History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Inter utrumque vero exstruxerunt etiam porticum, quae erat maxima et huic alteri proxima, statim eum excipiens intra Piraeeum, et eam ipsi in sua potestate retinebant, in quam cogebant omnes suum frumentum exponere, tam id, quod jam aderat, quam id quod mari advehebatur, illincque promentes venumdare.
Haec igitur Theramenes et jampridem vulgo jactabat , et postqnam legati Lacedaemona redierunt, nulla re confecta, quae ad compositionem pro universis faciendam pertineret, dicebat fore, ut propter hanc munitionem civitas etiam in salutis discrimen adduceretur.
Nam simul sub hoc idem forte tempus etiam ex Peloponneso duae et quadraginta naves ab Euboensibus accitae, quarum nonnulhr erant e Tarento et Locris Italicae et Sicilienses, jam ad Laem in ora Laconica stationem habebant, et navigationem in Euboeam praeparabant; praeerat autem iis Agesandridas Age-sandri filius Spartanus; quas Theramenes non tam in Euboeam, quam iis qui Eetioniam muniebant, in auxilium navigare dicebat, et, nisi quis jam caveret, se per imprudentiam perituros.
Et agitabatur sane tale quippiam ab iis, qui criminationem istam sustinebant, nec vero plane ea criminatio tantum rumoris erat. Illi enim potissimum quidem in paucorum dominatu etiam sociis tmperare cu-