History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod autem attineret ad socias civitates , quibus jam promisissent paucorum imperium, quod ne ipsi quidem amplius populari statu essent usuri, dicebat, se probe scire, non ideo magis nec illas, quae defecissent, in suam potestatem redituras, nec illas, quae sibi superes-sent, constantiores futuras; non enim hunc eos animum'habituros, ut sub paucorum dominatu aut in populari statu servitutem pati potius vellent, quum in ulrocunque statu libertate frui,
et eos, qui honesti bonique viri vocentur, videri illis non minus negotii, quam ipsum popularem statum, sibi exhibituros, quum duces et auctores plebi essent maleficiorum ex quibus ipsi pleraque commoda consequerentur; et quantum quidem in illorum potestate esset, se et indicta causa et crudelius morte mulctatum iri, popularem vero statum suum esse perfugium, et illorum moderatorem.
Atque haec civitates ipsa experientia edoctas ita existimare, sibi ipsi plane compertum esse. Nequaquam igitur sibi quidem quicquam eorum, quae et in praesentia ab Alcibiade gerantur, placere.
Sed qui ex conjurationis sociis eo convenerant, sicut et initio secum ipsi constituerant, et praesentes res probabant, et legatos Pisandrum et alios Athenas mittere parabant, ut et de Alcibiadis reditu,agerent, et de tollendo illic populari statu, utque Tissaphernis Atheniensibus conciliarent.