Geographiae informatio
Agathemerus
Agathemerus, creator; Hudson, John (1662-1719), editor.
Continentes autem appellantur Græca voce quasi infinitæ, ob ignorationem. Asia dicta est ab ἄσσον, quod propinqua sit ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali secundum insulas ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andros, Tenos, Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est ab Euro. Lybia Græcis plane latebat, sed a populo nobili inter Phœnices, et significat leones. Oceanus dictus ab
Tandem Dicæarchus definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ cujusdam simpliciter rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam, Peloponnesum, Ioniam, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et Taurum, et inde usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes Boreales, alias Australes nominat.