History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Captis autem Peloponnesii duabus et viginti Atheniensium navibus virisque partim interfectis, partim captis, tropaeum statuerunt. Nec multo post, quum totam Euboeam ad defectionem compulissent, praeter Oreum (hanc enim ipsi Athenienses tenebant) ceteras quoque res in ea componebant.
Atheniensibus autem quum res ad Euboeam gest* nuntiatae essent, pavor omnium ad illum usque diem maximus incessit Nam nec in Sicilia accepta clades, quamvis tunc ingens visa esset, nec aliud quicquam eos unquam adeo terruerat.
Quippe quum eo tempore, quo et exercitus Samius defecerat, et aliae naves non supererant, nec homines, qui eas conscenderent, et ipsi seditione laborabant, et incertum erat, quando inter se ipsi concursuri essent, tanta illa calamitas accessisset, qua et classem, et