History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ubi autem regia classis advenerit, si Lacedaemonii sociique suam classem alere velint, hoc iis liceat Si i a Tissapherne stipendium accipere velint, Tissaphernes praebeto, Lacedaemonii vero sociique, finito bello, pecunias Tissapherni reddunto, quaecumque acceperint.
Postquam autem classis regia venerit, Lacedaemoniorum et sociorum et regis naves communiter bellum gerunto, prout Tissapherni et Lacedaemoniis et sociis videbitur. Quod si pacem cum Atheniensibus facere velint, pari utrique modo faciunto. »
Foedera quidem haec talia fueruut, et secundum ea Tissaphernes praeparabat naves Phoenissas, ut eas, quemadmodum dictum erat, adduceret, et cetera, quscunque promiserat, et volebat certe quidem praeparationem suam manifestam rase.
Boeoti autem exeunte jam hieme Oropum, in quo erat Atheniensium praesidium, per proditionem ceperunt Simul autem haec egerant nonnulli Eretriensium et ipsorum Oropiorum, qui operam clandestine dabant, ut Euboeam ad defectionem inducerent; fieri enim non poterat, quin hoc oppidum, quod Eretriae imminebat, Atheniensibus hoc tenentibus, magnis detrimentis et Eretriam et ceteram Euboeam afficeret.