History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Venit autem in Rhodum Xenophantidas Laco ex Chio a Pedanto missus, nuntians, Atheniensium murum ad finem jam esse perductum, et, nisi cum tota classe succurrerent , actum fore de tota Chio. Illi vero cogitabant auxilio proficisci.

Interea autem Pedarilus cum copiis auxiliaribus, quas secum habebat, et cum universis Chiorum copiis adortus Atheniensium munitiones.classi circumdatas, quandam earum partem cepit, et aliquot navibus subductis potitus est, sed quum Athenienses eruptionem fecissent, et Chios in fugam primos vertissent, reliquus etiam exercitus, qui circa Pedaritum erat, victus est, et ipse Pedarilus occubuit, et Chiorum multi, multaqne arma capta sunt.