History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et quum longe majorem conjuratorum numerum esse ducerent, quam erat, fracti erant animis; eum enim compertum habere non poterant , tum propter civitatis magnitudinem, tum propter mutuam ignorationem.
Quinetiam hac ipsa de causa non licebat cuiquam apud alium lamentari ira concepta, ita ul ulcisceretur eum, qui sibi insidias struxisset; aul enim igno tum invenisset, cui diceret, aut notum fidei dubium.
Inter sc enim universi, qui erant de populo, cum suspicione coibant, ut si alter quisque particeps esset rerum, quae agebantur. Nam socii erant etiam, quos nemo unquam suspicatus fuisset se ad paucorum dominatum conversuros, et hi in primis effecerunt, ut diffidenti* populo incederet, et plurimum contulerunt ad confirmandum paucorum dominatum, quod certam causam diffidentiae mutuae populo pra*-buerant.