History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Coi-latis igitur cum his sermonibus Aristarchus fallit eos, qui in CEnoe erant, dicens, eos quoque, qui in urbe erant, de ceteris rebus cum Lacedaemoniis transegisse, et illos oportere locum illum Boeotis tradere; bis enim conditionibus pacem convenisse. Illi vero, quum ei ut imperatori fidem habuissent, et prorsus ignari rerum essent, quod obside-
372
bantur, fide publici interposita, exierunt.