History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

nam et Tissaphernes Pe-loponhesios incitabat, et pollicebatur, se stipendium praebiturum. Rex enim nuper forte exegerat ab eo tributa suae provinciae, quae regi debuerat, quod ea propter Athenienses a Graecis civitatibus exigere non potuisset; existimabat igitur, se et tributa facilius recepturum, si Athenienses bello vexasset, et simul se Lacedaemoniorum societatem regi conciliaturum, et Amorgen, Pissuthnae filium nothum, qui defectionem circa Cariam fecerat, quemadmodum rex ei imperaverat, aut vivum adducturum, aut interfecturum. Chii igitur et Tissaphernes communi hac in re consilio agebant;