History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et simul (praesenserant enim, eos qui Mileto veniebant, prodium navale committere cupientes) exspectabant etiam Slrombichidem ex Hellesponto cum ea classe, quae ex Chio Abydum profecta erat, auxilio sibi venturum; nuntius enim ad eum pramiis-sus erat.

Atque illi quidem sic in Samum se receperunt; Peloponnesii vero, classe ad Mycalen appulsa, castra posuerunt, et cum iis Milesiorum et accolarum peditatus.

Et postridie quum adversus Samum navigare vellent.

362
nuntiatur Strombichides ex Hellesponto cum sua classe advenisse; quare confestim Miletum redibant.

Sed Athenienses, post alterius classis accessionem, ipsi uliro cum centum et octo navibus Miletum accedunt, eo animo, ut navali proelio dimicarent, et quum nullus iis obxiam prodiret, rursus in Samum se receperunt.