History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam Syracusanorum ac Thuriorum nautae, quanto maxime libera multitudo erat,tanto etiam ferocissime irruentes stipendium reposcebant. Ille vero, quoddam arrogantius responsum reddidit, et in Dorieum quidem suis nautis patrocinan-tem etiam baculum sustulit.
Multitudo autem militum quum hoc animadvertisset, ut nautae, clamore simul sublato in Astyochum impetu ferebantur, ut eum ferirent; quod ille praevidens ad aram quamdam confugit. Non tamen percussus est, sed alii ab aliis dirempti sunt
Atque ceperunt etiam castellum Tissaphernis Mileti exstructum Milesii clam aggressi, et praesidium ejus, quod illic erat, ejiciunt; haec autem etiam reliquis sociis placebant, et praecipue Syracu-
Lichae tamen liaoc displicebant, et dicebat, oportere Milesios et ceteros, qui essent in regis ditione, Tissapherni inservire in iis, qu» moderata essent, et ultro oflicia prostare, donec bellum feliciter administrassent. Milesii vero ei succensebant et ob ista et ob alia hujusmodi, et postea eum morbo defunctum humari noti permiserunt in eo loco, ti6i Lacedaemonii, qui aderant, volebant.