History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum et alii multi de populari statu contradicerent, et simul Alcibiadis inimici vociferarentur, indignum facinus esse, sl, legibus vi facta, rediret, et Eumolpidae et Ceryces de mysticis, propter quae profugerat, testimonium dicerent, et per res divinas obtestarentur, ne reducerent, Pisander in medium progressus, inter multam adversationem et indignationem quemvis unum eorum, qui contradicebant, in medium producens interrogabat, num quam salutis publicae spem haberet, quum Peloponnesii non pauciores, quam ipsi, naves contra se in acie stantes in mari haberent, et socias civitates plures, praeterea quum rex et Tissaphernes pecunias iis suppeditaret, ipsis vero nullae amplius essent, nisi quis regi persuaderet, ut ad se transiret.