History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At Pisander et ejus collegae, dum praetervehuntur, quemadmodum statutum erat, in urbibus statum popularem tollebant; quinetiam ex nonnullis urbibus gravis armatum
et pleraque a conjuratis, jam confecta deprehenderunt. Etenim Androdem quemdam, acerrimum status popularis propugnatorem, qui etiam inter primos exstiterat auctor Alcibiadis expellendi, quidam ex juniori bus, conspiratione facta, clam interfecerunt, eutnque duabu» de causis, quod et populum suis concionibus ductaret, et quod eum Alcibiadi, tanquam reversuro et Tissapherni» amicitiam conciliaturo, gratificaturum existimarent, praecipuo quodam studio perdiderunt; et alios nonnullos non admodum secum sentientes eodem modo dani sustulerunt.
Et orationem praeterea propalam elaboraverant, stipendium non esse dandum ullis aliis, nisi iis, qni militarent, nec plures, quam quinque hominum millia, ad reipublicae adminislrationem admittendos esse, et quidem eos, qui et pecuniis et corporibus maxime utiles esse possent.
Haec autem res apud plerosque speciosum praetextum habebat, siquidem rempublicam qui erant immutaturi, iidem etiam administraturi erant. Verumtamen et pupulus adhuc, et senatus fabis creatus congregabatur; sed consul-labant de nulla re, quae non conjuratis placeret, atque etiam illi, qui condonabantur, erant ex horum numero, et quse dicenda essent, prius ab iis deliberatum erat.
Nec jam amplius contradicebat quisquam ex reliquis, quod magnum conjuratorum numerum metueret ac videret; et si quis etiam contradixisset, confestim aliquo idoneo modo necabatur; et de caedis auctoribus neque inquirebatur, neque, si suspecti erant, supplicium sumebatur; sed populus quiescebat, ad-coque perterrefactus erat, ut, si cui nulla visafTerreliuvis in lucro poneret, etiam si taceret.