ibi tum

    113

    vere tandem diem obiit Mermeroes, vir sane inter Persas praestantissimus, maximi consilii, reique bellicae peritissimus, animique vehementer strenui: qui quidem cum iam gravis annis, et a multo tempore utroque pede claudus esset, neque equitare posset, laboribus tamen perinde ac robustissimus aliquis iuvenis vacabat, netque ullos labores detrectabat; sed lectica gestatus in aciem prodibat, eaque ratione et hostibus terrorem incutiens, et suos animans atque exhortans; quaeque facto opus erat recte administrans, multas retulit victorias; usque adeo virtus imperatoria non corporis robori potius quam prudentiae est adscribenda. Tunc utique demortuum Mermerois corpus ipsius familiares elatum extraque oppidum deportatum solum ita ac nudum patrio ritu canibus pariter atque avibus obscoenis quaeque cadaveribus pascuntur, devorandum exposuerunt.

    23. Hunc enim sepeliendi morem observant Persae, atque hac ratione absumtis carhibus, nuda ossa sparsim per campos proiecta putrescunt. ln capsa enim aliqua vel loculo condere vel etiam terra obtumulare neutiquam fas est. Cuicuhque vero cadaveri non statim advolarint aves, vel accurrentes canes non illico dilaniarint, illius hominis impuros fuisse mores credunt, animumque iniustum

    114

    et barathro dignum, maloque daemoni dicatum. Tum porro et quidem magis necessarii atque amici iacentem lugent lamentisque prosequuntur, ut penitus emortuum, neque melioris fati participem. Qui vero quam citissime denoratus fuerit, felicissimum praedicant, eiusque animam summa admiratione prosequuntur, ut longe praestantissimam et Deo similem et in beatas sedes evolaturam. Promiscua vero et obscurior turba, sicubi in exercitu gravissimo aliquo morbo prematur, spirantes adhuc et mente constantes educuntur: (??)osteaquam vero expositus in hunc modum aliquis fuerit, panis rustum ei et aqua baculusque iuxta apponuntur, ut quamdiu cibum degustare possit et virium aliquid ei supersit, baculo illo animantia irruentia arceat, epulonesque propulset. Si vero nondum quidem interierit, vincat tamen vis morbi adeo, ut iam manus amplius movere nequeat, tum utique miserum semimortuum et iam animam agere incipientem devorant, et spem diutius etiam fortasse vivendi praeripiunt. Multi enim cum iam convaluissent, domum redierunt veluti in scena et tragoedia ex tenebricosis Orci portis reversi, macilenti quidam et decolores obviosque terriculantes. Si

    115

    quis autem ita redeat, aversantur eum omnes et defugiunt, ut maxime piacularem, et inter subterraneos adhuc eum censent; neque antea pristinum vitae institutum colere ei permittitur, donec a magis expiatum fuerit piaculum exspectatae mortis, et quodammodo vita redonetur. Et certe manifestum est singulas hominum nationes, si cui legi, quae a multo tempore obtinuerit, assueverint, optimam eam aequissimamque iudicare; et sicubi quid praetcr eam fiat, reiectaneum id ipsis ac ridiculum videri dignumque, cui fides abrogetur. Inventae sunt tamen ab hominibus suarum legum rationes et causae alliae atque aliae, fortasse quidem verae, fortassis autem et ad persuadendum comparatae. Quo fit, ut mirum mihi non videatur, si et Praestare rituum suorum rationem reddentes, eos etiam quibusvis aliis praestare censeant. Illud vero et quidem vehementer miror, quod vetustissimi illius regionis habitatores, Assyrii videlicet, Chaldaei et Medi, non eadem cum Persis sentiant. Nam circa Nini urbem et circa Babylonicam ac praeterea Medicam regionem tumuli et capsae eorum, qui olim mortui fuerunt, exstant, non alium quam nostrum morem servantes; et sive corpora sint, sive cinis, quod iis conditur,

    116

    utpote illis Graeeanico ritu crematis, neutiquam certe similia haec eis, quae nunc fiunt, fuerunt.

    24. Nequaquam itaque illi hoc pacto senserunt, neque ita, ut qui nunc vivunt, et sepulturae et thori iura pro sua libidine violarunt, non solum cum sororibus et neptibus rem habentes, sed patres cum filiabus, et quod omnium est sceleratissimum, o leges, o natura! filii cum suis matribus. Huius enim flagitii novum ab eis exemplum statutum fuisse, manifestissime hinc cuivis liquere potest. Fertur namque magnam illam Semiramim Assyriam eo incontinentiae venisse, ut cum filio suo Ninya congredi voluerit, atquc adeo iuvenem sollicitasse; illum vero recusasse molesteque tulisse; tandem vero cum matrem libidinis impatientem urgentemque cerneret, eam interfecisse, et hoc potius quam alterum illud scelus perpetrare petrare maluisse. Atqui si lege haec permissa fuissent, nequaquam, uti arbitror, Ninyas eo crudelitatis venisset. Sed quid attinet haec perquam vetusta commemorare? Paulo enim post Macedonica tempora et Persarum eversionem aiunt Artaxerxem, Darii filium, matrem suam Parysatidem, cum eidem, quo Semiramis, malo obnoxia,

    117

    rem secum habere cuperet, non quidem necasse, declinasse tamen iracunde ac reiecisse; quod neque pium id esset, neque patrium, neque in communi vita consuetum. Persae vero, qui nunc sunt, priores quidem mores fere omnes neglexerunt atque abiecerunt, alienis vero ac veluti adulterinis institutis utuntur, Zoroastri Oromasdae disciplina deliniti. Hic autem Zoroaster sive Zarades (duplex. enim ei appellatio tribuitur), quando primum floruerit et leges condiderit, liquido non conslat. Persae vero huius aetatis sub Hystaspe, simpliciter tamen citraque ullam adiectionem, vixisse aiunt, adeo ut valde ambigatur neque certo sciri possit, utrum Darii pater, an alius quispiam. hic Hystaspes fuerit. Quocunque vero tandem tempore floruerit, auctor eis et dux magicae religionis exstitit; pristinoque sacrorum ritu immutato, confusaneas quasdam et varias opiniones induxit. Antiquitus enim lovem et Saturnum ceterosque omnes Deos a Graecis celebratos colebant, co excepto, quod non easdem appellationes retinerent; sed Belum quidem lovem et Sandem Herculem, Ïtida Venerem, aliterque alios vocabant, ut alibi Berosus Babylonius, et Athenocles, et Simacus, qui antiquissimas Assyriorum

    118

    Medorumque res conscripserunt, testantur. Nunc vero maiore ex parte cum iis, qui Manichaei dicuntur, conveniunt; quatenus duo prima principia satuunt, atque alterum quidem bonum et optima quaeque ex se gignens; alterum contrario plane modo secundum haec duo se habens; nominaque illis indunt barbara, ex ipsorum lingua ducta. Bonum enim, sive Deum sive creatorem, Hormisdatem appellant; Arimanes autem pessimo iili ac pernicioso est nomen. Festum etiam omnium maximum, quod malorum sublationem vocant, peragunt, in quo serpentes quamplurimos, et ex aliis animantibus quaecunque desertis in locis degunt, interficientes, magis offerunt, veluti in argumentum pietatis. Ea enim ratione credunt se bonam gratamque bono illi operam navasse, ingratam vero et noxiam Arimani. Venerantur autem praecipue aquam, adeo ut ueque faciem ea abluant, neque aliter attingant, nisi potus causa et ob plantarum curam.

    25. Multos vero etiam alios Deos habent et colunt; id Graecanicum est. Sacrificiis etiam utuntur et lustrationibus et vaticiniis; etiam hoc Graccanico more. Ignis autem iis maximc honorandus sanctissimusque videtur; atque idcirco in aediculis quibusdam sacris ac semotis magi eum perennem asservant, inque eum despicientes

    119

    arcana sacra peragunt, et de rebus futuris sciscitantur. Hoc vero, ut arbitror, institutum vel a Chaldaeis, vel ab alia aliqua natione acceperunt, neque enim cum aliis consentit. Ita illis opinio ex quamplurimis gentibus conflata, varie admodum composita est. Et mihi quidem non abs re id factum videtur. Neque enim aliam ullam rem publicam novi, in ita varias formas ac species mutatam, quaeque in uno eodemque statu quam diutissime permanere non potuerit; sed cum quam plurimarum ac diversissimarum gentium imperium admiserit, ideirco etiam verisimiliter multarum formarum et legum monumenta servat. Primi enim omnium, quos auditu accepimus, Assyrii dicuntur universam Asiam occupasse, exceptis Indis, qui ultra Gangem habitant. Ninus quoque primo videtur etiam imperium ibi stabilisse, et post eum Semiramis, ac deinceps omnes horum posteri ad Belum Dercetadae filium. Cum enim in hoc Belo Semiramicae stirpis successio desineret, Belitaras quidam nomine vir insitor et hortorum, qui in regia erant, curator ac magister, imperium sibi mira ratione

    120

    vindicavit suoque generi insevit, quemadmodum Bio et Alexander Polyhistor memoriae prodiderunt, donec Sardanapalo regnante, ut illi scribunt, cum iam emarcuisset imperium, Arbaces Medus et Belesys Babylonius illud Assyriis eripuerunt, interfecto ipsorum rege, et ad Medos transtulerunt, sex et trecentis iam supra mille et paulo amplius annis elapsis, ex quo primum Ninus ibi summam rerum obtinuerat. Ita enim Ctesiae Cnidio tempora describenti Diodorus etiam Siculus assentitur. Medi itaque rursum imperium sunt adepti, omniaque ipsorum legibus constituebantur. Cum vero etiam hi annis non minus trecentis imperio essent potiti , Cyrus Cambysae filius Astyage debellato ad Persas imperium traduxit. Quo pacto enim id non erat facturus, cum et Persa ipse esset indigena, simulque Medis infensus ob proelia cum Astyage habita? Cum vero etiam Persici reges annis octo et viginti supra ducentos imperassent, etiam horum imperium penitus est collapsum, ab externo exercitu et rege alienigena dissipatum. Alexander enim Philippi filius interfecto Dario rege, Arsami filio, totaque Perside subacta, ad Macedonicam gubernationem res transtulit. Ita enim rerum gesta-

    121

    rum magnitudine eximie clarus erat belloque insuperabilis, ut etiam poateaquam eum e vivis excedere contigit , successores tamen ipsius, Macedones cum essent, alienam exteramque regionem quam diutissime in potestate retinuerint, et ad summam potentiam evaserint. Et sane arbitror eos etiam in hunc usque diem regnaturos imperiumque obtenturos fuisse, Alexandri gloria sufFultos, nisi inter se dissidentes frequentibusque proeliis tum adversus se mutuo, tum adversus Romanos habitis, plura habendi studio, suas ipsorum vires potentiamque fregissent, effecissentque ut non amplius finitimis insuperabiles viderentur, cum alioquin imperassent non minore temporis spatio quam Medi, septem videlicet annis minus; nam etiam hac in re credendum est Polyhistori. Cum itaque tanto tempore imperasseut, a Parthis , geute aliis subdita minimeque antca ccle-

    122

    bri, imperio fuerunt exuti; qui deinceps eo universo, Aegypto excepta, sunt potiti; Arsacide quidem primum defectionis auctore, adeo ut Arsacidae, qui eum sequuti sunt, dicti fuerint. Mithridates vero non multo post ad summam quandam gloriam Parthorum nome(??) evexit.

    26. Annis autem LXX. supra ducentos ab Arsace primo ad Artabanum ultimum regem usque elapsis, cum Romanorum res sub Alexandro Mamaeae filio essent constitutae, sub id tempus Chosrois progenies apud nos regnare coepit; Persarumque gubernatio, quae in hunc usque diem durat, tum temporis initium habuit. Siquidem Artaxares quidam nomine, vir Persa, inglorius quidem primum et obscurus, industrius tamen magnisque rebus gerendis par, aptusque ad quae bene constituta sunt movendum, coniuratorum manu collecta, Artabanum regem adortus obtruncat, et cidari capiti suo imposita, Parthicaque potentia subversa, Persis denuo pristinum imperium recuperavit. Erat autem is magicae disciplinae addictus et arcanis sacris operabatur; unde et magica gens ex eo tempore vallidior arrogantiroque est facta; quae quidem etiam antea erat, et ab antiquo hane appellationem retinet, nondum tamen eo honoris et licentiae erat evecta; sed aliqua etiam ex parte e magistratibus contemnebatur, quod quidem aperte liquet. Neque enim qui circa Darium erant Persae, cum olim Smerdis quidam magus post Cambysem Cyri filium regnum arripuisset, bonum factum illud duxerunt, et Smerdem obtruncarunt, multosque alios eiusdem cum eo instituti ac

    123

    sententiae; quod fas non esset magis regium solium affectare eique insidere; tantumque abfuit, ut piaculares illae caedes ipsis sint visae, ut potius etiam maiore memoria dignas iudicarint, utque seditionem illam festum vocarint μαγοφόνια dictum, hoc est magorum caedes, et sacrificia diis pro gratiamrum actione instituerint, Nunc vero magi omnes in summo apud eos sunt honore ac veneratione, publicaque omnia eorum consiliis praedictionibusque administrantur, et unicuique privatim, quae ad dicam causamque suam pertinent, intentanti, praesunt magi, qui cognoscant quid agatur, et arbitrium suum interponant; neque quicquam omnino Persis videtur legitimum esse et aequum, quod non a mago confirmatum stabilitumque fuerit.

    27. Fertur etiam Artaxari mater Pabeco cuidam nupsisse, ignobili plane homini, coriario scilicet sive sutori, peritissimo tamen cursus astrorum, quique facile futura prospiceret. Virum autem quendam militarem, nomine Sasanum, per Cadusaeorum regionem forte fortuna iter facientem, apud Pabecum hospitio exceptum et in illius domuncula divertisse; hunc vero quocunque tandem modo (crediderim certe ut vatem), cum praevidisset eum, qui ex hospite illo gigneretur, fore praeclarum maximeque illustrem et ad summum felicitatis fastigium evasurum; doluisse quidem et fortunam suam deplorasse, quod sibi

    124

    nec filia esset, neque soror; neque ulla alia mulier arcta affinitate coniuncta, tandem vero se toro suo cessisse, hospitemque uxori suae adiumxisse, abiecto strenue pudore; quippe quid dedecus ac ignominiam, quae sibi inde imminebat, cum bona quam exspectabat fortuna esset commutaturus; atque ila natum Artaxarem, educatum quidem a Pabeco; cum vero iam adultiore aetate fortissime regnum obtineret, contentionem statim immanemque rixam aperte inter Sasanum et Pabecum exarsisse; utrumque enim voluisse filium ex se appellari; atque aegre tandem inter eos convenisse, ut filius quidem Pabeci vocaretur, esemine tamen Sasani genitus. Hoc modo Artaxaris genus repetentes Persae, vera haec esse affirmant, ut in regiis membranis conscripta. Ego vero omnium deinceps posterorum, quotquot ei successerunt, paulo et nomina recensebo, et quamdiu quisque regnaverit: quod quidem ab omnibus, qui in hunc usque diem annales scripserunt, est praetermissum, neque maguae curae eis fuit huiuscemodi res pervestigare; sed Romanorum quidem reges a Romulo fortassis, aut altius adhuc ab Aenea Anchisae filio orsi, ad Anastasium et Iustinum seniorem usque enumerant: Persarum vero reges (eos inquam, qui post Parthorum expulsionem regnarunt,) non item apponentes, tempora non reete distinxereunt;

    125

    cum alioquin ita facere oportuisset. Ego vero accurate, quae de his etiam ab ipsis conscripta sunt, recollegi; et praesenti historiae magnopere conducere arbitror omnium meminisse. In progressu itaque ubi opus fore iudicavero, id faciam; tametsi multa nomina et quidem barbara leviter tantum recensere oportebit; et quidem nonnullorum, qui nihil memoratu dignum gesserunt. Hoc tantum in praesentia lucis utilitatisque ad plurima causa dicam, undeviginti supra trecentos annos terminari atque desinere in vigesimum quintum annum imperii huius Chosrois; quo ipso tempore et bella in Colchica ditione vigebant, et Mermeroem mortem obire contigit. Iustinianus vero imperator tum temporis vigesimum octavum annum, ex quo Romanis imperarat, peregerat.

    126

    28. Ceterum ubi paucula quaedam de Chosroe commemoravero, statim ad priora redibo. Depraedicant enim illum atque admirantur supra ipsius mcritum non tantum Persae, sed et nonnulli Romanorum, veluti litterarum amatorem, quique ad philosophiae nostrae culmen evaserit, cum ei Graecanica scripta ab interprete quopiam in Persicam linguam essent convcrsa. Aiuntitaque, quod totum Aristotelem melius ebibcrit, quam Demosthcnes Thucydidem, quodque Platonicis dogmatibus totus refcrtus fuerit, adeo ut ne Timaeus quidem eius intelligentiam subterfugerit, tametsi lineari speculatione valde sit argutus et naturae motus invcstiget; sed neque Phaedo , neque Gorgias, neque alius quisquam ex elegantioribus et difficilioribus ipsius dialogis, qualis, arbitror, est Parmenides. Ego vero eum doclrina praeditum fuisse et quidem summa, nequaquam crediderim. Qui enim fieri poterat, ut puritas ilia veterum nominum et nativa gratia, et praeagresti terea rerum ipsarum naturae congruens valdcque accommodata, in agresti quadam et ineptissima lingua conservaretur? Quo vero etiam pacto vir regio fastu a puero multaque assentatione delibutus, et arbarum inprimis vitae genus sectatus et bella semper proeliaque spirans, quo pacto, inquam, qui ita vitam instituit, videatur ali-

    127

    quid magni ac memorabilis fructus ex hisce disciplinis reportare et in iis exercitatus esse posse? Quod si quis itaque eum ideirco laudaverit, quod rex cum esset et Persa, tantarumque gentium pariter ac rerum cura ei incumberet, nihilominus tamen etiam studia litterarum degustare voluerit et hac gloria se oblectarit: collaudaverim profecto hominem etiam ego, aliisque barbaris praetulerim. Quotquot vero eum eximie doctum vocant et tantum non omnibus, quotquot uspiam philosophiae cultores exstiterunt, antecellentem, perinde ac si omnium artium ac scientiarum principia et causas pernovisset, qualem illum eximie doctum Peripatetici statuunt; qui, inquam, ita sentiunt, quam lougissime a vero aberrare deprehendi possint, solam multitudinis famam sequentes.

    29. Vir enim quidara, natione Syrus, Uranius nomine, Ryzantii oberrabat, artem quidem profitens medicam, ex Aristotelis vero dogmatibus nullum perfecte norat, inani tamen variae doctrinae opinione turgebat, quod coutentiosus esset in congressibus. Frequenter

    128

    enim ad palatii porticus ventitans, et in librariis tabernis sedens, contendebat verbisque ampullaribus agebat cum iis, qui eo comme- are solent, et consueta haecce de Deo vocabula iactare, qualia nimirum sunt natura atque essentia, et passibilitas, ut ita dicam, atque inpermixtibilitas: quorum plerique ne Grammatistarum quidem scholas frequentarant, sed nec satis frugi homines erant: facile intcrea aíquid atque expeditum esse existimant transsultorio, quod est in proverbio, pede ferri, et de Deo disserere, adeo beata et incomprehensibili re, humanumque intellectum cxsuperante, coque solo, quod ignoretur, admiranda. Quocirca frequenter vespertinis temporibus, cum ex crapula, ut verisimile est, et luxu reversi sua habent conciliabula, prout cuique libitum fuerit, irreverenter de sublimibus hisce rebus divinisque quaestionibus sermones miscent; et semper per de iisdem argutantes, nec ipsi aliis quicquam persuadent, neque de concepta semel opinione, qualiscunque tandem ea sit, disce dunt, sed eadem semper mordicus retinent et tuentur; finitaque altercatione infensis inter se animis discedunt, et apertis conviciis sese mutuo lacessunt, turpes voces emittentes, instar aleatorum rixantium. Atque ita solvitur ipsis certamen, aegreque discedunt,

    129

    nullo cum fructu dato vel accepto; acerrimi vero hostes ex amicis facti. Inter hos primas obtinens iste Uranius, perinde atque Homericus ille Thersites, tumultuabatur et verborum nullum faciebat finem; nihil vero solidi de Deo sentiebat, neque sciebat, quomodo oporteret probabilia opponere; nihilominus tamen modo primae thesi interrogationum contradicens, modo vero priusquam responderet, contra interrogans causas quaestionum, non sinebat disceptationem ordine procedere; sed aperta confundens, efficiebat ut rei quaesitae veritas emicare invenirique non posset. Volebat enim ephecticem vocatam disciplinam (qua iudicium de quavis re proposita suspenditur) imitari, et iuxta Pyrrhonem et Sextum Empiricum responsiones facere; finemque consequi vacuitatem perturbationis in animo, existimando nimirum mirum nihil esse, quod percipi intellectuve comprehendi posset. At ne haec quidem perdidicerat, sed tantum degustarat, et exiguam quandam cognitionem consecutus erat, qua eos qui hanc disciplinam nunquam attigerant, fallere ac circumvenire posset. In litteris vero rudis cum esset, in usu vitae multo erat rudior atque inscitior. Lautiorum enim domos frequentans, variisque cibis se ingurgitans, et Thericleum poculum frequenter ori admovens, verbisque utens prae temulentia valde turpibus atque obscoenis, ludibrio habitus est maximo, adeo ut

    130

    et colaphis caederetur interdum, et cyathis veluti pridianorum poculorum reliquiis facies ei perfunderetur, et omnibus esset convivatoribus deridiculus, non minus quam moriones, histriones et scurrae. Ac talis quidem cum esset Uranius, ad Persas venit, ab Areobindo quodam legato adductus. Ut impostor et cothurni instar versatilis, quique fictitiam morum concinnitatem prae se ferre norat, honestissimam sibi vestem induit, quali apud nos litterarum professores doctoresque utuntur; et sic, tetrico ac gravi vultu, ad Chosroen ingressus est, qui novitate spectaculi perculsus, et aliquid divinae rei esse imaginatus, et philosophum revera ipsum esse ralus (nam et ita ibi vocitabatur) libens eum benigneque excepit. convocatis autem magis, sermones cum eo miscuit de generatione et natura, et an hoc universum finis expers futurum esset, et an unum rerum omnium principium sit statuendum.

    30. Tum itaque Uranius nihil quidem opportunum dicebat, neque prorsus intelligebat, sola vero praefidentia et inani linguae volubilitate, quemadmodum in Gorgia ait Socrates, nihil sciens inter nihil scientes, vincebat. Ita vero scurra ille stolidus regem cepit, ut et ingenti pecuniae summa eum donarit, et ad communem secum

    131

    mensam admitteret, et patera praolibata ei propinaret, quod nulli antca alteri factitarat; frequenter ctiam iuraret se nunquam talem virum vidisse , tametsi antea pracstantissimos revera philosophos vidisset, qui hinc ad eum se contulissent. Paulo enim ante Damascius Syrus , et Simplicius Cilix, et Eulamius Phryx, et Priscianus Lydius, Hermiasque et Diogeues Phoenices, et Isidorus Gazaeus , hi inquam omnes, tlos ipse alque apex, ut poetice loquar , nostri aevi philosophorum, cum ipsis opinio de Deo, quae apud Romanos vigchat, non satis proharetur, existimabant Persicam clisciplinam longe esse praestantiorem, stanliorem, hisec videlicet rebus, quae a multis celebrantur, persuasi: quod apud illos principatus sit iustissimus, et qualem Plato descrihit, philosophia et regno in unum conspirante; probi vero inprimis et modesti subditi; et neque fures ibi nascuntur , nequo praedones, sed nec alias iniustitiae species perpelrantes; adeo ut si quis aliquid ex. rebus suis pretiosis loco quantumvis deserto reliquerit, nemo qui in id inciderit, sit sublaturus, mauet vero ita, etiamsi incustoditum sit, integrum ei qui reliquit, donec redeat: his itaque rebus ut veris exciti, et praeterea cum ipsis interdictum esset legibus secure hic degere, quippe qui receptis moribus atque institutis sese non accom-

    132

    modarent, ad peregrinas nullaque morum similitudine coniunctas gentes sese contulerunt, tanquam ibi deinceps victuri. Primum itaque cum eos, qui in dignitate aliqua vel magistratu constituti erant, valde fastuosos animisque supra modum elatia esse comperissent, detestabantur eos atque improbabant; postea animadverterunt multos parietum perfossores et grassatores ac fures partim deprehendi, partim latere, omnemque iniustitiae speciem vigere. Potentiores enim opprimunt inferiores, multamque inter se crudelitatem atque inhumanitatem exercent; et, quod omnibus est absurdius, cum unicuique permissum sit tot ac velint uxores ducere, et iam duxerint, ab adulteriis tamen non abstinent. His itaque omnibus de causis philosophi pbi summa animi aegritudine affecti se ipsi migrationis suae damnabant.

    31. Postquam vero collatis cum ipso etiam rege sermonibus spe sua essent frustrati, hominemque comperissent philosophiae quidem studium iactantem, qui tamen nihil adhuc sublimiorum audierat, sed ne opinione quidem cum ipsis conveniebat, aliis vero nonnullis institutis assueverat, qualia modo recensui; illam quoque promiscui concubitus vaesaniam non ferentes, confestim inde se receperunt. Atqui

    133

    ille eos adamabat, utque manerent rogabat; ipsi vero magis ex re sua esse censebant, si vel immissis tantum in Romanorum fines pedibus, statim, si ita usu veniret, morerentur, quam si apud Persas manentes amplissimis honoribus praemiisque afficerentur. Atque ita omnes domum redierunt, barbari regis hospitalitate valere iussa. Fructum tamen ex ea peregrinatione retulerunt in re minime vulgari aut contemnenda; sed unde eis deinceps iucundissime per omnem vitam et ex animi sententia vivere licuit. Cum enim per id tempus Romani et Persae pacem ac foedus inter sese pepigissent, haec etiam in pactis conditio continebatur, quod viri illi ad suas sedes reversi citra ullum metum in posterum ibi degere possent, neque quicquam quam quod probarent sentire aut patriam opinionem mutare cogerentur. Neque enim permittere voluit Chosroes, quin hac etiam in parte pacta constarent rataque essent. Fertur vero in eorum reditu admirandum quid et memoratu dignum eis accidisse. Cum enim in agro quodam Persico conquiescerent, conspieati sunt cadaver hominis recenter mortui neglectim ita inhumatum abiectum. Tum illi barbaricae legis iniquitatem commiserati, et nequaquam aequum esse censentes, si negligerent naturam ex parte iniuria affectam, contexerunt ut potuerunt ministros cadaver, terraque contumulantes sepelierunt. Nocte vero illa, dormientibus iam omuibus, visus est eorum, neseio

    134

    quis , (neque enim nomen novi,) visus tamen est sibi videre virum sencm, minime quidem notum, gravem alioquin et vencrandum, et philosophiae studium lam vestis forma quam oblonga promissaque missaque barba prae se ferentem, qui sibi inclamabat, tanquam exhortans ac mandans , hos versus :

  • Ne tumules. inliumatum; at nuchun linque cadaver
  • Dilacerare canes, escamque volucribus esse:
  • Mater enim Τelluus cunctorum haud suscipit illum,
  • Qui matrem est ausus facto vitiare nefando.
  • Ille antem confestim prae metu expergefactus, somnium suum aliis renunciavit: atque hi initio quidem dubitabant, quonam somnium esset evasurum. Summo itaque mane cum surrcxissent et institutum iter prosequerentur , transeuntes illum campum, situ locorum ita cogente, in quo subitariam sepulturam procurarant, reperiunt cadaver illud denuo nudum super tumulum iacens, perinde ac si terra illum spoutanea aliqua ratione in apertum eiecisset, neque eum nou disccrptum atque absumptum asscrvare sustinuisset. Miraculo itaque spectaculi perculsi iter suum contiuuarunt, nullo amplius ex instituto ac more ipsorum ofiicio ei pracstito. Somnium cnim expcndc-

    135

    runt, et in eam inde sententiaim venernnt, quod Persae hanc poenam et vindictam luant flagitiosi cum matribus suis congressus, inhuraati manere et a canibus raerito clisccrpi.

    32. Horum autcm virorum cum iarn periculum fecisset Chosroes, nihilominus tameu Uranium plus et admirabatur et expetebat. Causa vero huius rei naturaliter, uti arbitror, humano generi est insita. Solemus enim omnes, quae ad nos propius accedunt similiaque nobis sunt, amica ducere et optima; refugere autem atque aversair quod maius est et supcrius. Quocirca et ei huc reverso amicissimas lilteras mittebat, et magistro utcbatur. Quo factum est, ut iam esset intolerabilis, regis amicitia turgidus atque elatus: omnes passim in conviviis et convcntibus vclliGans, neque aliam ullam cantilenam canens, quam quo honore ipsum affecisset Chosroes, et quibus de rebus inter se connncutati fuisscnt ; multoque fcrocior nobis prae- clarus ille vir rediit, quam antea fuerat, perinde ac si ea tautum de causa tantum itineris esset emensus. Cum alioquin esset homo vanissimus, planeque ridiculus, taraen eo ipso, quod barbarum regera frequenter celebraret ac depraedicaret , multis plane persuadebat, quod vehementer esset doctus. Qui enim leviter omnia admittunt, etperegrinis ac novis narrationibus avidis auribus inhiant, facile ab ipso magnificis splendidisque verbis eas ornante atque amplificante persua-

    136

    debantur, neque quis esset laudator, neque quem laudaret, neque qua de re, considerantes. Nam quod ad exercituum instructionem et armorum rectam administrationem assiduamque bellorum exercitationem attinet, merito quispiam laudaverit Chosroem, quippe qui neque labori unquam cesserit, neque senectutis imbecillitati: in litteris vero et philosophia talis censendus est, qualem verisimile est esse virum, qui et sodalis et auditor Uranii illius sit declaratus.