History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed qui ex conjurationis sociis eo convenerant, sicut et initio secum ipsi constituerant, et praesentes res probabant, et legatos Pisandrum et alios Athenas mittere parabant, ut et de Alcibiadis reditu,agerent, et de tollendo illic populari statu, utque Tissaphernis Atheniensibus conciliarent.

Phrynichus autem quum sciret verba de Alcibiadis reditu factum iri, Atlieniensesque eum admissuros esse, veritus ne propter ea, quae a se in contrariam sententiam dicta essent, si revertisset, se malo afficeret, quod reditum impedivisset, hujusmodi consilium comminiscitur.

Mittit ad Astyochum, Lacedaemoniorum nauarchum, circa Miletum adhuc agentem, clandestinas literas, quibus significabat Alcibiadem res illorum comimpere, qui Tissaphernis amicitiam Atheniensibus conciliaret, et reliqua accurate perscribens; veniam autem sibi dandam esse dicebat, qui vel cum incommodo suae civitatis aliquid mali in hostis perniciem moliretur.