History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque primum quidem decea harum erant missuri, et Melancridam, qui iis nauarchus erat; deinde quum terrae motus extilisset, pro Melancritli Chalcidcum mittebant, et pro decem navibus quinque in

333

Laconica praeparabant. Et haec hiems finiebatur, hujusque belli, quod Thucydides conscripsit, undevicesimus annus finiebatur.

Ineunte autem sequentis aestatis vere statim Chiis instantibus, ut naves mitterentur, et metuentibus, ne Athenienses resciscerent, quse agebantur, (omnes eoim clam illis legatos miserant) Lacedaemonii mittunt tres viros Spartanos Corinthum, ut quam celerrime ab altero mari in id , quod Athenas spectat, navibus per Isthmum transvectis, omnes in Chium navigare juberent, et eas, quas Agis praeparaverat m Lesbum mittendas, et reliquas; erant autem illic universae sociarum civitatum naves numero undequa· draginla.

Quamobrem Calligetus quidem et Timagoras, Pharnabazi legati, hujus classis in Chium proficiscentis participes esse nolebant, neque pecunias dabant, quas secum attulerant , ut classis mitteretur, quinque et viginti talenta, sed postea per se cogitabant parata alia classe navigare;