History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque in contentionem descendebant hoc tempore , quum alteri urbem ad populi, alteri exercitum ad paucorum imperium vi reducere vellent.

Confestim etiam milites concionem coegerunt, in qua superiores duces , et si quem trierarchorum suspectum habebant, magistratu amoverunt, et in eorum locum alios sufTeceniut et trierarchos et duces, quo in numero erant Thrasybulus et Thrasylus.

Et surgentes cum aliis adhortationibus sc mutuo adhortabantur, tum etiam dicebant, animum nou esse abjiciendum, quod civitas a sc defecisset; pauciores enim numero a se, qui numero plures essent, et qui majore rerum omnium copia abundarent, secessionem fecisse.