History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et miserunt quidem propere Antiphontem et Phrynichum et alios decem, quod et de rebus urbanis et de Samiis metuebant, cum mandatis, ut quavis ratione, quae vel aliquo modo tolerabilis esset, cum Lacedaemoniis reconciliarentur;

murum autem multo studiosius in Eetionia aedificabant. Erat autem hujus muri consilium boc, ut aiebat Theramenes ejusque socii, non, ut eos, qui Sami erant, si per vim cum infesta classe venirent, in Piraeeum non reciperent, sed potius ut hostium, quoties vellent, et classem et peditatum reciperent.

Nam Eetionia est Piraeei promontorium, et juxta ipsam statim est navium introitus. Struebatur igitur sic cum eo muro, qui jam prius continentem versus exstructus erat, ut pauci homines illic stationem habentes navium introitus arbitri essent; nam ad ipsam alteram turrim in angusti portus ostio sitam terminabatur et murus antiquus continentem versus, et novus, qui intra eum mare versus exstruebatur.

Inter utrumque vero exstruxerunt etiam porticum, quae erat maxima et huic alteri proxima, statim eum excipiens intra Piraeeum, et eam ipsi in sua potestate retinebant, in quam cogebant omnes suum frumentum exponere, tam id, quod jam aderat, quam id quod mari advehebatur, illincque promentes venumdare.

Haec igitur Theramenes et jampridem vulgo jactabat , et postqnam legati Lacedaemona redierunt, nulla re confecta, quae ad compositionem pro universis faciendam pertineret, dicebat fore, ut propter hanc munitionem civitas etiam in salutis discrimen adduceretur.