History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mihi vero manifestissimum videtur esse, classem non adduxisse, ut res Graecorum morando attereret, suspensasque teneret, quippe damnum facturus, dum illuc proficisceretur et cunctaretur, et partes exaequaturus, ut neutros se adjuncto potentiores redderet, quando
Arguit eum autem maxime etiam causa, quam ipse protulitt quum classem non adduxisset. Dixit enim, eam minori numero, quam rex jussisset, contractam esse; sed is gratiam utique mqjorem etiam sic iniisset, si neque magnam regiae pecuniae vim consumpsisset, et eadem tamen negotia minoribus sumptibus confecisset.
Aspendum igitur quocumque tandem consilio motus Tissaphernes advenit et cum Phoenicibus congreditur; et Peloponnesii, illius jussu, Philippum, virum Lacedaemonium, cum duabus triremibus, ut ad classem, miserunt.
Alcibiades vero, postquam audivit Tissaphernem Aspendum petere, ipse quoque tredecim navibus assumptis eo navigabat, pollicitus iis, qui Sami erant, certum ma-gnumque beneficium (aut enim se Phoenissam classem ad Athenienses adducturum, aut saltem ad Peloponnesios venire prohibiturum), quippe qui, ut erat verisimile, jam diutius cognitam 1 taberet Tissaphernis mentem, quod adducturus non esset, simul etiam, quod quam maximam invidiam illi apud Peloponnesios ob ejus in se et Atlienienses studium conflare vellet, quo inajor ei ob hoc necessitas esset ad se accedendi. Et hic quidem digressus recta Pliaselidefn et Caunum versus per altum cursum tenebat.
Legati autem a quadringentis viris missi, quum e Samo regressi Allienas Alcibiadis mandata renuntiassent, liortari eum, ut hostibus resisterent, nulloque modo cederent, maximamque eum spem habere, fore, at et diis exercitum reconciliaret, et Peloponnesios superaret, his verbis plerosque eorum, qui paucorum dominatus erant participes , qui jam antea animis essent infensis et lubenter vellent aliquo modo se tuto ex illo negotio expedire, tunc multo magis corroborarunt.