History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Milites autem, his aodifis, primo quidem eos. qui praecipue paucorum dominatum constituerant, et ceteros, qui participes fuerant, impetu abrepti ferire volebant; deinde tamen ab iis, qoi inter partes medii erant, impediti, et edocti, ne hostibus cum infesta classe stationem in propinquo habentibus res perderent, destiterunt.

Postea vero jam aperte res Samiorum in populare imperium reducere jiarantes Thrasybulus, Lyci filius, et Thrasylus, hi enim bujus mutationis praecipui auctores erant) adegerunt omnes milites sanctissimis jurisjurandi formulis, et praecipue eos ipsos, qui ex paucorum dominatu erant, se populari statu in reipublicae administratione usuros et concordes futuros, et bellum adversus Peloponnesios alacriter gesturos, et quadringentis bostes futuros , nec ulla de re per caduceatorem cum illis acturos.

Simul autem etiam Samii omnes aetatis militaris idem jusjurandum juraverunt, et negotia omnia et quae ex periculis eventura forent, milites cum Samiis communicaverunt, existimantes, nec illis nec sibi salutis refugium esse, sed utrosque perituros, sive quadringenti vicissent, sive hostes , qui Mileti erant.

Atque in contentionem descendebant hoc tempore , quum alteri urbem ad populi, alteri exercitum ad paucorum imperium vi reducere vellent.

Confestim etiam milites concionem coegerunt, in qua superiores duces , et si quem trierarchorum suspectum habebant, magistratu amoverunt, et in eorum locum alios sufTeceniut et trierarchos et duces, quo in numero erant Thrasybulus et Thrasylus.

Et surgentes cum aliis adhortationibus sc mutuo adhortabantur, tum etiam dicebant, animum nou esse abjiciendum, quod civitas a sc defecisset; pauciores enim numero a se, qui numero plures essent, et qui majore rerum omnium copia abundarent, secessionem fecisse.