History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
ceteras
ElTissaphernem ostendebat nunc quidem, quod suis pecuniis bellum gereret, merito parcum esse; sed si quando stipendium a rege mitteretur, integram iis mercedem eum redditurum, et civitates, quantum aequum esset, sublevaturum.
Suadebat tamen etiam Tissapherni, ne nimium properaret bellum finire, neve vel accitis Phoenicum navibus, quas instruere statuerat, vel majori Graecorum numero mercede concessa iisdem et terrae et maris imperium tradere vellet, sed sineret utrosque separatim imperium habere, et regi licere in eos, a quibus quoque tempore offenderetur, alteros immittere.
Si vero in unum coisset terras marisque imperium, non habiturum eum, quorum auxilio opprjmeret eos, qui rerum polerenlur, nisi vellet ipsemet aliquando copiis adductis cum ingenti et impensa et periculo inire certamen. Minoris autem pericula constare, si tenui sumptus particula et simul sine ullo suo periculo, ipsos Graecos inter se attereret.