History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ineunte autem sequentis aestatis vere statim Chiis instantibus, ut naves mitterentur, et metuentibus, ne Athenienses resciscerent, quse agebantur, (omnes eoim clam illis legatos miserant) Lacedaemonii mittunt tres viros Spartanos Corinthum, ut quam celerrime ab altero mari in id , quod Athenas spectat, navibus per Isthmum transvectis, omnes in Chium navigare juberent, et eas, quas Agis praeparaverat m Lesbum mittendas, et reliquas; erant autem illic universae sociarum civitatum naves numero undequa· draginla.

Quamobrem Calligetus quidem et Timagoras, Pharnabazi legati, hujus classis in Chium proficiscentis participes esse nolebant, neque pecunias dabant, quas secum attulerant , ut classis mitteretur, quinque et viginti talenta, sed postea per se cogitabant parata alia classe navigare;

Agis autem, quum videret Lacedaemonios primum in Chium tendere, ne ipse quidem aliud censebat; sed socii, quum Corinthum convenissent, consultare coeperunt, et placuit iis primum in Chium navigare duce Chalcideo, qui quinque illas naves in Laconica praeparabat; deinde in Lefbum, duce Alcamene, quem etiam Agis destinabat; postremo vero in Hellespontum proficisci, (ei autem Clearcbus Rhamphiae filius, dux creatus erat),

transportare autem per Isthmum primum dimidiam navium partem et iis confestim proficisci, ne Athenienses animum potius adverterent ad eas, quae tunc proficiscerentur, quam ad eas, quae postea illuc transportarentur.