History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque ceperunt etiam castellum Tissaphernis Mileti exstructum Milesii clam aggressi, et praesidium ejus, quod illic erat, ejiciunt; haec autem etiam reliquis sociis placebant, et praecipue Syracu-

364
sanis.

Lichae tamen liaoc displicebant, et dicebat, oportere Milesios et ceteros, qui essent in regis ditione, Tissapherni inservire in iis, qu» moderata essent, et ultro oflicia prostare, donec bellum feliciter administrassent. Milesii vero ei succensebant et ob ista et ob alia hujusmodi, et postea eum morbo defunctum humari noti permiserunt in eo loco, ti6i Lacedaemonii, qui aderant, volebant.

Quum igitur res in hujusmodi controversia adversus Astyochum et Tissaphernem exorta constitutas haberent, Miudarus Astyochi nauarchiae successor Lacedaemone supervenit, et imperium accepit; Astyochus vero decedebat.

Cum eo autem Tissaphernes quemdam ex iis, quos secum habebat, Gauliten nomine, Carem utriusque linguae gnarum, legatum misit, qui Milesios de castello accusaret, et siinnl se purgaret, quum sciret, et Milesios illuc proficisci eo potissimum animo, ut in se inveherentur, et Ilermocratem cum iis , qui demonstraturus erat, Tissaphernem cum Alcibiade res Peloponnesiorum labefactare, et ancipitis fidei esse.