History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Insequentis autem aestatis vere statim inennte , et Dercylidas, vir Spartanus, cum non magna militum manu itinere pedestri in Hellespontum missus est, ut Abydum ad defectionem adduceret (sunt autem Milesiorum coloni), et Chii, dum Astyochus dubitabat, qua ratione iis opem ferret , quum obsidione premerentur, navale praelium committere coacti sunt.

Quum autem Astyochus apud Rhodum adhuc esset, Leontem, virum Spartanum Mileto profectum, qui cum Antisthene illuc eadem navi vectus venerat, post Pedariti mortem ducem acceperant, et duodecim naves, qune praesidii causa Mileti stabant, quarum erant quinque Thuriae et Syracusanae quatuor et una Anaeitis et una Milesia et Leontis una.

Quum igitur Chii cum universis copiis prodissent et quemdam locum munitum occupassem, et simul ipsorum sex et triginta adversus duas et triginta Atheniensium naves in altum solvissent, praelium navale Commiserunt; et atroci pugna commissa Chii et socii, quam non inferiores pugna essent (jam enim etiam vesper erat), in urbem redierunt.

Postea vero statim quum Dercylidas itinera pedestri Mileto discessisset, Abydus in Hellesponto ad Dercy-hdam et Phanabazum defecit, et Lampsacus duobus post diebus.

Strombichides vero ex Chio, re cognita, celeriter cum quatuor et viginti Atheniensium navibus, inter quas erant etiam militares gravis armaturae milites vehentes auxilio profectus, quum Lampsacenos, qui obviam ei prodierant , praelio superasset, et Lampsacum nullis moris anctam primo impetu cepisset, et vasa quidem ac mancipia diripienda suis dedisset, liberos autem in suas pristinas sedes restituisset, Abydum petiit.