History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cum eo autem Tissaphernes quemdam ex iis, quos secum habebat, Gauliten nomine, Carem utriusque linguae gnarum, legatum misit, qui Milesios de castello accusaret, et siinnl se purgaret, quum sciret, et Milesios illuc proficisci eo potissimum animo, ut in se inveherentur, et Ilermocratem cum iis , qui demonstraturus erat, Tissaphernem cum Alcibiade res Peloponnesiorum labefactare, et ancipitis fidei esse.

Inimicitiae autem ei cum illo semper intercedebaut propter stipendii solutionem; ao tandem, quum Hermocratcs Syracusis exsul factus esset aliique duces Miletum ad Syracusanorum classem venissent, Potamis et Myscoct Demarchus, instabat Tissaphernes Her-mocrati jam exsulanti multo etiam acrius, eique quum alia crimini dabat, tum vero, quod, quum aliquando pecuniam a se postulasset, nec impetrasset, inimicitias secum ideo suscepisset.

Itaque Astyochus quidem et Milesii et Hennocrates Lacedaemonem petierunt, Alcibiades vero jam a Tissapherne Samum redierat.

Legati autem, quos quadringenti ante, ut dixi, miserant ad deliniendos et accurate docendos eas,qui Sami erant, praesente Alcibiade ex Delo advenerunt, et coacta concione verba facere conabantur.

Milites vero prinio quidem eos audire nolebant, sed interficiendos eos, qui popularem statum sustulissent, vociferabantur; deinde tamen, aegre sedato tumultu, eos audierunt.