History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed Peloponnesiorum dassis praeterlata et Sunium circumvecta, consistit inter Thoricum et Prasias, postea vero appellit Oropum.
Athenienses autem raptim, et inexercitatis nautis uti coacti, quippe quod civitas seditione laboraret, et in maximo discrimine positi, celeriter hostes arcere vellent (nam Attica interclusa omnia iis in Euboea erant), Thymocbarem ducem cum navibus in Eretriam mittunt,
quae cum illuc pervenisset, cum iis quae prius in Euboea erant, sex et triginta fuerunt. Et protinus proelio navali dimicare cogebantur; Agesandridas enim prandio sumpto ab Oropo producebat classem; abest autem Oropus ab Eretriensium urbe, stadiis fere sexaginta, maris tractu.