History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tali modo igitur quum inter se in concionibus egissent et se ipsos animis confirmassent, res etiam ad bellum necessarias nihilo segnius apparabant. Illi vero decem legati, qui a quadringentis Samum missi erant, postquam haec senserunt, quum jam in Delo essent, illic se continebant.
Per idem autem tempus et illi classiarii Peloponnesiorum milites, qui Mileti erant, voces inter se spargebant, res suas ab Aslyocho et Tissapherne perdi, quod ille quidem nec antea navale prudium committere voluisset, donec adhuc et ipsi vires majores haberent, et Atheniensium classis parva esset, neque nunc vellet, dum illi seditione laborare dicerentur, necdum omnes eorum naves in eodem loco essent; sed se ipsos Phoenissas naves a Tissapherne expcclando, nomen inane et non rem certam, in periculum venturos, ne plane mora perderentur; Tissaphernem vero et naves istas non adducere, et stipendium nec assidue nec integrum persolvendo rem navalem perditum ire. Non igitur diutius cunctandum dicebant , sed navali proelio dimicandum esse. Et praecipue Syracusani instigabant.
Socii vero et Astyoclius, quum rrtmorem istum sensissent, habitoque concilio prudium navale committere statuissent, quandoquidem iis et seditio, qua* Sami erat, nuntiabatur, solventes cum omnibus navibus, qua; numero centum ac duodecim erant, et Milesiis jussis itinere pedestri ad Mycalen proficisci, navigabant Mycalen versus.
Athenienses verocum duabus et octoginta navibus Samiis, qua? in Glauce agri Mycalesii stationem habebant, (ab hac autem parte, quae Mycalen spectat, Samus a continente non longe distat), quum Peloponnesiorum naves contra se venientes vidissent, in Samum se receperunt, existimantes, suarum numerum non satis esse firmum ad belli fortunam de summa rerum periclitandam.
Et simul (praesenserant enim, eos qui Mileto veniebant, prodium navale committere cupientes) exspectabant etiam Slrombichidem ex Hellesponto cum ea classe, quae ex Chio Abydum profecta erat, auxilio sibi venturum; nuntius enim ad eum pramiis-sus erat.
Atque illi quidem sic in Samum se receperunt; Peloponnesii vero, classe ad Mycalen appulsa, castra posuerunt, et cum iis Milesiorum et accolarum peditatus.
Et postridie quum adversus Samum navigare vellent.