History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Athenienses simul, qui Sami erant, inter se consilia conferentes statuerunt, Alcibiadem quidem (quippe eum non animo ita comparatum esse, ut se paucorum imperio adjungeret) missum facere, sed ipsi per se, quod jam etiam in periculo versarentur, dispicere, quonam modo res suae non perderentur, et simul bellum strenue sustineretur, ipsique pecuniam ex suis privatis bonis alacriter conferrent, et si quid aliud opus esset, quandoquidem non amplius aliorum, quam sua ipsorum causa labores ferrent.
Tali modo igitur inter se adhortati Pisandrum tunc statim et dimidiam legatorum pariem domum dimiserunt ut res illic agerent, et mandatum iis erat, Ut in subditorum civitatibus, ad quas appellerent, paucorum dominatum constituerent; alteram vero dimidiam legatorum partem et in alia subditorum oppida, alium alio dimiserunt,
et Dio-trephem, circa Chium agentem, qui delectus erat, ut Thraciam gubernaret, ad provinciam suam mittebant. Qui quum Thasum pervenisset, statum popularem sustulit.