History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et bi quidem munitionem parabant, et tali modo Samus, quam vel sic munituri erant, celerius munita est; literae autem ab Alcibiade non multo post aderant, exercitum a Phrynicbo prodi, et hostes eum invasuros.

Ita quum visus esset Alcibiades non fide dignus esse, sed hostium consilia

351
jam aiite comperta Phrynrcho, ut conscio, pei inimicitias attribuere, nihil huic nocuit, imo vero, quod haec indicasset, suo testimonio eum potius adjuvit.

Postea vero Alcibiades quidem Tissaphernem monebat et inducebat, ut amicus esset Atheniensibus, timentem quidem Peloponnesios, quod majoricum classe, quam Athenienses, adessent, cupientem tamen, si qua ratione posset, fidem habere, praesertim postquam sensit Peloponnesiorum apud Cnidum de foederibus per Therimenem factis dissensionem (nam hoc tempore quum illi apud Rhodum essent, jam exstiterat), in qua illum priorem Alcibiadis sermonem de eo, quod Lacedaemonii civitates omnes in liber talem assererent, Lictias verum esse demonstravit, negans hanc pactionem tolerandam esse, ut rex eas civitates obtineret, quibus vel prius aliquando aut ipse aut ejus mayores imperassent. Et Alcibiades quidem, utpote qui magnis de rebus contenderet, Tissaphernem officiis studiose demerens rem urgebat;

Atheniensium vero legati, qui cum Pisandro ex Samo missi erant, quum Athenas pervenissent, apud populum verba faciebant, in summam multa colligentes, prsecipue vero demonstrantes, facile iis esse, si Alcibiadem restituerent , nec amplius eodem modo populari statu uterentur, et regem socium habere et Peloponnesios superare.

Sed quum et alii multi de populari statu contradicerent, et simul Alcibiadis inimici vociferarentur, indignum facinus esse, sl, legibus vi facta, rediret, et Eumolpidae et Ceryces de mysticis, propter quae profugerat, testimonium dicerent, et per res divinas obtestarentur, ne reducerent, Pisander in medium progressus, inter multam adversationem et indignationem quemvis unum eorum, qui contradicebant, in medium producens interrogabat, num quam salutis publicae spem haberet, quum Peloponnesii non pauciores, quam ipsi, naves contra se in acie stantes in mari haberent, et socias civitates plures, praeterea quum rex et Tissaphernes pecunias iis suppeditaret, ipsis vero nullae amplius essent, nisi quis regi persuaderet, ut ad se transiret.

Ubi autem interrogati illi spem esse negarent, tunc vero palam dicebat iis:

« Hoc igitur nobis contingere non potest, nisi rempublicam administrabimus sapientius, et magistratus ad pauciores » deferamus, ut rex fidem nobis habeat, neque de reipublicae forma magis consultabimus in praesentia, quam de salute (nam et postea nobis licebit haec mutare, si quid displicuerit), Alcibiademque reducemus, qui solus omnium, qui nunc vivunt, hoc conficere potest. »

Populus vero primo quidem haec audiens de paucorum dominatu graviter ferebat; sed quum a Pisandro plane doceretur, non esse aliam salutis rationem, metu perculsu* et simul etiam sperans, fore aliquando, ut res immutaretur, cessit.