History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Athenienses verocum duabus et octoginta navibus Samiis, qua? in Glauce agri Mycalesii stationem habebant, (ab hac autem parte, quae Mycalen spectat, Samus a continente non longe distat), quum Peloponnesiorum naves contra se venientes vidissent, in Samum se receperunt, existimantes, suarum numerum non satis esse firmum ad belli fortunam de summa rerum periclitandam.
Et simul (praesenserant enim, eos qui Mileto veniebant, prodium navale committere cupientes) exspectabant etiam Slrombichidem ex Hellesponto cum ea classe, quae ex Chio Abydum profecta erat, auxilio sibi venturum; nuntius enim ad eum pramiis-sus erat.
Atque illi quidem sic in Samum se receperunt; Peloponnesii vero, classe ad Mycalen appulsa, castra posuerunt, et cum iis Milesiorum et accolarum peditatus.