In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis
Themistius
Themistius. Themistii In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis (Commentaria In Aristotelem Graeca, Volume 5.4). Landauer, Samuel, editor. Berlin: Reimer, 1902.
Quod continet, id formae, quod vero contiuetur, id materiae esse ubique dicimus. haec vero duplicatio et differentia in omnibus generibus invenitur; nam in qualitate hoc formae, illud autem materiae locum tenet, exempli gratia, operationes quidem formae, dispositio vero materiae vim obtinet atque in universum dispositio materiae, habitus formae rationem obtinet; in quantitate etiam quod non rectum est et rectitudine caret, naateria existit, sed in eo, quod rectum est et mensuram quandam habet, forma invenitur; et in iis, quae in loco dicuntur, supra quidem formae, infra vero materiae locum tenet; supra enim terminus quidam ac finis est, infra vero terminatum propriumque. similiter in inclinatione quoque, id, quod leve est, veluti forma, quod autem grave, veluti dispositio existit. [quapropter] in ipsa etiam eius, quod leve est et quod grave, materia, ilia ut forma, haec ut materia est. levis autem et gravis materia, dispositio primae materiae ad inclinationem est; dispositio namque ad colorem ab ea dispositione diversa est, quae ad caliditatem frigiditatemque existit, idque secundum proportionem. ita gravis etiam dispositio est. nec per allatam orationem discerni vult, utrum materia dispositioque unum idemque existant, an duo diversa sint. et in ipsa etiam materia, ilia quidem ut forma, haec autem ut materia est; ut forma quidem dispositio ad levitatem (perspicuum est enim dispositionem cum supposito esse), ut materia autem dispositio ad gravitatem existit, ex eo, quod una et eadem ambobus est, sed dispositione distinguuntur; non enim uniuscuiusque eorum essendi ratio eadem est. quem-
Corpus enim quod eiusmodi materiam, levitateni nempe, sortitur, veluti ignis, statim leve et supra invenitur, quod autem coutrariam materiam habet, contra grave et infra est, quemadmodum invenitur terra; et veluti ignis ex materia et forma coniunctis ad modum formae constat, ita terra ex materia et forma ordinatis ad modum materiae, ob eamque causam ignis quidem continet, terra autem continetur. et cum harum rerum ordo hoc modo se habeat, in gravis et levis materia has duas statuit distinctiones; vultque deinceps inter haec duo elementa, quae ad duas partes inclinant, duas alias materias collocare; cum autem mancum sermonem adduxerit, ideo obscuram et inexplanatam. orationem statuit.
Inter has quidem, inquit, duas materias, levis nempe et gravis materiam, duae aliae materiae collocantur, quae veluti duo earum fines existunt; fines autem non quemadmodum si diceremus superficies formarum superficies esse, sed veluti naturae earum fines; quae partim ab iis diversa est, <partim> commimis existit. quemadmodum si de coloribus diceremus, terreum colorem cuiuscunque albi et nigri coloris finem esse, cum eius terminus penes alterum ita. sit. ac cum illae duae materiae inveniantur, | quae iis oppositae [*](f. 64v) sunt, <et> duo fines illarum, illae ut forma sunt ordinatae, hae vero ut materia existunt; ambae hae vero proportioue ad duo extrema ac duo idtima supra et infra movebuntur, comparatione vero unius ad alterum, haec superioris absolute, illa inferioris rationem habet. ob eamque causam aqua et aer, quibus hae duae insunt materiae, levitatem et pondus habent, quorum unumquodque duarum materiarum motum, versus superiorem et inferiorem locum, insequitur. aqua quidem omnibus corporibus, praeterquam terrae, substernitur, quoniam eius suppositum finem materiae, quae absolute gravis existit, proximum insequitur; id vero locus est, qui post ultimum locum existit. atqui aer ob eandem causam [omnibus corporibus,] praeter ignem, eminet. [*](9 quemadmodum et sqq.] Al exhibet: et quemadmodum invenitur terra, ita et ignis quoque. ex materia enim et forma coniunctis terrae materia, ex materia autem et forma ordinatis, ignis materia constat 20 fines] cf. Simpl. p. 719, 29 non om. codd. 21 superficies (alt.)] exspectes fines] finis codd. Al 22 quae—existit scripsi: a quibus in aliquo dirersae sunt, ac illis communes existunt codd. Al 23 fuscum ac terreum Al: intellege τὸ φαιόν 25 ac cum scripsi: quemadmodum codd. Al 26 et addidi)
Nihil enim obstat, quominus in medio contrariorum unum et plura sint. et inquit Alexander: qui omnino quatruplicem materiam efficit, quae uniuscuiusque elementorum inclinationi accommodatur, difficultates omnes evadet, quas innuit supra eos, qui unum vel duo loca inclinationem posuere. atqui eos necessario fateri cogit, ut plurimus aer, cum maior in eo inanitas sit quam in pauco igne, eo levius existat, ac ignis sit, qui ex pluribus triangulis constet, cum ilia (?) per se esse dicantur. magis autem conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur, cum existimetur haec de elementis ab eo dicta esse, ac inclinationis materiam teriam ponat, nisi quod retulit: gravitatis materia est, quatenus tale est potentia, quatenus vero tale, materia levis, id ipsum prohiberet; elementa enim potestate materia inclinationis nou sunt, sed actu ita dicuntur esse, ac id etiam, quod retulit: ipsam quidem eandem existere, <esse autem> non ita se habere, quemadmodum id se habet, quod valere et [*](1 duae (materiae) codd, ac finis Al.: finium codd. 7 de Ortu] Π 2 11 ut— quod (12) scripsi: quod communi alicui occurrit, unum sit quodque Al (fort, post est lacuna hiat) 12 cum—explicabitur (15) delenda sunt 14 et 16 duo Al: aequales codd. 16 duo sunt corruptum: conicio declaratur (cur . . conveniat) (cf. Averr. p. 263 K 17 et addidi sumut scripsi: sumamus codd. Al 21 motus suspectum 23 Alexander] cf. Simpl. p. 720, 9 et sqq. (locus corruptus) 27 aer Al (cf. Simpl. l. 17): aurum codd. 29 ante cum lacuna hiat 32 retulit] 312a17)