History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
et decreverunt, ut Pisander cum decem collegis proficisceretur ad rem cum Tissapherne et Alcibiade transigendam, ut c republiea maxime fore ipsis vide·
352
retur. Et simul quum Pisander etiam Phryuichum eri-minatus esset, populus eum et Scironidem, ejos collegam, a praefectura amovit, et in eorum locum submisit ad classem Diomedon tem et Leontem. Phrynichum autem Pisander criminatus est ita, ut Iasum et Amorgen ab eo proditum diceret, propterea quod non existimabat, eum animo propensum esse ad ea, quae cum Alcibiade transigebantur.