Historiae

Agathias Scholasticus

Agathias Scholasticus. Agathiae Myrinaei historiarum libri quinque Corpus Scriptorum Historiae Byzantinae, Volume 1. Niebuhr, Barthold Georg, editor. Bonn: Weber, 1828.

1. Ineunte autcm vere exercitus ibi, prout statutum erat, instaurabatur, copiaeque omnes in unum cogebantur. Narses vero eos

64

accurate ad res bellicas condocefieri iussit, animosque quotidiana exercitatione roborabat, in gyrum se versare cogens, agiliterque in equos insilire, et in modum armatae saltationis pyrrichae circumagi, assidueque tuba classicum canente personari, ne omnino ex remissiore bibernatione obliti bellorum in ipso praelio languescerent. Interea barbari lentius procedentes loca, per quae transibant, omnia depopulabantur et vastabant. Romam vero locaque urbi circumiecta longissime transgressi, ulterius tendebant; a dextra quidem Tyrrhenum mare, a sinistra autem Ionici sinus littora protensa habentes. Postquam vero Samnium, regionem ita dictam, venissent, tum partitis copiis, Butilinus quidem cum maiore validioreque exercitus parte Tyrrhenum littus legebat, et totam fere Campaniam depraedabatur, quin et Lucaniam et Bruttios deinde invasit, et ad fretum usque, quod Siciliam insulam et fines Italiae dirimit, pervenit: Leutharis vero reliquas copias ducens Apuliam et Calabriam infestabat, Hydruntem usque progressus, quae quidem urbs in littore Adriatici maris est sita; unde Ionius sinus initium habet. Quotquot itaque

65

eorum Franci erant indigenae, multam reverentiam pietatemque circa templa exercebant, utpote rectam de Deo sententiam amplexi, ut supra dixi, eademque cum Romanis sacra colentes. Alemannica vero gens universa (aliter enim hi circa religionem sunt affecti) templa irreverenter diripiebant, suisque ornamentis spoliabant, multas quidem amulas sacras, sive vasa lustralia et aspergilla ex puro auro, quamplurimos etiam calices et acerras, et quaecunque mysticis ceremoniis peragendis erant consecrata, spoliantes, propriis suis adscribebant. Sed ne his quidem rebus contenti, tecta ipsa sacrorum templorum diruebant, et fundamenta subvertebant; cruoreque et sanie delubra circumfluebant, arva etiam segetesque polluebantur, cum per east passim cadavera insepulta sparsa iacerent. Sed non multo post divina vindicta est subsecuta. Alii enim bello, alii morbo perierunt, neque quisquam eorum priori spe potitus est. Iniustitia enim et Dei contemtus fugienda quidem semper et noxia sunt, praecipue vero in proeliis et conflictibus. Patriam enim patriaque instituta propuguare, eaque pessumdare molientibus obsistere, omnibusque eos viribus propulsare, aequum sanc fuerit valdeque generosum: qui vero lucri causa, et hostilitate, quae nulla iusta causa nitatur, aliena

66

invadunt, eos a quibus nulla iniuria sunt provocati infestantes, hi certe vesani impiique fuerint; neque quid ius ac fas sit norunt, neque iis curae est an Deus maleficiis offendatur. Idcirco acerrimae cos poenae inanent, resquce ipsii in extremas atque irremediabiles calamitates desinunt, tanietsi ad breve aliquod tempus proapere rem gerere videantur. Ac talia quidem etiam tunc Leutbarim Butilinumque sectantibus copiis evenere.

2. Nam hi rebus hisce perpetratis, cum iam ingentem spoliorum vim coaccrvassent, et iam practerlapso vere vigeret aestas; alteri quidem ducum, Leuthari videlicet, in animo erat domum reverti, et opimis spoliis suis frui, nuntiisque ad fratrem suum missis cum etiam ad domuitionem hortabatur; bello et incertis rerum futurarum eventibus valere iussis. Butilinus vero etiam iureiurando se Gothis obstrinxit, proelium adversus Romanos cum ipsis aditurum; cumque illi per assentationem spargerent sese eum regem ipsorum designaturum, manendum sibi apud illos censuit, et se ad bellum instruxit. Leutharis vero cum suis copiis statim discessit: eo consilio ut postquam praedam omnem quam tutissime avexisset, domumque venisset, tum exercitum fratri suo suppetias laturum mitteret. Sed ne ipsi quidem consilia sua ex animi sententia successerunt, neque fratri suo valde auxiliari potuit. Nam ipsi iam iter domum versus ingresso, ni-

67

hil quidem adversi ad Picenum agrum usque accidit: cum autem eo progressus pervenisset, ipse quidem circa Fanum urbem castra metatus est; emissis etiam statim, suo more, praecursoribus et speculatoribus ad tria hominum millia, qui non solum anteriora loca explorarent, sed, sicubi hostes comparerent, profligarent: Artabanes ve ro et Uldach ille Hunnus, qui cum exercitu Romano pariter et Hunn ico ad Pisaurum urbem collecti erant, insidiis in transitu collocatis, hi, inquam, praecursores illos conspicati, in ipso Ionici sinus littore et crepidine euntes, egressi urbe, acieque optime instructa coufertim in eos irruunt, ac multos quidem gladiis caedentes trucid ant; non pauci

68

cum praerupta littoris praccipitia conscendissent, in dcelive delati, pronique in mare provoluti, et proceilis abrepti pericrunt. Subrigit enim se quodammodo ca partc littus, et veluti collem quendam facit, non omni ex parte accessibilem et pervium, quique, ubi in cius summitatem ventum fuerit, nequaquam facilem praebeat descensum, sed maxima sui parte praecipitiis ad lapsum proclivibus et hiantibus obnoxium, et in profundiorem maris crepidinem vergentem, Alii itaque quamplurimos ita pereuntes conspicati, absque ullo ordine fugerunt, et cum ingenti clamore atque eiulatu ad exercitum delati perturbatione et tumultti omnia implerunt, ut iamiam ingruentibus Romanis. Leutitaris vero ad proelium se comparans, omnem exercitum movebat. Illi arreptis armis aciem instrucbant, densam pariter et in longum protensam. Hoc ergo pacto constitutis ipsis, neque opportuniore consilio in mentem veniente, plurimi captivi iucustoditi relicti, hostium occupatione opportune usi, quam celerrime aufugcrunt, et quicquid poterant spoliornm in proxima castella transtulerunt.

3. Cum vero Artabanes simul et Uldach impares sese commit-

69

tendo proelio censentes copias nequaquara educercnt, tum Franci soluta acie in castra reversi cognoverunt quantam iacturam fecissent. Quocirca priusquam gravius aliquod damnum acciperent, visum est eis consultum, si quam citissime motis a Fano urbe castris ultra progrederentar. Statim itaque processerunt, relicto ad dextram Ionio sinu et littorali universa arenosaque via, ad radices Apennini montis iter fecerunt; atqua ita recta Aemiliam et Alpes Cottias versus euntes, aegre Padum traiecerunt. Cum vero in ditionem Venetam venissent, ad Cenetam urbem per id tempus ipsis subditam stationem habuerunt, ibi deinceps in tuto commoraturi. Dolebant tamen molesteque ferebant, et summum quendam moerorem prae se ferebant, quod ipsis perquam exiguum e praeda esset reliquum, videbanturque sibi irritos inutilesque labores perpessi. Sed non his terminis ipsorum calaraitas fuit circumscripta. Paulo enim post, pestilens quidam morbus repente incidens multitudinem absumsit ; et nonnulli quidem illorum ambientis aëris pravitatem incusabant, causam morbi ei adscribentes: alii vero, quod continuis bellis et longis itineribus peractis repente ad otiosam mollemque vitam essent tra-

70

ducti, vitae immutationem in causa esse putabant. At ipsam revera originem necessariamque causam mali plane non intelligebant, quae profecto erat iniustitia, et divina pariter atque humana iura ab ipsis proculcata. Ipsum itaque ducem videre erat evidenter poenis divinitus immissis obnoxium: insania enim manifestaque rabie, instar eorum, qui mente capti furere solent, corripiebatur, multaque vertigine agitabatur, gravesque eiulatus edebat, modo pronus, modo in alterutrum latus in solum procidens, multamque ex ore spumam ciens; oculi etiam ipsi erant torvi, horrendumque in modum inversi; eo denique insaniae venerat miser, ut ne a suis quidem membris degustandis abstineret. Assidue enim mordicus brachiis suis inhaerens, et carnes dentibus convellens, eas instar ferae alicuius bestiae dilaniabat, promanantem saniem lambens, atque ita sui ipsius satur paulatimque contabescens miserrime periit. Extincti vero sunt universim etiam ceteri, nihil penitus se remittente malo, donec omnes interierunt; ac febre quidem plurimi pressi, sana tamen mente perierunt; nonnullos autem gravissima apoplexia afilixit, alios capitis gravedo,

71

alios delirium. Variis enim morbis laborabant, sed omnibus in perniciem desinentibus. Leutharis itaque quique eum sequebantur expeditio huiusmodi calamitosum habuit exitum.