History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praebuit se autem Phrynichus etiam omnium longe studiosissimum in paucorum dominatu constituendo, Alcibiadem inetuens et inteliigeus eum scire, quaecunque Sami cum Astyocho traclasset, existimans, eum numquam, quantum probabile esset, a paucorum dominatu reductum iri; atque in periculis sustinendis, postquam semel ea suscepit, longe fortissimus est visus.

At Theramenes Hagnonis filius* vir nec infacundus, nec impruden·, inter illos, qui popularem statum everterunt, primus fuit. Quamobrem res a mullis et prudentibus viris tractata, quamvis esset magna,tamen haud immerito successit. Arduum enim erat, populum Atheniensem centesimo fere ab exactis tyrannis anno libertate privare, qui non solum nullius imperio parebat, sed etiam plus quam hujus temporis dimidio ipse aliis imperare consueverat.

Postquam autem concio, nullo refraganle, hac rata habuit et dimissa est, aliquanto post illos quadringentos in curiam hoc modo introduxerunt. Erant [autem j Athenienses omnes, partim in muris, partim in stationibus propter hostes apud Deceleam agentes, semper ad arma.

Illo igitur die eos quidem, qui conjurationis conscii non erant, abire permiserunt, quemadmodum consueverant; sociis vero clam praeceptum erat, ad arma ipsa permanerent, sed procul ab his, et, si quis iis, quae fierent, adversaretur, sumptis armis ne concederent.

Quibus autem hanc praecepta erant, et qui ad hoc ipsum cum suis armis venerant, erant et Andrii, et Tenii, et Carystiorum trecenti, et ex jEginetis illi coloni, quos Athenienses illic habitaturos miserant.