Geographiae informatio
Agathemerus
Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.
Syrtis autem major quinque millibus stadiorum ambitur, minor mille et sexcenta continet. Fauces vero maris Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, patent in latitudinem 1700 stadia, a promontorio Japygiæ ad montes Ceraunios Epiri.
Ægæum mare sequitur Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens: mox Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens; ubi angustiæ, a quibus Pontus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias a confiniis Africæ et Europæ, erit Ibericum mare, quod a Columnis pertinet ad montem Pyrenæum, inde Ligusticum ad fines usque Hetruriæ. Huic adjacet Sardoum supra Sardiniam, versus Africam inferne vergens. Tyrrhenum ab extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam. Deinde sequitur Libycum, Creticum, et Siculum; tum et Ionium cum Adriatico, quod ipsum a Siculo mari refunditur.