History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque coibant jam et de illo rerum statu conquerebantur, duces habentes ex praecipuis imperatoribus, qui in paucorum dominatu et in magistratibus erant, veluti Theramenem Hagnonis, et Aristocratem Scellii filium, et alios, qui inter primos quidem rerum participes fuerant, sed, ut aiebant, ideo, quod metuerent exercitum Samium, et Alcibiadem, et eos, qui per legatos cum Lacedaemoniis agerent, Samum misissent, ne illi sine majore civium parte malo aliquo civitatem afficerent, non quidem professi se impedituros, ne res in nimis paucorum dominatum concederent, sed quinque millia re, non autem nomine, oportere creare, et aequabiliorem reipublicae formam oonsti-tuere.

Erat autem hoc speciosum quoddam orationis genus , quo publice uterentur, privatim vero ob ambitionem plerique eorum tale consilium amplectebantur, qua potissimum ratione interit paucorum dominatus ex populari statu constitutas; omnes enim tantum abest ut pares inter se esse velint, ut primo quoque die se quisque ipsum longe omnium principem esse aequum judicet; contra in populari statu, in quo electio fit, quae ex eo eveniunt, facilius quisque fert, ut non a paribus suis commodo privatus.

Manifestissime

367
autem eonim animos erexerunt et Alcibiadis potentia, quam Sami habebat, jam confirmata, et quod hic paucorumdomina-tus iis haud stabilis fore videbatur; certatim igitur unusquisque ipse princeps popularis slatus^iatronus esse annitebatur.

Sed quadringenti viri huic reipublicae formae maxime adversantes, et eorum principes, Phrynichus, qui etiam imperator fuerat Sami [quondam] et cum Alcibiade ante, ut dixi, discordiam habuerat, et Aristarchus, qui in primis et ex longissimo tempore status popularis adversarius erat, et Pisander et Antiphon, et alii potentissimi, et antea, ut primum in dominatu constituti sunt, et tunc, postquam exercitus Samius ab iis deficiens ad statura popularem rediit, legatos de suo corpore Lacedsemonem miltebanl, et paci componendae operam studiose dabant, et murum iu Eetionia, quae vocatur, excitabant, idque etiam multo inagis, postquam etiam legati sui Samo redierunt, quia videbant, et ipsam plebem, et ex suis eos, qui prius fidi esse videhantdr, animos mutare.

Et miserunt quidem propere Antiphontem et Phrynichum et alios decem, quod et de rebus urbanis et de Samiis metuebant, cum mandatis, ut quavis ratione, quae vel aliquo modo tolerabilis esset, cum Lacedaemoniis reconciliarentur;

murum autem multo studiosius in Eetionia aedificabant. Erat autem hujus muri consilium boc, ut aiebat Theramenes ejusque socii, non, ut eos, qui Sami erant, si per vim cum infesta classe venirent, in Piraeeum non reciperent, sed potius ut hostium, quoties vellent, et classem et peditatum reciperent.

Nam Eetionia est Piraeei promontorium, et juxta ipsam statim est navium introitus. Struebatur igitur sic cum eo muro, qui jam prius continentem versus exstructus erat, ut pauci homines illic stationem habentes navium introitus arbitri essent; nam ad ipsam alteram turrim in angusti portus ostio sitam terminabatur et murus antiquus continentem versus, et novus, qui intra eum mare versus exstruebatur.

Inter utrumque vero exstruxerunt etiam porticum, quae erat maxima et huic alteri proxima, statim eum excipiens intra Piraeeum, et eam ipsi in sua potestate retinebant, in quam cogebant omnes suum frumentum exponere, tam id, quod jam aderat, quam id quod mari advehebatur, illincque promentes venumdare.

Haec igitur Theramenes et jampridem vulgo jactabat , et postqnam legati Lacedaemona redierunt, nulla re confecta, quae ad compositionem pro universis faciendam pertineret, dicebat fore, ut propter hanc munitionem civitas etiam in salutis discrimen adduceretur.

Nam simul sub hoc idem forte tempus etiam ex Peloponneso duae et quadraginta naves ab Euboensibus accitae, quarum nonnulhr erant e Tarento et Locris Italicae et Sicilienses, jam ad Laem in ora Laconica stationem habebant, et navigationem in Euboeam praeparabant; praeerat autem iis Agesandridas Age-sandri filius Spartanus; quas Theramenes non tam in Euboeam, quam iis qui Eetioniam muniebant, in auxilium navigare dicebat, et, nisi quis jam caveret, se per imprudentiam perituros.

Et agitabatur sane tale quippiam ab iis, qui criminationem istam sustinebant, nec vero plane ea criminatio tantum rumoris erat. Illi enim potissimum quidem in paucorum dominatu etiam sociis tmperare cu-

368
piebant; sin minus, certe classe et muris couservatis arbitratu suo vivere; si vero hac quoque re excluderentur, certe quidem non a populi imperio rursus instaurato ipsi praeter ceteros maxime pessumdari, sed potius etiam hostibus introductis , sine munitionibus et sine classe pactionem cum illis facere, et qualicumque modo res urbanas gerere, dummodo de capitibus quidem snis securi essent.