History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii tamen prius Phrvniu, hominem municipem, in Chium miserunt, ut exploraret, num et naves tot ipsis essent, quot dicebant, et ceteris rebus civitas illa haud iuferior esset fama, quae de ea ferretur; et quum ille iis renuntiasset, haec vera esse, qua· audirent, et Chios et Erythraeos confestim in societalcn» receperunt, et quadraginta naves iis mittendas decreverunt, quod non minus, quam sexaginta, illic essent comparatae, unde Chii dicebant.