History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quum au-
359
tem et alia quae dicere decebat, legatis praecepissent, eoa ' dimiserunt statim post imperii sui constitutionem, veriti, id quod accidit, ne nautica multitudo nec ipsa in paucorum dominatus statu manere vellet, et se ipsos, malo illic initium sumente, de statu dejicerent. - Apud Samum enim jam de rebus novandis contra paucorum dominatum agebatur; et contigit, ut per idem tempus, quo illi quadringenti constituebantur, haec fierent.